Articulus 2
De universali auctoritate ac præsidentia Papæ super totam Ecclesiam, seu universos fideles simul acceptos, secundum sanctos catholicosque Doctores, tam Græcos quam Latinos.
EORUM qui nunc pro Basileensi seu etiam pro quocumque generali concilio loquuntur et scribunt, aliqui dicunt, quod Papa pro tanto summus Pontifex appellatur, et plenitudinem potestatis habere asseritur, quia quamcumque particularem Ecclesiam habet purgare, illuminare atque perficere, et super quamlibet ecclesiasticam personam potestatem plenam sortitur : quasi non et totam Ecclesiam simul sumptam habeat tanquam verus pastor ipsius purgare, illuminare, perficere, et quasi non omnibus simul acceptis fidelibus præsit, nec super omnes pariter potestatem jurisdictionemque habeat. Videntur autem hi valde extremi in causa hac, atque potestati papali ac dignitati in aliquo derogare, sive quodammodo contraire : sicut et quidam illorum qui quasi pro Papa loquuntur et scribunt, videntur nimis multum attribuere Papæ, dicentes quod a nullo in terra, neque a generali concilio legitime congregato, queat judicari, reprobari, absolvi, quoniam potestatem in terra super se non habet majorem.
Unde inter hos ita extremos, videtur media via procedendum: sicque extollenda est summi Pontificis dignitas ac potestas, ut generalium conciliorum auctoritati nullatenus derogetur; et insuper sic præconizanda et magnificanda est generalium conciliorum auctoritas, ut potestati et excellentiæ Papæ nil detrahatur. Et quis ad hæc tam idoneus, nisi quem superclementissimus ille paracletus Spiritus Sanctus, cujus inspiratio dat intelligentiam, gratiose ac vehementer adjuverit, qui ab exordio infirma, abjecta et stulta mundi elegit, ut (juxta Apostolum) sapientes et fortes confundat?12 In cujus pietate atque subsidio tota mea fiducia est. Unde nec præsumptionis me arbitror arguendum, quod scribere ista tentaverim, præsertim quum in defensione veritatis fidei et eorum quæ fidem concernunt, omnes simus æquales, ut asserit Augustinus et Thomas allegat.
Nunc ergo, juxta tenorem articuli hujus, probandum per testes idoneos sanctosque Doctores ac Patres, quod Papa toti et universali Ecclesiæ præsit, sitque pastor, princeps, caput et dux super eam, summi pontificii sui potestatem, et jurisdictionem ordinatam ordinate possidens super ipsam: ita quod ratione commissi sibi a Christo officii habet totam Ecclesiam purgare, illuminare, perficere, seu verbo et opere pascere, quantum ipsi possibile fuerit; et quod per se nequit implere, aliis debet committere, mediate vel immediate: qui idcirco in partem sollicitudinis vocari dicuntur.
Ait quippe Chrysostomus super illud, Sequere me: Si dixerit aliquis, Qualiter ergo Jacobus thronum assumpsit Jerosolymorum? illud utique dicam, quoniam Christus Petrum orbis terrarum inthronizavit magistrum.3 Et iterum ait ibidem Chrysostomus: Magna Christus Petro prædixit, et orbem terrarum ei commisit. Theophilus quoque circa eumdem locum testatur: In hoc quod Dominus dicit Petro, Sequere me, cunctorum fidelium ei prælaturam instituit. Et denuo in persona Christi ait ad Petrum: Te nunc dirigo ad orbis pontificatum. Præterea, super illud, Dicit Simoni Petro Jesus, scribit Theophilus: Commissionem ovium mundi commendat Petro, et non alii. Ubi et Chrysostomus ait: Præteriens Dominus alios, Petro de talibus loquitur, puta de suis ovibus pascendis: eximius enim Apostolorum erat Petrus, et os discipulorum, et vertex collegii. Augustinus etiam dicit ibidem: Confitenti Petro amorem suum commendat Christus oves suas, dicens, Pasce agnos meos:4 tanquam non esset ubi ostenderet Petrus amorem suum ad Christum, nisi esset pastor fidelis sub principe pastorum.
Denique, super illud, Sedens Jesus docebat de navicula turbas, tangit Ambrosius, quod tota Ecclesia navis est Petri, et quod non turbatur illa quæ Petrum habet, turbatur illa quæ Judam habet.56 Amplius, super illud, Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem, asserit Damascenus: Petrum assumpsit, quasi præsidem futurum totius Ecclesiæ; sed Jacobum assumpsit, tanquam moriturum pro Christo ante alios Apostolos; Joannem vero, tanquam theologiæ purissimum organum.7 Similiter super illud, Faciamus hic tria tabernacula, Damascenus disseruit: Non te, o Petre, Dominus tabernaculorum sed universalis Ecclesiæ constructorem constituit.
Adhuc autem, super illud, Intuitus eum (scilicet Petrum) Jesus dixit, scribit Beda:8 Intuitus est eum non exterioribus oculis solum, sed et æterno divinitatis intuitu vidit cordis ejus simplicitatem et animi sublimitatem, cujus merito toti præferendus esset Ecclesiæ. Præterea, super illud, Ait autem ei (scilicet Christo) Petrus, Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnes?9 ait Theophilus: Petrus, cui jam commissa Ecclesia fuerat, quasi omnium curam gerens, inquirit. At vero super illud, Dicit Petro ancilla ostiaria, scribit Chrysostomus:10 Petrus orbis terrarum doctor et magister peccavit; homo passibilis super omnes homines ordinatur, ut dum ipse in aliis suas recolit passiones, mitem eis se præbeat et benignum. Insuper, super illud, Ascendit Simon Petrus, et traxit rete, etc., ait Gregorius:11 Petro sancta Ecclesia est commissa; ipsi specialiter dicitur: Pasce oves meas.12
Porro, super illud, Ego pro te rogavi ut non deficiat fides tua, Theophilus in persona Christi loquitur Petro:1314 Tu aliquando conversus confirma fratres tuos; quasi dicat: Postquam me negato ploraveris ac pœnitueris, corrobora ceteros; hoc enim te decet, qui meum robur es ac petra Ecclesiæ. Hoc autem, ait Theophilus, intelligendum est non solum de Apostolis qui tunc erant, ut roborarentur a Petro, sed et de omnibus qui usque in finem mundi futuri sunt fidelibus.
Postremo, quidam devotus Ordinis nostri, tertio volumine Vitæ Jesu Christi conscripsit: Pastorem omnium fidelium, Apostolorumque principem, ac summum vicarium in tota Ecclesia Christus Petrum præfecit, quum ei dixit: Pasce oves meas.15
Ex quibus omnibus auctoritatibus præinductis sapienter pensatis, clarissime atque certissime patet, quod Papa toti Ecclesiæ præsidet, seu cunctis fidelibus simul sumptis, summam, plenam ac pontificalem auctoritatem ac præsidentiam, potestatem et prælationem habens divinitus super eam in terris, tamen sub Christo, et secundum mensuram ac legem sibi a Christo præfixam, videlicet in his quæ ad pontificii sui officium seu magisterium pertinent: ita quod in talibus Papa est inter Christum cœlo præsidentem et totam Ecclesiam in terris peregrinantem, medius et sequester, tanquam immediatus et proprius Christi vicarius, ac totius Ecclesiæ universalis pastor ac pontifex, princeps, judex et præses. Quemadmodum enim quicumque episcopus Papæ subjectus, ad suam particularem Ecclesiam, quam totam juxta officii sui exigentiam habet purgare, illuminare, perficere, gubernare et judicare, ita dominus Papa ad totam comparatur Ecclesiam. Partes autem non constituunt totum nisi simul sumptæ, quum dicat Boetius: In entibus aggregatis unio est forma. Sed et facile est probare, quod si Papa omnem seu quamcumque particularem Ecclesiam habet purgare, illuminare, perficere, etiam universalem et totam Ecclesiam habet purgare, illuminare, perficere. Unde eo ipso quo Papa est summus communisque pastor et pontifex totius Ecclesiæ, habet totam Ecclesiam, quantum ipsi possibile est, verbo et doctrina modisque aliis pascere, purgare, illuminare, perficere.
Convocatio quoque seu consistentia generalis concilii non derogat potestati papali, nec sedente generali concilio Papa desinit esse Papa ratione residentiæ concilii. Unde nec desinit esse summus prælatus, pastor et caput Ecclesiæ in hoc mundo: quamvis pro tunc quantum ad aliqua aliter habere se debet quam temporibus aliis. Sed hoc nunc tetigisse sufficiat, quoniam id (Spiritu Sancto præstante) clarius est pandendum. Ceterum palam est, ea quæ de Petri auctoritate et præsidentia dicta sunt, de successoribus quoque ipsius debere intelligi.
Footnotes
Chapter 4 of 94