Skip to the text

Articulus 11

Probatio per Scripturam canonicam, qua aliqui probant quod concilium generale sit supra Papam.

DICENTES concilium esse super Papam, asserunt concilium immediate habere potestatem et auctoritatem a Christo, ipsum quoque concilium immediate atque infallibiliter dirigi a Spiritu Sancto in his quæ sunt de integritate fidei et necessitate salutis. Quod probant ex eo quod ait Salvator: Si duo ex vobis consenserint de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo; ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.12 Quod Cœlestinus Papa ad synodum Ephesinam de celebratione generalium conciliorum exponit, ut Isidorus in libro de Conciliis recitat. Isidorus quoque affirmat sic exponendum. Sed et Thomas circa verba illa evangelica protestatur, indubitanter esse credendum generalia concilia infallibiliter regi a Spiritu Sancto, ex illa Christi promissione certissima. Christus vero in medio suorum fidelium non est absque auctoritate et potestate, quum sine eo nulla creatura aliquid posse dicatur.3

Præterea, Christus promisit Ecclesiæ adsistentiam indesinentem seu gratiosam præsentiam usque ad finem sæculi duraturam, dicens Apostolis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Quæ promissio non solum Apostolis, sed toti Ecclesiæ facta est, ut Augustinus et Beda ceterique expositores testantur. Nec enim Apostoli fuerunt usque ad consummationem sæculi in hoc mundo victuri. Simili modo repromittit: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum.4 De quo Spiritu iterum profitetur: Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.5 Unde elicitur, quod circa veritates necessarias ad salutem, utputa fidei bonorumque morum, Ecclesia infallibiliter dirigatur a Spiritu Sancto. Quum ergo generale concilium in Spiritu Sancto legitime congregatum, repræsentet universalem Ecclesiam, secundum doctores concorditer; sequitur quod infallibiliter dirigatur a Spiritu Sancto, nec possit errare. Quo dato, patet quod Papam posset judicare atque deponere, si rationabile ac justum hoc viderit: imo, quia hoc fecit et fieri posse dictavit, apparet quod bene et juste.

Insuper, Christus præceptum fraternæ correptionis tradens, generaliter est locutus: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus es fratrem tuum;6 si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum:7 quod si non audierit, dic Ecclesiæ; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Itaque ab hoc præcepto et a lege hac non excipitur Papa: imo, secundum doctores, huic correptioni fraternæ omnis Christianus subdi tenetur. Si ergo Papa Ecclesiam seu generale concilium audire noluerit, videtur tanquam infidelis reprobandus ac dijudicandus ab eo. Ad idem allegatur quod præallegato capitulo loquitur Christus: Si manus tua vel pes tuus seu oculus scandalizat te, erue et projice abs te.8 Unde, quum Papa dicatur membrum Ecclesiæ, si publice et intolerabiliter scandalizaverit eam, videtur ab ea per depositionem abjiciendus.

Postremo, Christus promisit Ecclesiæ: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Ut autem sanctus ait Hieronymus, per portas inferi intelliguntur errores, scilicet hæreses et schismata, atque peccata per quæ itur atque introitur ad inferos. Ex quo trahitur, quod Ecclesia ipsa sit confirmata in gratia, neque in peccata ruere possit mortalia. Propter quod de ipsa dicit Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, et exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam.9 Tales autem promissiones non sunt summo Pontifici factæ, nec ei ista conveniunt: propter quod magis standum videtur judicio Ecclesiæ, et quod illa sit dignior atque potentior, itemque quod ipsa immediate a Christo judiciariam potestatem sortita sit, seu claves regni cœlorum. Sed de hoc necesse est infra inquisitionem facere pleniorem.

Footnotes

  1. Matth. xviii, 19, 20. ↩

  2. Matth. xviii, 20. ↩

  3. Joan. 19, 5. ↩

  4. Joan. 11, 16. ↩

  5. Bad. 11, 13. ↩

  6. Matth. xviii, 15, 17. ↩

  7. Ibid. XVIII, 16. ↩

  8. Matth. XVIII. 8. 9. ↩

  9. Ephes. v, 15-27. ↩

Chapter 13 of 94