Articulus 29
Quæ sunt illa in quibus potestas atque auctoritas concilii generalis dicitur esse super potestatem et auctoritatem papalem.
CONCILIUM generale non nisi propter causas singulariter magnas et arduas, utputa quæ aliter congrue expediri non queunt, congregandum celebrandumque esse omnes fatentur. Porro hæ causæ sunt: exstirpatio hæreticæ pravitatis ac schismatis, declaratio fidei atque editio Symboli ejus, universalis reformatio Ecclesiæ in capite et in membris ipsius. Itaque, in expeditione istorum major dicitur potestas concilii generalis quam Papæ, quoniam Christus promisit Ecclesiæ seu concilio ipsam repræsentanti, infallibilem directionem et gloriosam adsistentiam incessantem : ita quod errare non potest in fide, neque in his quæ ad bonos pertinent mores, eo quod in talium determinatione regatur immediate a Spiritu Sancto. Unde et Papa in talibus tenetur stare determinationi Ecclesiæ, seu statutis concilii, tanquam ordinationi ac sententiæ Spiritus Sancti. Quumque Papa possit errare in fide et moribus, ac ceteris quæ sunt de necessitate salutis, ejus judicio non videtur ultimate ac certitudinaliter standum in istis, quum non sit infallibilis regula, neque indeviabile fundamentum.
Verumtamen, sicut præhabitum est, infallibilis ista directio a Spiritu Sancto, non videtur pertinere ad majoritatem potestatis ac jurisdictionis præsidentialis, sed potius est supernaturale donum Spiritus Sancti, actuale magis quam habituale.1 Idcirco ex hoc non satis probatur potestas Ecclesiæ esse super potestatem Papæ, sic quod major sit gratia atque perfectio universalis Ecclesiæ. Unde B. Petro defuncto, et S. Clemente seu Lino Sedem papalem tenente, vivente adhuc beatissimo evangelista Joanne, qui confirmatus fuit in gratia, certum est Clementem seu Linum majorem fuisse Joanne potestate ac jurisdictione prælationisque dignitate, sicut et Petrus major fuit Joanne : quamvis Joannes fuerat major Clemente ac Lino infallibili directione Spiritus Sancti, seu indeviabili confirmatione in caritate et gratia.
Præterea, quum Papa constitutus sit totius Ecclesiæ summus generalisque custos, pastor et pontifex, fideique defensor ac præcipuarum difficultatum Ecclesiæ determinator, non sic ad generale concilium pertinet hæreses et schismata exstirpare, totius Ecclesiæ reformationi intendere, fidem declarare ac fidei Symbolum edere, quin etiam hæc ipsa ad Papam ratione sui officii directe pertineant. Ideo neque ex his satis ostenditur, quod potestas concilii sit (absolute loquendo) major potestate papali, sed quantum ad aliquid: quoniam hæc certius seu expeditius fiunt per generale concilium quam per Papam dumtaxat, eo quod majoris gratiæ atque subsidii promissio sit facta Ecclesiæ quam Papæ. Quomodo autem hæc ita se habeant, in sequentibus patebit articulis.
Footnotes
-
art. xxvi. ↩
Chapter 31 of 94