Skip to the text

Articulus 25

De modo loquendi quorumdam circa materiam istam.

QUIDAM distinguunt et ponunt duplex caput Ecclesiæ, videlicet : essentiale, quod est Christus, quod errare non potest, spiritualemque motum virtutum et vitam gratiæ influit Ecclesiæ. Aliud vocant caput accidentale, utputa Papam : quod caput quum non sit confirmatum in gratia, potest errare ; et eo defuncto, adhuc manet Ecclesia in vita spirituali et potestate ecclesiastica sibi a Christo concessa. Et hoc caput dicunt proprie dici non posse caput Ecclesiæ, quia non influit ei vitam gratiæ et motum operationis virtuosæ.

Quamvis autem præmissa distinctio possit salvari (quanquam Papa sublato seu mortuo, Ecclesia sit privata membro suo dignissimo atque altissimo, nec ipsa papalis potestas sit formaliter, proprie ac distincte permanens in Ecclesia, nec ipsa Ecclesia absque Papa sit usquequaque perfecta : quia ad conservationem boni status Ecclesiæ et ecclesiasticæ unitatis in ea, oportet esse in Ecclesia unum summum pontificem, ad quem in præcipuis difficultatibus, dubitationibus ac necessitatibus recurratur, prout Thomas copiose demonstrat jamque probatum est, nec ecclesiastici ordinis decentissima pulchritudo in gradibus dignitatum et officiorum sine Papa completa est), verumtamen nequaquam est consequens, Papam non esse caput Ecclesiæ quia non influit ei sensum et motum.1 Primo etenim dico, quod licet non influat ei sensum et motum efficienter ut Deus Trinitas, nec principaliter meritorie sicut Christus ut homo ; tamen influit dispositive ac instrumentaliter, purgando, illuminando, perficiendo, orando, seu gubernando, et sacramenta, quæ sunt vasa gratiæ, dispensando per se et suos ministros. Denique, non solum dicitur aliquis caput, quia efficienter influit sensum et motum, sed et ratione principalitatis, ac aliis modis, ut dictum est. Alioqui nullus prælatus aut princeps diceretur caput ratione subditorum : quod contra canonicam esse Scripturam, articulo patuit præcedenti.2 Nam et diabolus, secundum B. Gregorium, dicitur caput malorum, quamvis non influat eis motum et sensum seu vitam, nisi forte vitam carnalem motumque vitiorum, quæ influit suggerendo, non efficiendo.

Insuper dicunt, quod universalis Ecclesia consideratur dupliciter. Uno modo, ut est corpus mysticum, utputa prout regitur donis et charismatibus gratiarum, vivens semper vita spirituali per fidem et caritatem, ita quod Christus eam ut sponsam suam respicit et gubernat, nec permittit eam maculari aut separari a se, quoniam ipse ei specialiter spiritualiterque adsistit, ab erroribus eam defendens : et sic proprie caput Ecclesiæ est Christus, non Papa. Secundo consideratur Ecclesia ut alia quævis communitas aut societas politica, quæ etiam absque influxu divinorum charismatum et sine speciali adsistentia Christi, quantum est ex humano judicio, potest debite regi lege humana aut divina : sicque Papa posset dici caput Ecclesiæ.

Istud videtur impropriissime dictum. Papa enim, secundum fidem catholicam, est vicarius Christi : ergo eo modo est caput Ecclesiæ quo ipsa Ecclesia est grex Christi, et ovile seu congregatio ovium ejus. Non autem est grex Christi et ovile ipsius, proprie loquendo, nisi in quantum est mysticum corpus ipsius. Nec dubium intelligenti quin Ecclesiæ magis competat esse gregem ovileque Christi, in quantum est mysticum corpus charismatibus gratiæ informatum et rectum, quam ut est politica societas.

Præterea, hoc videtur esse contra debitum papalis officii, regere Ecclesiam sine gratiosa ac speciali adsistentia Christi : quia et ipse Papa tenetur esse in caritate et gratia, et suum exhibere officium ex caritate, subditos quoque ad caritatem ceterasque virtutes, quantum in ipso est, inducere. Sed et ipsa Ecclesia sine charismatibus gratiæ considerata, amittit rationem Ecclesiæ, quum juxta doctrinam S. Augustini in libris de Civitate Dei, Ecclesia sit civitas Dei, civitatem vero Dei constituat amor Dei crescens usque ad contemptum sui, quemadmodum civitatem Babylonis seu dæmonis constituit amor sui crescens usque ad contemptum Dei.

Insuper, gubernatio qua Christus per gratiarum charismata regit Ecclesiam, non excludit cooperationem inferiorum regentium ac pastorum, sicut Hugo de S. Victore super Angelicam hierarchiam pulchre ostendit, et divus Dionysius in libro Ecclesiasticæ hierarchiæ testatur : alias angeli infimæ hierarchiæ angelicæ homines non dicerentur custodire atque dirigere. Hinc ait Apostolus, Dei adjutores sumus :3 haud dubium quin in hominum directione ad ultimum finem. Ergo Ecclesiæ consideratæ sub ratione mystici corporis desuper recti, non repugnat, sed penitus congruit secundum ordinem divinitus institutum, præter Christum habere caput et rectorem in terra, qui sit summus ac plenus Christi vicarius : et iste est Papa, sicut B. Cyrillus in libro Thesaurorum clarissime contestatur. At vero, etiam dato quod tota Ecclesia infallibiliter regeretur a Christo, et confirmata esset in gratia quantum ad omnes et singulos Christianos, sicut in die Pentecostes confirmati fuerunt Apostoli, adhuc deceret et expediret eam habere unum summum caput in terra, videlicet Papam, qui adhuc esset prælatus, pastor et summus pontifex ejus in sæculo isto. Prælatio enim non solum ordinatur ad retrahendum inferiores seu subditos a peccato, sed etiam ad hortandum ac inducendum eos ad meliora ac perfectiora : unde et ipsis Apostolis prælatus fuit ac mansit beatissimus Petrus. In angelicis quoque spiritibus exstat prælatio, ut S. Dionysius docet in libro Angelicæ hierarchiæ. Similiter in innocentiæ statu fuisset, secundum Thomam et alios multos. Ex quibus concluditur vanam esse argumentationem aliquorum, qui dicunt quod ipsa Ecclesia est confirmata in bono, nec potest peccare neque errare, quoniam regitur a Spiritu Sancto, idcirco Papa non est caput ipsius, nec indiget eo.

Porro, quod Ecclesiam dicunt non posse peccare, et quod Christus adspicit eam ut sponsam, non permittens eam a se separari nec maculari, discutiendum est quomodo sit intelligendum. Constat namque quod Christus quotidie permittit multas animas sibi per caritatem conjunctas, et per consequens sponsas suas particulares, a se separari et inquinari per peccata mortalia, ita quod fiunt adulteræ diaboli, quæ fuerunt sponsæ Christi. Sed verum est quod Christus non permittit totam Ecclesiam a se totaliter separari, imo semper sunt aliqui boni in Ecclesia : propter quod Ecclesia dicitur quodammodo munda et confirmata in gratia, denominando totum a parte. Verumtamen etiam boni isti maculantur quotidie per venialia peccata : nisi quis dicat, quod veniale peccatum maculam non ponat in anima. Sed hoc stat in quid nominis, quum certum sit quod veniale peccatum quantum habet de ratione peccati, tantum quoque habet de ratione immunditiæ et maculæ ac offensæ. Unde verbum Apostoli quod allegant, quod Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit se pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam, potius competit Ecclesiæ in statu futuro quam ei modo conveniat.4 Propter quod Thomas in tertia parte, quæstione octava, sic ait :5 Ecclesiam esse gloriosam, non habentem maculam neque rugam, est ultimus finis ejus, ad quem per Christi passionem perducitur; et hoc erit in statu patriæ, nec est in statu viæ, in quo si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, ut scriptum est. His verbis S. Thomæ concordat expositio Nicolai de Gorra et aliorum multorum super inducta verba Apostoli.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. ibidem. ↩

  3. 1 Cor. 9. ↩

  4. art. 2. ↩

  5. art. 3 ad 2. ↩

Chapter 27 of 94