Skip to the text

Articulus 14

De auctoritate generalium conciliorum, ex dictis summorum Pontificum.123

QUONIAM generalium auctoritas conciliorum libertati Papæ videtur quodammodo obviare, ipsum summum Pontificem legibus limitando illumque sibi subdendo, parvi pendendum non est, si ipsi summi Pontifices inveniantur pro auctoritate conciliorum generalium quid locuti.4 Porro, in his quæ allegabo, loca allegationum omitto, quum certum sit ea in Decretis contineri; et roborare allegationes, his qui in jure triti non sunt, obscuritatem in legendo magis quam declarationem in intelligendo adducit.

Itaque in primis occurrit quod ait Gelasius Papa: Confidimus quod nullus jam veraciter christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum quod universaliter Ecclesiæ probavit assensus, nullam magis exsequi sedem præ ceteris oportere quam primam, puta Romanam, id est summum Pontificem, qui ceteris debet esse totius æquitatis exemplar. Quo verbo ostenditur Papam debere generali obedire concilio, ceterisque in hoc præbere exemplum. Denique Zozimus Papa testatur: Contra statuta Patrum condere aliquid vel mutare, nec hujus quidem (id est Romanæ) Sedis potest auctoritas. Patrum autem statuta appellat generalium conciliorum decreta.

Insuper Damasus Papa ad Aurelium archiepiscopum, sicut in libro Conciliorum refert Isidorus, ait: Blasphemare Spiritum Sanctum non incongrue videntur, qui contra sanctos canones, non necessitate compulsi, sed libenter, ut præfixum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui præsumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Rursusque asserit: Idcirco norma sanctorum canonum, qui sunt Spiritu Dei et totius mundi reverentia consecrati, fideliter est a nobis scienda et diligenter pertractanda, ne quo modo Sanctorum statuta absque inevitabili necessitate (quod absit) transgrediamur.

Præterea Leo Papa ad Anatolium Constantinopolitanum testatus est: Illa Nicænorum canonum ordinata conditio, nulla est usquam ex parte solubilis. Cœlestinus quoque Papa ad Ephesinam synodum scribit: Spiritus Sancti præsentiam indicat congregatio sacerdotum; nec ibi putanda est Trinitatis divinitas deesse, quæ sanctificat concilium. Item Isidorus in libro Conciliorum verba Cœlestini sic recitat: Valde necessarium esse perspexi vestram in unum convenisse multitudinem, habens sententiæ divinæ fidem, quæ dicit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, etc.5 Credo enim beatam sanctæ Trinitatis divinitatem huic sacro interesse concilio, et ideo ante conspectum Dei in medio vestrum meam pertuli fidem.

Amplius, sanctus et magnus ille Gregorius Papa in Regesto testatus est: Sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor;6 hæc tota devotione complector atque integerrima fide custodio. Cunctas vero quas præfata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector: quia dum universali sunt consensu instituta, se ipsum et non illa destruit, quisquis præsumit absolvere quos ligant, aut ligare quos absolvunt. Et certum videtur, quod omnium generalium conciliorum rite celebratorum una sit ratio. Rursus B. Gregorius, quum Constantinopolitanum episcopum sæpe admonuisset ne se universalem diceret nec præficeret, sic in Regesto est locutus: Si in mea correptione despicior, restat ut Ecclesiam debeam adhibere. Sic itaque pluris fatetur auctoritatem Ecclesiæ quam suam. Similiter Nicolaus Papa Lotharium regem increpans: Si id (inquit) non egeris, præcave ne hoc Ecclesiæ sanctæ dicamus.7 In quorum Pontificum verbis per Ecclesiam nil aptius quam generale concilium videtur signari.

Denique his addi possunt plurima argumenta in textibus et glossis contenta et ex dictis sanctorum Patrum accepta: sicut est illud ex verbis Hieronymi sumptum, Major est auctoritas orbis quam Urbis; et quod iterum dicitur, Majoris auctoritatis est constitutio concilii quam Papæ. Raimundus quoque, Ostiensis, et ceteri pene omnes concorditer dicunt, quod Papa propter hæresim sit a concilio deponendus.8 Martinus demum in Chronicis describit quemadmodum Marcellinus Papa in idololatriam lapsus, ad pœnitentiam reductus obtulit se synodo corripiendum, judicandum, ac puniendum seu deponendum. Quæ omnia stare non possent, si concilium supra Papam potestatem et jurisdictionem non haberet.

Footnotes

  1. Matth. XVI, 19. ↩

  2. Cant. IV, 12. ↩

  3. Ephes. V, 27. ↩

  4. Ephes. XVIII, 17. ↩

  5. Matth. IVIII, 20. ↩

  6. Decret. p. dist. 13, 2. ↩

  7. Decret. p. 11, caus. 11, q. 3, c. 3. ↩

  8. Matth. p. 1, dist. 93, c. 24. ↩

Chapter 16 of 94