Skip to the text

Articulus 5

De dispositione ecclesiasticæ hierarchiæ instar hierarchiæ angelicæ, secundum divum Dionysium, S. Bernardum, B. Thomam et Hugonem de S. Victore: ex quibus probatur, quod in tota Ecclesia unus summus præsideat Pontifex.

PRIMO capitulo Angelicæ hierarchiæ magnus Dionysius ait: Sancta ordinatio Dei dignata est facere nostram sanctissimam hierarchiam imitatricem angelicæ hierarchiæ. Et denuo: Ordinationes, inquit, congregationum sensibilium ordinate dispositarum, imagines sunt ordinationum quæ sunt in cœlestibus ordinibus ad Dei imitationem ordinatis. — Itaque, sicut in tota triumphanti Ecclesia atque in tota angelica hierarchia est unus summus omnibus præsidens, scilicet Deus; ita in militanti Ecclesia seu ecclesiastica hierarchia est unus summus Christi et Dei vicarius, universis et singulis fidelibus, utputa toti et universali Ecclesiæ, præsidens, scilicet Papa.

Porro, ut tertio capitulo Angelicæ hierarchiæ Dionysius docet, hierarchia est sancta rationalium personarum congregatio, per gradus atque officia ordinate distincta, cum scientia et operatione sibi competentibus, ad Dei conformitatem prout ipsi possibile est assimilata, atque per illuminationes sibi divinitus infusas, juxta uniuscujusque capacitatem ad Dei imitationem sursumacta. Eodem autem capitulo testatur: Ordo hierarchiæ est, alios purgare, alios purgari; alios illuminare, alios illuminari; alios perficere, alios perfici. Quorum vero sit purgare, illuminare, perficere, quorum item purgari, illuminari, perfici, ibidem docet:1 Ordo (inquiens) hierarchiæ est, ut inferiores purgentur, illuminentur et perficiantur; superiores vero purgent, illuminent atque perficiant inferiores suos. Unde et octavo Angelicæ hierarchiæ capitulo ait: Generaliter a Deo ordinatum est ut inferiores per superiores participent illuminationibus divinis. —

Itaque ex his certissime innotescit, quod eo ipso quo Papa toti præest Ecclesiæ simul acceptæ, quemadmodum Deus toti cœlesti præsidet curiæ simul sumptæ, competit Papæ ratione sui officii totam Ecclesiam purgare, illuminare, perficere, gubernare et judicare, plenam habenti potestatem et jurisdictionem super eam; tamen secundum mensuram et legem sibi divinitus præstitutam, cui subjici debet: a qua si recedat, obediendum est Deo magis quam ipsi.

Præterea his concordat quod tertio libro de Consideratione S. Bernardus ait : Non vilem reputes hanc formam (scilicet ecclesiasticam ordinationem) quia in terris est : exemplar habet e cœlo. Neque enim Filius potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, præsertim quum ei sub Moysis nomine dictum sit : Vide omnia facias secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Videbat hoc qui dicebat (scilicet Joannes in Apocalypsi) : Vidi civitatem sanctam, Jerusalem novam, descendentem de cœlo, a Deo paratam. Ego enim propter similitudinem dictum reor, quod sicut illic Seraphim et Cherubim, et ceteri qui usque ad Archangelos et Angelos ordinantur, sub uno sunt capite Deo, ita hic quoque sub uno summo Pontifice primates vel patriarchæ, archiepiscopi, episcopi et reliqui sunt in hunc modum. Non est parvi pendendum quod et Deum habet auctorem et de cœlo ducit originem.

Insuper, S. Thomas quarto libro Summæ contra gentiles sic arguit :2 Ecclesia militans ab Ecclesia triumphanti per similitudinem derivatur (ad quod allegat auctoritates jam in verbis B. Bernardi præhabitas) ; sed in Ecclesia triumphanti præsidet unus, qui etiam præsidet in toto universo, scilicet Deus : ergo et in Ecclesia militanti unus est qui præsidet universis, utputa Papa. Hinc Osee primo dicitur : Congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibi caput unum.

Denique, super Angelicam hierarchiam multa de hac re scribit Hugo de S. Victore, inter cetera dicens : Quia per visibilia convenienter invisibilia demonstrantur, idcirco divina sapientia, quæ omnia disposuit, ad similitudinem angelicæ hierarchiæ, quæ invisibiliter ordinata erat in cœlis, humanam hierarchiam visibiliter formavit in terris, ut essent in hominibus quoque sicut in angelis potestates et principatus sacri, videlicet convenientissime coordinati sub uno.

Albertus quoque in libro de IV Coæquævis multa pulchra de hac ipsa conscribit materia : quæ brevitati studens omitto, præsertim quum ad demonstrandum propositum ista sufficere et supersufficere videantur. Quibus tamen id adjicio, quod sexto Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo Dionysius loquitur : Nostra hierarchia per ordines divinitus disposita, angelicæ hierarchiæ conformatur, et ad Dei imitationem et deiformes angelicæ hierarchiæ distinctiones, ut mortalibus congruit, continet.

Footnotes

  1. Cf. t. XV, p. 80 D. ↩

  2. cap. 76. ↩

Chapter 7 of 94