Skip to the text

Articulus 4

De potestate, dignitate ac præsidentia Papæ, secundum Thomam in Summa contra gentiles et super secundum Sententiarum.

SANCTUS Thomas quarto libro Summæ suæ contra gentiles, de ista materia inter cetera scribit:1 Manifestum est quod quamvis populi fideles distinguantur per diversas diœceses et civitates, tamen sicut una est Ecclesia, ita oportet esse unum populum christianum. Sicut ergo in uno speciali populo unius particularis Ecclesiæ requiritur unus episcopus qui sit totius illius populi caput, ita in toto populo christiano requiritur quod sit unus, totius Ecclesiæ caput, scilicet Papa.2 Præterea, ad unitatem Ecclesiæ requiritur quod omnes fideles in fide conveniant. Circa vero ea quæ fidei sunt, contingit quæstiones moveri; per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur: oportet ergo quod sit unus qui toti Ecclesiæ præsit. Manifestum est autem quod Christus Ecclesiæ in necessariis non defuit, quam dilexit, et pro ea sanguinem suum fudit, quum et de Synagoga dicatur per Dominum:3 Quid ultra debui facere vineæ meæ, et non feci?4 Non est ergo dubitandum quin ex ordinatione Christi unus toti Ecclesiæ præsit. Præterea, nulli dubium esse debet quin Ecclesiæ regnum sit optime ordinatum, utpote per eum dispositum per quem reges regnant et legum conditores recta decernunt.5 Optimum autem regnum multitudinis est ut regatur per unum: quod patet ex fine regentis. Pax enim et unitas subditorum est finis regentis. Unitatis autem congruentior causa est unus quam multi. Manifestum est ergo regnum Ecclesiæ sic esse dispositum, ut unus toti Ecclesiæ præsit seu universis præsideat.

Si autem quis dicat, quod unum caput et unus pastor est Christus, qui est unus unius Ecclesiæ sponsus, non sufficienter respondet. Manifestum est enim quod omnia ecclesiastica sacramenta ipse Christus perficit: ipse est enim qui baptizat, ipse qui peccata remittit, ipse est verus sacerdos, qui se obtulit in ara crucis, et cujus virtute corpus ejus in altari quotidie consecratur; et tamen, quoniam corporaliter non erat cum omnibus fidelibus permansurus præsentialiter, elegit ministros, per quos prædicta sacramenta fidelibus dispensaret. Eadem ergo ratione, quia præsentiam corporalem erat Ecclesiæ subtracturus, oportuit ut alicui committeret qui loco sui, universalis Ecclesiæ gereret curam. Hinc est quod Petro dixit ante ascensionem, Pasce oves meas;6 et ante passionem, Tu aliquando conversus confirma fratres tuos;7 et ei soli promisit, Tibi dabo claves regni cœlorum8, ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandum Ecclesiæ unitatem. — Non autem dici potest, quod etsi Petro dignitatem hanc dederit, non tamen ad alios per eum derivatur. Manifestum est enim quod Christus Ecclesiam sic instituit, ut esset usque ad finem sæculi duratura, secundum illud: Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.9 Manifestum est ergo quod ita illos qui tunc erant in ministerio constituit, ut eorum potestas derivaretur ad posteros pro utilitate Ecclesiæ usque ad sæculi finem, præsertim quum ipse dicat:10 Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Per hoc autem excluditur præsumptuosus error quorumdam, qui se subducere nituntur ab obedientia et correctione Petri, successorem ejus, Romanum Pontificem, universalis Ecclesiæ pastorem esse non recognoscentes.

Hæc omnia sunt verba Thomæ loco præallegato: in quibus clarissime asseritur et probatur, quod Papa universæ præsit Ecclesiæ, et toti multitudini Christianorum præsideat. Quo patet, quod non solum quamcumque particularem Ecclesiam habeat purgare, illuminare, perficere, gubernare et judicare, sed etiam universalem ac totam, ex omnibus resultantem seu adunatam. Verumtamen in his verbis Thomæ præhabitis aliqua continentur quæ sanum requirunt intellectum, ut quod ait Christum soli Petro promisisse, Tibi dabo claves regni cœlorum;11 et quod potestas clavium per eum ad alios derivata sit. Hoc quippe quidam sic accipi volunt, quod et ceteri quoque Apostoli a Petro et per Petrum, et non immediate a Christo, potestatem clavium sint sortiti. Idcirco de hoc infra plenius loqui oportet.

Amplius, super secundum Sententiarum, distinctione ultima, asserit Thomas, quod potestas superior atque inferior dupliciter se habent ad invicem. Aut ita, quod potestas inferior ex toto oriatur a potestate superiori: et tunc tota virtus inferioris fundatur super virtutem superioris. Et ita se habet potestas Dei ad omnem potestatem creatam; sic etiam se habet potestas Imperatoris ad potestatem proconsulis, itemque potestas Papæ ad omnem spiritualem potestatem in Ecclesia, quia ab ipso Papa gradus dignitatum diversi in Ecclesia et disponuntur et ordinantur: unde ejus potestas est quoddam Ecclesiæ fundamentum. Secundo, potestas superior et inferior ita se habent, quod ambæ oriuntur ex una quadam summa potestate, quæ unam alteri subdit secundum quod vult: et tunc una non est superior alia nisi in quibus una supponitur alteri a suprema potestate. Sicque se habent potestates archiepiscopi atque episcopi, descendentes a Papæ potestate. — Hæc eadem Durandus de S. Portiano scribit super secundum Sententiarum.

Insuper asserit Thomas, quod spirituali potestati sæcularis potestas in Papa conjungitur, qui utriusque potestatis (videlicet spiritualis et sæcularis) plenitudinem tenet et apicem. Unde, si rationabile esse perspexerit, regem ignavum poterit regno privare, et digniori illud præstare, sicut constat aliquoties peractum, prout infra clarius deducetur. — Postremo et hoc plenius infra scrutandum ac discutiendum est, quod Thomas affirmat omnem spiritualem Ecclesiæ potestatem ex toto a Papa oriri.

Footnotes

  1. cap. 76. ↩

  2. Cant. vi, 8. ↩

  3. Ephes. v, 25. ↩

  4. Is. v, 4. ↩

  5. Prov. viii, 15. ↩

  6. Joann. xxi, 17. ↩

  7. Luc. xiii, 32. ↩

  8. Matth. xvi, 19. ↩

  9. Is. ix, 7. ↩

  10. Matth. xvi, 20. ↩

  11. Ibid. xvi, 19. ↩

Chapter 6 of 94