Articulus 33
De contemptu mundi, secundum philosophos.1
QUUM gentes quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex.23 Ut Christianorum (præsertim clericorum ac religiosorum) vitam carnalem ducentium et cor mundanum habentium, confusio, vilitas atque perversitas clarius innotescant, modice tangam quantum ipsi etiam philosophi, sola naturali ratione inducti, talem abominati sunt vitam.
Ecce Plato in Phædone inter cetera ait : Non est philosophi studere circa escarum, potuum et venereorum voluptates. Philosophus inhonorat vestimentorum pretio differentium possessiones et alios corporis ornatus prout necessitas admittit. Intentio philosophi est minime circa corpus esse, et maxime distare ab eo, ad animamque converti. Anima philosophi inhonorat corpus, et præcipue fugit ab eo, quærens ipsa secundum se ipsam fieri. Decies enim millena contemplationum impedimenta nobis ex corpore proveniunt propter ipsius necessitatem. Meditatio philosophi est solutio et separatio animæ a corpore. Ridiculum est virum omni vita se præparantem ad mortem, adveniente ea moleste eam ferre. Si quem videas graviter ferre quum debeat mori, nullo modo erat philosophus. Quoties anima a corpore allicitur in hæc mutabilia, ipsa seducitur et turbatur; quoties vero anima per se ipsam speculatur, illico defertur in sincerum semperque exsistens ac immortale. Quum in eodem fuerint anima et corpus, natura præcipit corpori regi, servire ac subjici, animæ autem regere et dominari. Recte philosophantes ab omnibus quæ secundum corpus sunt concupiscentiis abstinent, nec sunt pecuniarum inordinati amatores. Hæc Plato.
Denique, teste Hieronymo, Socrates contempsit divitias, et Diogenes, omnibus derelictis, elegit habitare in dolio. Tullius quoque et Seneca contra pecuniarum et voluptatum amorem acerrime scribunt.
Si itaque isti naturalis legis inclinatione inducti, propter solam naturalem felicitatem aut scientialem profectum omnia vitia ista sic contempserunt, atque tam arctam vitam aggressi sunt : quanta damnatione digni sunt impii Christiani, qui legis scriptæ ac evangelicæ documentis instructi sunt, ad quos ipse Dei Unigenitus venit atque se ipsum exemplum exhibuit, et nihilo minus delicatam, vanam et dissolutam vitam habere non erubescunt, vitiis carnis fœdantur, mundo inhærent, cœlestium obliviscuntur, Deum toto corde venerari non satagunt?
Noli, carissime, tam ignobilibus conformari hominibus, sed Patrum sanctorum sectare vestigia, ut tuo valeas complacere Creatori, et offerre eidem florem tuæ ætatis, juventutem hanc floridam. Quod Deo acceptissimum et summe meritorium perhibetur, dicente S. Gregorio : In illa ætate, quando flavescunt crines, nitescit eburnea caro, oculorum gemmis rosea facies decoratur, valetudo corpori vires ministrat, juvenilis ætas longioris vitæ spatia promittit; quando viget ratio et corporis sensus, dum auditus acutior, visus promptior, incessus rectior, vultus jucundior : qui in hac ætate se domant Deoque sociant, præmium Joannis exspectant. Imo, secundum Hugonem, tales offerunt Deo agnum immaculatum. Propter quod loquitur Jeremias : Bonum est viro quum portaverit jugum ab adolescentia sua. Non ergo, carissime, tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, ne subito veniat super te ira ejus. Te totum offer Deo in holocaustum, et ipse impendet tibi se totum. Esto vere magnanimus, et mitte manum tuam ad fortia. Labora sicut bonus miles Christi, et contra hostes animæ tuæ pugna viriliter.45 Non enim coronatur nisi qui legitime certaverit.
Virtutem et gratiam adimplendi hæc omnia conferre tibi dignetur propter bonitatem suam immensam, ad sui ipsius honorem et gloriam, universorum Creator, omnium Dominator, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.
Footnotes
Chapter 34 of 37