Articulus 13
Probatio qua aliqui probant concilium esse super Papam; ex verbis sanctorum Patrum atque doctorum.
QUANTA sit universalis Ecclesiæ seu generalis concilii ipsam repræsentantis auctoritas et potestas, probatur ex eo quod in libro contra Faustum Manichæum loquitur Augustinus: Ego Evangelio non crederem, nisi me auctoritas Ecclesiæ commoveret. Unde tanta est auctoritas Ecclesiæ, ut illa dumtaxat scriptura sacra habenda sit quam ipsa sacram esse declaravit. Hinc omnes doctores catholici scripta sua determinationi, declarationi et correctioni Ecclesiæ merito subjiciunt et committunt. Itaque in omni materia fidei et in ecclesiasticis cunctis negotiis, ad auctoritatem Ecclesiæ quasi ad canonem divinitus inspiratum cum omni est reverentia recurrendum.
Porro his consonat quod super tertium Sententiarum ait Durandus de S. Portiano, quæstione qua quærit an Deus sit objectum fidei, dicens :1 Quia complexa quæ creduntur, sunt plura, inter ea est aliquid primo creditum, quod est ratio credendi alia, et ad quod fit ultima resolutio credibilium. Hoc autem est credere Ecclesiam regi a Spiritu Sancto. Credimus namque Deum esse unum ac trinum, Filium Dei esse incarnatum et passum, etc., quia Scriptura hoc dicit, quam credimus divinitus inspiratam et revelatam : ergo credere Scripturam divinitus inspiratam esse a Deo, est ratio credendi ea quæ in Scriptura traduntur. Rursus credimus Scripturam divinitus inspiratam, quia Ecclesia, quæ regitur a Spiritu Sancto, hoc approbat. Quum enim multi scripserint gesta Salvatoris, ut Nicodemus et Nazaræi, illa sola evangelica scriptura recipitur tanquam authentica atque canonica, eique solum fides adhibetur, quam approbat Ecclesia. Hinc contra Manichæos asserit Augustinus : Evangelium Nazaræorum non admitto, quoniam Ecclesia non admittit. Ergo credere quod Ecclesia non erret, tanquam a Spiritu Sancto directa, est ratio mediumque credendi scripturam quam approbat esse divinitus inspiratam ; et iterum, hoc credere, est ratio credendi ea quæ in sacra Scriptura traduntur. Ergo a primo ad ultimum, primum inter credibilia, quod est ratio credendi alia, et ad quod fit ultima resolutio credibilium, est credere Ecclesiam regi a Spiritu Sancto. Hæc Durandus. — Ex his quidam concludunt, quod major sit auctoritas Ecclesiæ quam Scripturæ, magisque recurrendum sit ad auctoritatem Ecclesiæ quam ad Scripturam divinam : quod intelligi potest quantum ad manifestationem, ut Scriptura dicatur ab Ecclesia auctoritatem habere, in quantum Ecclesia manifestat atque determinat Scripturam esse a Deo : alioqui sacra Scriptura realiter non ab hominibus, sed a Spiritu Sancto auctoritatem sortitur.
Insuper Thomas in secunda secundæ, quæstione quinta, disserit :2 Objectum formale fidei est veritas prima secundum quod manifestatur in Scripturis et in doctrina Ecclesiæ ; et quicumque non inhæret Ecclesiæ sicut divinæ et infallibili regulæ, talis non habet fidem de articulis fidei, sed opinionem secundum propriam voluntatem. Rursusque ait : Omnibus articulis fidei adhæret fides propter unicum medium, scilicet propter veritatem primam propositam in Scripturis secundum doctrinam Ecclesiæ intellectis.3 — Ex quibus concluditur, Ecclesiam non posse errare in his quæ sunt fidei ac salutis. Unde major videtur ejus auctoritas quam Papæ, qui in fide ac moribus potest errare atque erronee judicare.
At vero S. Ambrosius in epistola vicesima prima testatur : Quum aliquid per synodum fuerit definitum, standum est super illo cuique, etiam si angelus de cœlo esset. Rursus, circa illud Actuum quarto, Congregati erant Apostoli in nomine Jesu, fatetur :4 Ab hac gloriosa congregatione dependent catervata concilia, in quibus Deus Pater est Ecclesiæ tutor, Filius est ut sponsus, Spiritus Sanctus ut rector. Nec credendum est quod ibi, id est in concilio generali, sit dependens aut mendicata auctoritas, ubi divina præsidet majestas. — Ex quibus verbis ostenditur, generale concilium desuper infallibiliter dirigi, nec simpliciter dependere neque principaliter auctoritatem a Papa habere. Hinc Augustinus in epistola ad Januarium scribit : Conciliorum in Ecclesia Dei saluberrima exstat auctoritas, quibus omnia Ecclesiæ terminantur negotia.
Adhuc, B. Hieronymus ait : Omnibus consideratis, puto me non temere dicere alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus quæ ædificari dicitur supra petram, quæ unica columba appellatur, quæ est sponsa pulchra, sine macula et ruga, et hortus conclusus fonsque signatus:5 quæ domus etiam claves accepit et potestatem solvendi atque ligandi. Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. — In quibus verbis Hieronymus attribuit Ecclesiæ judiciariam potestatem, a qua neminem dicit exemptum. Unde et illud probatur, quod quum ait Salvator, Dic Ecclesiæ, nomine Ecclesiæ non solum ecclesiasticus judex, sed et tota Ecclesia seu generale concilium illam repræsentans, intelligatur.
Insuper, Thomas in secunda secundæ, quæstione decima, loquitur:6 Maximam auctoritatem habet consuetudo Ecclesiæ, quæ semper in omnibus est æmulanda, quia ipsa doctrina catholicorum doctorum ab Ecclesia habet auctoritatem: propter quod magis standum est auctoritati Ecclesiæ quam Hieronymi, aut Augustini, aut cujuscumque doctoris.
Præterea, Petrus de Alliaco quondam cardinalis, doctor eximius, edidit librum contra eos qui asserunt Papam non esse subjectum generali concilio, nec judicari posse ab eo, et quod concilium totum suum robur habet a Papa.
Postremo, Gerson cancellarius Parisiensis, qui concilio Constantiensi interfuit, multa de hac scribit materia, inter cetera dicens: Generale concilium sic est super omnes leges positivas a summis Pontificibus editas, quod possit eas mutare, interpretari seu tollere, si viderentur impedimento aut scandalo esse ad iter ecclesiasticæ unionis; decreta quoque summorum Pontificum potest interpretari, tollere seu mutare. Papa vero in decreta conciliorum ita non potest, potissime quando hoc sibi a concilio prohibetur. Iterum dicit: Concilium generale bullas et processus, ordinationes sive statuta Papæ potest irritare vel annullare, ut determinatum est in publica sessione et multipliciter practicatum. Porro concilium generale, quamvis non possit nec debeat papalis potestatis plenitudinem Petro et ejus successoribus a Christo concessam tollere aut mutare, sed de ea Deo gratias agere;78 nihilo minus usum potestatis potest certis statutis ac legibus limitare in ædificationem Ecclesiæ.9 Hæc Cancellarius.
Footnotes
Chapter 15 of 94