Articulus 36
De vanitate mundi brevitateque vitæ præsentis, ex verbis beatissimi Augustini.
DIES nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Quemadmodum tertiodecimo de Civitate Dei, capitulo decimo, asserit Augustinus, ex quo quisque in hoc corpore morituro cæperit esse, incessanter in eo agitur ut mors veniat. Hoc enim agit ejus mutabilitas toto tempore vitæ hujus (si tamen vita dicenda est), ut ad mortem perveniatur. Nemo quippe est qui non morti propinquior sit post annum quam ante annum fuit, et cras quam hodie, atque hodie quam heri, et paulo post quam nunc : quoniam quidquid temporis vivitur, de vivendi spatio demitur, et quotidie fit minus minusque quod restat, ut omnino nil aliud sit tempus vitæ hujus quam cursus ad mortem : in quo nemo vel paululum stare vel aliquanto tardius ire permittitur, sed pari motu omnes urgentur, nec diverso impelluntur accessu. Neque enim cui vita brevior fuit, diem celerius duxit quam ille cujus longior exstitit vita; sed quum æqualiter et æqualia ambobus raperentur momenta, alter terminum habuit propius, alter remotius. Aliud autem est viæ plus egisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora temporis spatia agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Porro, si ex illo momento quisque incipit mori, hoc est esse in morte, ex quo in illo agi cœperit ipsa mors, id est vitæ detractio (quia, quum detrahendo finita fuerit, post mortem jam erit, non in morte); profecto ex quo esse incipit in hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus, horis momentisque singulis agitur, donec vita hac consummata, mors quæ agebatur, impleatur, et incipiat jam tempus esse post mortem, quod quum vita detraheretur, erat in morte? De hac materia præallegato atque sequenti capitulo Augustinus diffusius loquitur.
At vero de infinitis malis et miseriis vitæ præsentis, vicesimo secundo libro de Civitate Dei idem sapientissimus Augustinus vicesimo secundo capitulo prolixe pertractat, dicendo: Quantum ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam testatur præsens hæc vita (si tamen vita dicenda est) tot tantisque malis plena. Quid enim aliud indicat horrenda quædam profunditas ignorantiæ, ex qua omnis error exsistit qui omnes filios Adam tenebroso quodam suscipit sinu, ut homo ab illo liberari sine labore, dolore ac timore non possit? Hoc etiam indicat amor ipse inordinatus tot rerum vanarum ac noxiarum, ex quo oriuntur mordaces curæ, perturbationes, mœrores, formidines, insana gaudia, discordiæ, lites, bella, insidiæ, iracundiæ, inimicitiæ, fraus, furtum, rapina, luxuria atque superbia.
Insuper, in libro de Miseria mundi Augustinus de his plenissime disputat: Attende (inquiens) tibi, ne diaboli laqueis implicatus, præda fias venantis, qui rugit et circuit, quærens quem devoret. Vita ista fugitiva est et infidelis, ut nec amatoribus suis fidem præstet; et ab origine mundi in se credentes fefellit, et omnes ei se implicantes decepit: sicque nullum omnino reddidit certum, ut omnibus probetur esse mentita. Ecce mundus qui diligitur, transit ac fugit: et tamen cæca carnalis concupiscentiæ mente fugientem sequimur, labenti inhæremus. Et quia labentem tenere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Nonne vita ista morti similis est, in qua abundant dolores et gemitus, suspiria et tantæ miseriæ? Alius damno affectus, plangit; alius orbitate percussus, luget; alius mortem amicorum deplangit; alius in paupertate plorat. Tribulatio magna est ex quo nascitur homo. Prima vox ejus indicat infirmitatem: nascitur infans, et statim plorat; nondum loquitur, et jam propheta est suæ calamitatis. Lacrimæ testes sunt suæ miseriæ, quod in labore futurus sit et timore. Mox incipit esurire et sitire, lassescere. Sunt denique homini duo tortores vitæ, non simul torquentes, sed cruciatum alternantes: quorum nomina sunt timor et dolor. Quando tibi bene est, times; quando tibi male est, doles. Quem sæculi hujus hominem non decipit prosperitas, quem non frangit adversitas?
Ecce quæ pateris, homo, in miseria ista quam diligis, ubi est falsa voluptas, vera calamitas, nulla securitas gaudii, sed timor torquens, cupiditas avida, tristitia arida. Et quis omnia mala hujus vitæ enumerare possit? Ut enim prætermittam ea mala quæ omnes homines communiter opprimunt, qualia esse putamus secreta pericula malaque specialia singulorum, quorum quique sibi conscii sunt? Si cogitare voluerit quisque quæ a juvenili ætate mala fecerit, quæ sustinuerit, et constituat ante oculos suos præterita tempora, consideretque diligenter quot inanes labores tulerit, quoties pro amore hujus vitæ frustra sudaverit, quoties in laboriosis conatibus fallaces invenerit exitus, et post longos decursus nullam requiem adeptus sit; cognoscet quid de hac vita sit judicandum.
Miser homo, quid agis, quo tendis ? In hoc mundo in agone contendis, et obluctatur tibi hostis quem non potes videre nec potes latere. Ingerit tibi blandimenta, rapturus cœli gaudia, illaturus inferni cruciamenta. Abscondita est in terra pedica diaboli, et decipula illius super semitam.1 Intuetur inimicus generis humani uniuscujusque mores naturalesque inclinationes, cui vitio sint propinqui ; et illa ante faciem ponit ad quæ mentem facilius inclinari cognoscit. Dumque homines lucrum auri vident, damnum salutis non vident. Et stulti voluptatibus decepti, dum cernunt quæ carnaliter diligunt, non attendunt quo æternaliter ruunt. Et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.2 Idcirco, si tibi mundus arridet, time fallacem, memor quia extrema (ut Salomon inquit) gaudii luctus occupat.3 Omnis namque humana jucunditas in fine amaricatur.
Quando gaudetur in sæculo, non gaudetur in Domino ; et e diverso. O quam multi sunt gaudentes in sæculo, et quam pauci in Domino ! In sæculo gaudere, est de iniquitate et vanitate, de divitiis et honore terreno, de exteriori ornatu, turpitudine vitiorum et ludis ac verbis scurrilibus gloriari : quod est æternam certe tristitiam promereri. Nemo potest amplecti Christum simul et sæculum. Multi Christiani sunt qui Deum tunc amant, laudant et gratias agunt, dum prospere ipsis succedit ; sed dum adversa contingunt, blasphemant. Tales ex commodi causa, non ex amore serviunt Deo. Quibus quidem Deus dicere poterit : Gratia commodi vestri mandata mea servastis, non quia me pure amastis.
Quid te, o homo, in vanitate extollis ? Nonne corpus tuum pulvis et (ut Ecclesiasticus inquit) cinis ?4 Nonne tu ipse terra, et cito resolvendus in terram ?5 Respice in sepulcra hominum, et vide quid ex te nisi cinis remanebit et ossa. Quæ quum ita sint, cur per tot errores festinas ad inferos, qui tot vias accepisti ad cœlum per Jesum Christum ? Cur amatur quod relinquitur ? Cur negligitur quo pervenitur ?
Multa his similia in præfato libello Augustinus devotissime edisserit.
Postremo, in quodam scribit sermone : Attende, o misera peccatoris anima, illam horam horribilem qua de corpore es egressura. Aderunt mox ministri maligni, maledicti diaboli, spiritus illi horribiles, sævissimi leones, rugientes ut rapiant prædam, videlicet te miseram animam.6 Tunc subito horribilia patebunt loca pœnarum chaosque tenebrarum, horror miseriæ, terror et tremor angustiæ, pavor visionis horrendæ, mansionis tremendæ, ubi locus est flentium, stridorque dentium ; ubi morsus est vermium, clamor dolentium, luctus gementium ; ubi vox est clamantium peccatorum : Væ, væ, væ nobis filiis Evæ. Quumque hæc, et his similia, imo millesies plus quam dici potest pejora, infelix anima de corpore exitura audierit, viderit, senserit : qualis et quantus timor, terror et tremor erit in ea ?
Ea, frater, præcogita, et nunquam a corde tuo recedant hæc omnia, ut æterna evadas supplicia, et gaudia apprehendas sine fine mansura. Amen.
Footnotes
Chapter 37 of 37