Articulus 26
Determinatio difficultatis præcipuæ, an scilicet Papa sit super concilium, an econtra.
IN omni generali concilio atque in tota Christi Ecclesia summam ac præstantissimam personam esse Papam, omnium patrem et patrem patrum, secundum Bonaventuram, dubium esse non debet, loquendo de majoritate ac dignitate ad dona gratiæ gratis datæ pertinente, ita quod nulla particularis Ecclesia aut persona ei in his adæquetur, ut supra ostensum est, si concilio Papa intersit per se aut per suos legatos ejus personam repræsentantes.1 Quum itaque quæritur an Papa sit supra concilium, an econtra, mentio fit de Papa atque concilio seorsum consideratis seu sumptis. Quidam itaque nunc, absolute loquendo, audacter respondent, quod generale concilium sic acceptum, prout universalem Ecclesiam repræsentat, sit super Papam, et majoris auctoritatis ac potestatis quam Papa, ita quod Papa tenetur obedire concilio, non econtrario. Verum, quia hucusque probatum et tentum est, quod Papa sit totius seu universalis Ecclesiæ simul sumptæ, non solum divisim acceptæ, pastor summusque pontifex, prælatus et caput, potestatis plenitudinem habens, videtur periculosum tam absolute simpliciterque asserere quod concilium sit super Papam, loquendo appropriate de majoritate, dignitate et potestate pertinente ad dona gratiæ gratis datæ, ad quam certum est pertinere judiciariam potestatem, præsidentialem dignitatem, jurisdictionalemque prælationem.
Moderatius ergo loquendo, dum quæritur an Papa sit super concilium, an vice versa, arbitror respondendum, quod ibi sit excedens et excessum, id est, quod in aliquibus, puta in his quæ proprie ac directe spectant ad forum generalis concilii, et propter quorum determinationem seu expeditionem illud celebratur :2 in his, inquam, concilium videtur esse super Papam, ita quod concilium dando voces seu vota, est liberum, nec Papa potestatem coercivam habet super illud in hujusmodi causis, magisque standum est determinationi seu ordinationi concilii generalis quam Papæ, qui determinationem seu ordinationem concilii conciliariter factam, impedire seu revocare nec debet nec potest, eo quod concilium a Spiritu Sancto dirigatur et gubernetur in talibus, quando concilium ipsum legitime est procedens in imploratione directionis Spiritus Sancti, et sinistras informationes devitat.
Porro in ceteris, puta in his quæ papalis prælationis mensuram, regulam magisteriumque concernunt, Papa est super concilium et super totam Ecclesiam, circa quam ipse vices Christi plenarie gerit, secundum S.3 Cyrillum et Theophilum, B. Bernardum et Thomam, hoc præ ceteris (ut mihi apparet) clarius exprimentes.
Si itaque inquiratur, quæ sunt illa in quibus Papa est super concilium, et quæ sunt quæ magisterium, regulam et mensuram papalis prælationis respiciunt; dicendum, quod omnis vicarius legislatoris ad hoc principaliter ordinatur, ut legem legislatoris sui a suis subditis faciat observari: quum ergo Papa sit generalis, summus ac plenus Christi vicarius, hoc ad suæ prælationis mensuram, ad suæ præsidentiæ regulam, ad magisterii sui officium primo ac maxime pertinet, ut ad evangelicæ legis adimpletionem, omnem inducat (quantum potest) populum christianum per se et per suos ministros. Quum itaque generale concilium congregetur præcipue propter commune bonum Ecclesiæ, et propter causas animabus salubres, si Papa vellet aliquid agere aut jubere per quod bonum concilii impediretur, jam ipse Papa transcenderet et exiret regulam et mensuram magisteriumque suæ prælationis ac potestatis, quæ data est ipsi in ædificationem, et non in destructionem, secundum Apostolum; qui etiam protestatur: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate. Præterea, quoniam Papa ratione sui officii debet semper præcipuam ac paternam sollicitudinem habere pro bono communi totius Ecclesiæ sibi commissæ, durante generali concilio posset aliqua ordinare quæ essent accommoda toti concilio ad impetrandum copiosius directionem Spiritus Sancti, ut bonum Ecclesiæ plenius sequeretur.45 Et si talia præciperet concilio observanda, concilium generale teneretur ipsi obedire ut summo pontifici et pastori: quia in tali ordinatione ac jussione Papa non exiret limites potestatis suæ sibi a Christo præfixos. Quo patet, quod in talibus potestatem et jurisdictionem habet super generale concilium et super totam Ecclesiam, cui (ut abundanter probatum est) potest generalem legem seu canonem condere.
Hinc, quantum capere queo, stare non potest quod aliqui scribunt, Papam non esse caput concilii, quum principale agens, scilicet Christus, ibi per se immediate operetur, et ideo non esse necesse aliquam ibi facere mentionem de Papa. Quamvis enim Christus ibi per se immediate operetur, interius dirigendo in his quæ conciliter sunt tractanda, non tamen excludit instrumentalem cooperatorem extrinsece cohortantem, aut etiam interius instigantem ac disponentem supposita consulentia, ad suscipiendum influxum Spiritus Sancti copiosum. Unde nec angelorum inspirationes nec Papæ exhortationes illa immediata operatio seu gubernatio Christi, vel interior præsidentia Spiritus Sancti, excludit.
Postremo, quæ in isto articulo in communi breviter tacta sunt, in sequentibus articulis diffusius exponentur.
Footnotes
Chapter 28 of 94