Articulus 12
Quid objici possit contra prædicta in articulo proximo.
QUAMVIS, sicut ex processu patebit, intentionis meæ nequaquam sit conciliorum auctoritati generalium in aliquo derogare; tamen, ut veritas clarius innotescat, quid præinductis objici queat, compendiose perstringam.
Nempe, quod auctoritas evangelica primo adducta pro concilio non concludat, hinc argui potest: Generale namque concilium integrari potest ex personis gratia gratum faciente et caritate carentibus, quemadmodum et jam fatentur pro Basileensi congregatione scribentes. Ergo auctoritas illa, « Ubi sunt duo vel tres », etc., ad taliter congregatos et conciliantes non pertinet. Illa enim auctoritas a sanctis Doctoribus atque catholicis expositoribus ita exponitur: « Ubi duo vel tres », nec dubium quin multo plus ubi quamplures, « sunt congregati », id est per fidem et caritatem uniti, non per dissensionem discordiamque divisi, neque per passionum immoderantiam mente dispersi, « in nomine meo », id est ad honorem et gloriam nominis mei, quærentes suam aut aliorum salutem, « ibi sum in medio eorum », acquiescens piæ voluntati precibusque ipsorum. Unde Origenes circa hæc verba loquitur: Ista est causa propter quam non exaudimur orantes, quia non consentimus nobis per omnia super terram, nec conversatione, nec doctrina: sicut enim in musicis, nisi fuerit consonantia vocum, non delectat audientem; sic in Ecclesia, nisi consensum habuerit, non delectatur Deus in ea. Hieronymus quoque testatur: Nisi spiritus et anima corpusque consenserint, nec intra se bellum diversarum habuerint affectionum, exaudiuntur orantes. Hinc scribit Chrysostomus: Non dicit Christus simpliciter, « Ubi congregati sunt »; sed addit, « in nomine meo »: quasi dicat, Si quis me principalem habuerit causam amicitiæ ad proximum, cum eo ero. Postremo, Rabanus clarius loquens: In nomine (inquit) Domini congregati sunt, qui ipsius gloriam æmulantur, ipsius spiritu fervent, ipsum in omnibus et per omnia fidei oculis et mundo corde non desinunt intueri. Præterea, in concilio generali negotium dicitur secundum pluralitatem vocum procedere; sed frequenter contingere potest ut major pars personarum illic vocem habentium in caritate et gratia non exsistat: ergo incertum erit an sint in Christi nomine congregati, et an in medio illorum sit ipse. Sic quoque auctoritas illa, « Ego vobiscum sum omnibus diebus », etc., per gratiosam inhabitationem, non pertinebit ad eos.
Præterea, quoniam ad probandum quod Papa possit instar aliorum corripi, accusari, puniri, deponi, præcipue innituntur quidam auctoritati qua dicitur, « Si peccaverit in te frater tuus », etc., contra hoc argumentum quis potest objicere, quod licet hoc præceptum regulariter loquendo, sit omnium in omnes, nihilo minus quandoque casus ponuntur in quibus ab hoc præcepto absolvitur homo. Primus, dum non est spes de emendatione peccantis. Propter quod ait Hieronymus: Frustra niti, et nihil aliud quam odium quærere, extremæ dementiæ est. Secundus est casus, dum timetur defectus probationis, et criminaliter agitur, ubi videlicet actor ad talionem, si in probatione defecerit, obligatur. Tertius, dum prælato ut judici nota est culpa, quoniam reus notorius est vel convictus. Quartus, dum meliori operi vel saltem æque bono quis vacat, sicut monachi facere debent. Quintus casus est, dum multitudo vel potestas est in culpa, ubi correptio plus noceret Ecclesiæ quam prodesset. Hos casus in tertio volumine de Vita Jesu Christi scribit quidam devotus Ordinis nostri, quos ex catholicorum collegit scripturis doctorum. Quum ergo in Papa plenitudo sit potestatis, videtur a communi hac lege correctionis fraternæ exceptus. Denique, Ostiensis manifeste hoc asserit, quod scilicet contra Papam non sit procedendum juxta modum correptionis fraternæ a Christo in Evangelio generaliter traditum.
Rursus, in verbo quo ait Salvator, « Dic Ecclesiæ », per Ecclesiam non videtur intelligendum generale concilium aut universalis Ecclesia, sed publica persona, utputa ecclesiasticus judex sive prælatus. Et hoc, scilicet quod per Ecclesiam possit intelligi ecclesiasticus judex, asserit Durandus in Summa sua, distinctione undecima, allegans Chrysostomum exponendo dicentem: « Dic Ecclesiæ », id est his qui præsunt Ecclesiæ, scilicet prælato ut judici. Sic quoque exponunt Gorra et Lyra, aliique communiter interpretantur. Non ergo ex his verbis probatur Papa a generali concilio judicandus: imo, quum judicem in terra superiorem non habeat particularem personam, videtur a nemine judicari debere, sed a Christo dumtaxat. Insuper, Thomas in secunda secundæ frequenter sumit Ecclesiam pro ecclesiastico judice, præsertim pro summo Pontifice.
Hæc breviter tango, non quasi probare intendens præinductas auctoritates pro concilio generali non militare, sed ut veritas diligentius inquiratur. Potest quippe forsitan quis dicere, quod generale concilium in quantum est exemplar et signum repræsentans universalem Ecclesiam, Christi sponsam electam, sit congregatum in nomine Christi, et dirigatur a Spiritu Sancto, quamvis supposita illa per se seorsum accepta, sint vitiosa. Rursus, quum ait Salvator, « Dic Ecclesiæ », Ecclesiæ nomine non solum prælatus seu judex determinatus, sed et tota Ecclesia seu generale concilium locum judicis supplens ejusque personam et vicem gerens, potest intelligi.
Chapter 14 of 94