Skip to the text

Articulus 34

De vita solitaria.

SEDEBIT solitarius, et tacebit, quia levabit se super se.1 Deus noster naturaliter bonus, cujus essentia bonitas, cujus vita immortalitas, cujus voluntas æquitas perhibetur, quum in se ipso summe quietus, sanctus invariabilisque consistat, puram atque quietam diligit mentem;2345 illam utique quæ a strepitu vitiorum, ab impetu passionum, a tumultu quoque sæcularium abstinens cogitationum ac negotiorum, corde tranquillo, ordinato et libero intendit supernis, vacans Deo altissimo, superessentiali, immenso et superbenedicto: qui est bonitas idealis, idea æternalis, veritas exemplaris; ex cujus splendidissimo ac indeficientissimo fonte æterno omnis emanavit pendetque perfectio. Ipse siquidem Dominus Deus noster, Deus magnus et supergloriosus, solus omnipotens, solus adorandus, solus verus perfectusque Deus, est ipsum esse purum plenum, infinitum, fontale, vitale, supersapientiale causalissimumque consistens. Itaque, quum contemplatio amorosa seu dilectio contemplativa hujus entis altissimi, simplicissimi ac beatissimi Dei, sit summa atque finalis humanæ mentis perfectio, illa vivendi religio quæ ad contemplationem hanc compendiosius provehit excellentiusque perducit, videtur esse dignissima, utpote ad Deum aptissima via. Hæc autem est solitariæ Ordo vitæ, qui utique convenientissima continet media contemplationis theoricæ, dilectionis seraphicæ, perfectionis deificæ. Non enim anima vulgo permixta, mundanis rebus immersa, humanis causis intenta, seu per diversa vagans dispersa, poterit Deo sublimi ecstatice couniri, pure infigi, stabiliter copulari.

Quoniam ergo te, quam dilectissime frater, ad vitam solitariam summopere exhortor, congruum reor tibi de hac vita conscribere pauca, quatenus ejus cognita qualitate, dignitate, dulcedine ac decore, ad ejus amplexum magis festines.

In primis itaque contuendum est quis sit finis solitariæ conversationis. Quum enim omnium religionum seu Ordinum sit, per paupertatem spontaneam, castitatem plenariam, obedientiam promptam, tanquam per funiculum triplicem, qui rumpitur difficulter6, ad superioris partis animæ (in qua summæ Trinitatis imago expressa est) reformationem perfectam conscendere, puta ad divinorum speculationem præclaram dilectionemque fervidam, atque in utraque fixionem (quantum huic vitæ possibile est) stabilitam; tamen solitariæ professionis ac vitæ intentio est, ad contemplationem ac dilectionem divinorum tanto deiformiorem, puriorem, splendidiorem, ardentiorem ac indissolubiliorem pertingere, quanto præ ceteris cunctis Ordinibus ab hominibus amplius se elongat, peccandi occasiones magis declinat, ab occupatione circa diversa plenius abstinet, districtiora quoque seu asperiora media ad hunc finem assumit.

Porro, quum homo, juxta Philosophum, naturaliter sit animal sociale, politicum, constat quod in solitudine efficaciter degere, sit supernaturale, divinum, præstantissimum, non humanum. Hinc optime ait Philosophus, quod homo solus, est deus vel bestia, hoc est divinus vel bestialis. Nempe, si digne ac fructuose vivat in solitudine, est potius supra hominem et deus quidam per participationem quam homo, utpote divinis actionibus jugiter occupatus. Omnis namque natura maxime imitatur, imo quodammodo transformatur in id cujus actiones magis exercet: quemadmodum iracundi canes, et rapaces lupi vocantur. Sicut igitur Deus sanctus, fortis et immortalis, se ipsum æternaliter diligit et incessabiliter speculatur seu inspicit; ita et solitarius omni hora, quantum possibile est, actualiter ferri debet in Deum per contemplationem sinceram dilectionemque stabilem, ceteris quoque actibus latriæ, scilicet laudibus Dei, orationi, compunctioni, lectioni, gratiarum actioni, et morum conversioni, fortiter insistendo.

Denique, sicut in præinducto Jeremiæ eloquio tangitur, ad hujuscemodi vitam tria requiruntur atque concurrunt, videlicet: solitarii sessio, id est ab exterioribus occupationibus mundanisque actibus quies. De qua dicit Apostolus :7 Operam detis ut quieti sitis ; et Isaias :8 Si revertamini et quiescatis, salvi eritis. Vel sessio solitarii est humiliatio ejus. De qua Propheta : Tu cognovisti (inquit) sessionem meam et resurrectionem meam.9 Secundum est taciturnitas : in qua designatur refrenatio linguæ ab omni sermone inutili et humano colloquio. Tertium est elevatio ejus supra se ipsum, seu cordis erectio ad divina : ad quam disponunt duo prætacta. Primum horum tangit Jeremias, dicens : « Sedebit solitarius » ; secundum, quum subdit : « et tacebit » ; tertium, quum adjicit : « quia levabit se super se ». Hæc equidem elevatio est prædicta jam divinorum contemplativa, pura ac fervens dilectio : quæ reformationem passionum expulsionemque vitiorum præexigit; et insuper unctionem a Spiritu Sancto præcipuam, gnavam cordis custodiam atque mentalem stabilitatem requirit ; omnem consolationem mundanam, repausationem carnalem ac animi remissionem excludit. Imo necesse est indesinenter cum serioso humillimæ mentis affectu viscera divinæ clementiæ pro gratiæ incremento, conservatione ac perfectione pulsare ac implorare.

Præterea, vita ista ex parte subjecti atque objecti dignissima est, quum sit in supremis animæ viribus, intellectu et voluntate, et circa Deum altissimum ac divina versetur. Est quoque dulcissima. Gaudium enim est diffusio animi in conceptu boni. Et quo bonum hoc convenientius præstantiusque fuerit, et potentia ipsa apprehensiva nobilior, ac unio potentiæ cum objecto purior atque intimior, eo erit delectatio major. Quum ergo incomprehensibilis, adorandus et supermirabilis Dominus Deus noster sit omni menti creatæ bene dispositæ convenientissimus, optimus atque dignissimus, intellectus quoque et voluntas animæ rationalis sint nobilissimæ ac divinissimæ vires ipsius, contemplatio etiam et dilectio immediate Deum attingant; palam est quod in contemplativa dilectione Dei sincera ac fervida, magna valde suavissimaque delectatio sita est, præsertim quum (juxta Philosophum) philosophia habeat delectationes admirabiles sibi admixtas. Quid enim dulcius esse poterit in vita præsenti quam Deo omnipotenti, fonti omnis decoris, mente adhærere tranquilla? Nam et animus ordinatus sibi ipsi dulcissimus est; et secura mens, quasi juge convivium.10

Unde, quamvis vita solitaria incipientibus et imperfectis, ejus dulcedinem, fructum atque profectum nondum expertis, laboriosa et ardua sit, præsertim quum spiritualis consolatio eis a Deo subtrahitur; proficientibus tamen, præsertimque perfectis, exercitatos sensus habentibus, prorsus dulcissima est et jucunda : quippe qui vitæ hujus dulcedinem ubertim gustarunt, et quantum in ea profecerint non ignorant.

Hinc quoque deificati ac illustrissimi viri, omni sapientia, virtute et gratia decorati, item episcopali fastigio sublimati, amore solitariæ seu claustralis vitæ, episcopatus suos reliquerunt, atque in locis secretis solitariam vitam duxerunt. Inter quos fuerunt S. Gregorius Nazianzenus episcopus, S. Justus Lugdunensis archiepiscopus, S. Narcissus Hierosolymorum antistes, S. Vulfrannus Senonensium pontifex, S. Remaclus et S. Amandus Trajectensis (quod nunc est Leodiensis) sedis episcopi. Sed et Petrus quondam Papa Cœlestinus V, nonne papatus altissimo apice derelicto, eremiticam vitam elegit et duxit?

Quid enim intersit inter vitam solitariam seu claustralem et pontificalem, quamvis sanctam, ipse de se ipso loquens testatur beatus Papa Gregorius, in principio Dialogorum dicendo : Infelix animus meus pulsatus occupationis suæ vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit, quomodo ei cuncta transitoria subter erant, quantum omnibus volubilibus eminebat; quod nulla nisi cœlestia cogitare consueverat; quod corpore retentus, ipsa jam carnis claustra contemplatione transcendebat; quod mortem quoque tanquam vitæ ingressum præmiumque laboris amabat. At nunc ex occasione curæ pastoralis sæcularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suæ speciem, terreni actus pulvere fœdatur.

Sanctus quoque Hieronymus quid in solitudine profecerit ipse testis sibi est, de se ipso humiliter, non jactanter, hæc scribens: Ego, inquit, homunculus, sic abjectus, sic vilis, adhuc vivens in corpore, in deserto angelorum choris sæpe interfui, nihil de corporeis rebus per hebdomadas sentiens; et divinæ visionis intuitu, post multorum forte dierum spatia, præscius futurorum, corpori restituebar. Quid ibi manens felicitatis habebam, quid inenarrabilis gaudii, testis est Trinitas ipsa, quam cernebam nescio quo intuitu; testes sunt et ipsi beati spiritus qui aderant; testis est et conscientia mea.

Ecce, amantissime mi, quid confert Christi devotissimis famulis solitaria vita. Quia, ut nosti, virtus unita fortior est quam dispersa; et rursus, quo anima circa plura diffunditur, occupatur, dividitur, eo debilior est ad vacandum uni illi simplicissimo atque altissimo quod solum necessarium est:11 idcirco ad mentis recollectionem et confortationem in Deo, ad sincerissimam contemplationem omnisque gratiæ incrementum, et ad habendam præcipuam in orando et cetera bona agendo devotionem, confert et prodest solitudo. In qua se homo coram Deo tanto liberius fiducialiusque effundit, quanto se a nullo hominum notari aut conspici novit. Ibi quoque anima religiosa a Deo consolari et cum eo alloqui meretur, quemadmodum per Osee prophetam testatur:12 Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Denique ipsemet Christus (cujus omnis actio nostra est instructio), qui sicut frequentia hominum a perfectione impediri non potuit, ita nec solitudine adjuvari, nihilo minus, ut suo nos doceret exemplo, oraturus recessit a populo, et montem conscendit, juxta illud:13 Ascendit in montem solus orare. Imo jam passione instante, non solum a beatissimo Apostolorum collegio, sed a tribus insuper familiarissimis carissimisque discipulis abiit, solusque in secreto oravit. Avulsus est (inquit Evangelista) ab eis, quantum jactus est lapidis, et positis genibus oravit.14 Propterea in statutis Ordinis nostri habetur, suavitates psalmodiarum, studia lectionum, fervores orationum, excessus contemplationum, baptismata lacrimarum nulla re magis quam solitudine posse juvari.

Hæc ergo est solitaria vita. In cujus præconium sanctissimi Patres hoc modo prorumpunt:

O vita solitaria seu eremitica, vita angelica atque deifica! Tu vivarium animarum, exedra gemmarum cœlestium, spiritualium curia senatorum. Odor tuus cunctorum aromatum fragrantiam superat. Quidquid de te enuntiatur, dignitati tuæ nullatenus adæquatur: quoniam lingua carnis nequaquam exprimere sufficit quod de te spiritus invisibiliter sentit. Qui te noverunt, te diligunt; et qui te gustaverunt, præconia tua concinunt. Bonum est viro, quum te portaverit ab adolescentia sua.1516 Tu castra Dei; tu turris David ædificata cum propugnaculis:17 mille clypei pendent ex te, omnis armatura fortium. Tu campus divini prælii, spiritualis area belli, angelorum spectaculum, palæstra fortiter dimicantium.

O cella, mors vitiorum, fomentum virtutum, cœlestis doctrinæ schola, artiumque divinarum disciplina! Tu paradisus deliciarum, ubi rosæ caritatis igneo rubore flammescunt, et lilia castitatis niveo splendore candescunt, ac violæ humilitatis dum imis contentæ sunt, flatibus non impelluntur. Tu quoque, o cella, es scala Jacob, quæ homines vehis ad cœlum, angelosque ad humanum deponis colloquium.18 Tu conciliabulum Dei et hominum, secretarium in carne degentium et spirituum supernorum, Dei et hominum collocutorium arcanum, dulcissimum. Ecce quam pulchra rerum species, dum Frater constitutus in cella nocturnas agit vigilias, et quasi pro divinis castris militares custodit excubias! Hinc contemplatur in cœlo cursus astrorum; hinc decurrit per labia ejus ordo psalmorum; mens ipsa divini amoris calore succenditur, stillantque per genas ex oculis lacrimæ dulces, quibus anima deiformiter pulchrificatur. Tunc vita carnalis vilescit, et mollibus jacentium in stratis ac lascivientium delectatio atque pausatio quam spernendæ sint innotescit.

O vita solitaria, vita felix et sancta, vita divina et libera, vita pura atque angelica! Tu splendor animæ, amica sapientiæ, ornamentum Ecclesiæ, plenitudo gratiæ, consummatio perfectionis, custos quietis et pacis. Te lex attollit, prophetia miratur; universique insuper qui perfectionis cacumen sortiti sunt, tua præconia norunt. Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero te in principio lætitiæ meæ. Tu requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.

Hanc igitur te vitam, care mi frater, opto lætanter arripere, fructuose tenere feliciterque finire.

Footnotes

  1. Thren. 11 ↩

  2. Thren. 27. ↩

  3. Eccli. 8, 9. ↩

  4. Prov. xx 19. ↩

  5. Thren. 28. ↩

  6. Eccle. IV, 12. ↩

  7. I Thess. iv, 11. ↩

  8. Is. xxx, 15. ↩

  9. Ps. cxxxviii, 2. ↩

  10. Prov. xv 15. ↩

  11. Luc. x, 42. ↩

  12. Osee u, 14. ↩

  13. Matth. 23. ↩

  14. Luc. xxii, 41. ↩

  15. Thren. III, 27. ↩

  16. Gen. xxxii, 2. ↩

  17. Cant. IV, 4. ↩

  18. Gen. xxviii, 12. ↩

Chapter 35 of 37