Articulus 17
Solutio objectionum istarum.
QUONIAM veritati non veritas sed falsitas contrariatur, ideo qui pro concilio scribunt, præinductas auctoritates quasi unica responsione solvunt, dicendo quod Papa a nemine, id est a nullo particulari homine, debeat judicari, quum omni homine particulari et viatore exstet superior. Iterum dicunt, quod in præfatis auctoritatibus non est generalis concilii exclusum judicium, quia non proprie est humanum, sed divinum, imo judicium Spiritus Sancti, concilium in his quæ concilii sunt, gubernantis : juxta quod in Actibus apostolus Jacobus cum ceteris qui concilio de quo ibi agitur, interfuerunt, in epistola conscripserunt, Visum est Spiritui Sancto et nobis.12
Præterea, conceditur quod regulariter loquendo, soli Papæ competit convocare et celebrare generale concilium, tanquam totius Ecclesiæ curam gerenti, per comparationem Papæ ad quascumque determinatas personas ; non tamen concluditur quin si immineret manifesta necessitas celebrandi concilium, et Papa inexcusabiliter errando nollet cooperari ad hoc, aut etiam prohiberet, tunc ipsa Ecclesia auctoritate sibi a Christo concessa posset celebrare concilium.
Porro, quod concilia dicuntur auctoritatem et robur a Papa habere, non est omnifarie intelligendum, sed eo modo intelligi potest quo sacra Scriptura dicitur ab Ecclesia auctoritatem et robur sumpsisse, videlicet quantum ad manifestationem seu declarationem quod ipsa Scriptura esset vere divina et sacra, non autem quantum ad exsistentiam veritatis
Scripturæ, quam non habet nisi a Deo, cujus increatæ veritati innititur.
Insuper, dum generale concilium Papam de hæresi aut intolerabili culpa seu a scandalo corripit, judicat et deponit, non hoc agit superbe aut temere, sed caritative et juste atque consulte.
Quod vero de Marcellino Papa inducitur, non convincit. Ille enim incorrigibilis non fuit, sed vere ac humillime pœnitens : idcirco ab aliis non fuerat judicandus. Nec Pontifex ita se habens, ab aliquo judicandus est homine. — Similiter Symmachus Papa se probavit de crimine sibi objecto immunem : ideo causa ejus Deo fuerat committenda.
Postremo, quoniam Paulus apostolus in epistola ad Galatas, toti mundo notificat se Petro principi Apostolorum in faciem restitisse, utique pro veniali peccato, nequaquam Paulus tam aperte scripsisset hoc, si non liceret summo Pontifici resistere pro conservatione fidei ac boni communis.3 Unde et Thomas in secunda secundæ, quæstione tricesima tertia, docet quod prælatus sit manifeste redarguendus, si fidei vel reipublicæ ex ejus culpa periculum immineat.4 Unde Hieronymus asserit :5 Sal infatuatum ad nihil utile est, nisi ut ejiciatur foras et conculcetur a porcis.
Quomodo autem Papa secundum quod a concilio judicatur, non superior sed inferior sit, infra dicetur.
Footnotes
Chapter 19 of 94