Skip to the text

Articulus 30

An et quomodo ad summum Pontificem pertineat Symbolum fidei edere.

IN hoc quidam præcipue præferunt concilium domino Papæ, quia ad concilium pertinet ultimate determinare, ita ut ei cum omnimoda certitudine a cunctis credatur. Videndum est ergo anne istud ad papalis dignitatis spectet officium.

Hanc autem quæstionem S. Thomas in secunda secundæ, quæstione prima, determinans, ait:1 Nova editio Symboli necessaria est ad vitandum insurgentes contra fidem errores. Ideo ad illius auctoritatem pertinet editio Symboli, ad cujus auctoritatem pertinet sententialiter determinare ea quæ sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. Hoc autem pertinet ad auctoritatem summi Pontificis, ad quem majores et difficiliores Ecclesiæ quæstiones referuntur, ut dicitur in Decretis, distinctione 43. Unde et Christus Petro dixit, quem summum Pontificem constituit:2 Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et hujus ratio est, quia una esse debet fides totius Ecclesiæ: hoc autem servari non posset, nisi quæstio de fide exorta determinaretur per eum qui toti Ecclesiæ præest, ut sic ejus sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur. Et ideo ad solam auctoritatem summi Pontificis pertinet nova editio Symboli, sicut et omnia alia quæ pertinent ad totam Ecclesiam, ut congregare synodum generalem, et alia hujusmodi.

Hæc est S. Thomæ responsio. Cui concordat quod (ut paulo ante allegatum est) B. Cyrillus Alexandrinus patriarcha in libro Thesaurorum disseruit:3 A Romano Pontifice nostrum est quærere quid credere et quid tenere debeamus, quia ipsius solius est statuere atque disponere loco Christi, qui quod suum est plenum ei soli donavit. Denique expositores super Matthæum concorditer dicunt: Præcipue ad Petri successorem pertinet certificatio dubitationum de fide. Unde et divinus Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia insinuat, quod ad summum hierarcham pertineat difficiliorum solutio quæstionum.4

Sed contra hæc quidam objiciunt, quod quum Papa possit errare, non potest quis ejus determinationi atque sententiæ absque omni formidine tam actuali quam habituali assentire; sed determinationi Ecclesiæ, quæ errare non potest, certitudinaliter statur: idcirco ad generale concilium pertinere videtur ultima decisio credendorum. Quod verum reor. Nihilo minus ad auctoritatem Papæ pertinet istud, quamvis persona cui tanta auctoritas concessa est, sit similis aliis, mortalis et fragilis atque peccabilis: idcirco sententiæ ejus, secundum quod a tali persona procedit, non ita certitudinaliter statur sicut sententiæ universalis Ecclesiæ non errantis; ad quam etiam pertinet declarare editionem Symboli a summo Pontifice factam, esse idoneam. Rursus, quando concilium actu congregatum non est, ad Papam est potissime recurrendum: qui etiam imperfectum suum considerans, ardua explicare non solet absque approbatione Ecclesiæ, seu sine præsentia concilii, ut notatur in capitulo Ad apostolicæ, de Sententia et re judicata, libro sexto.5 Unde, ut dictum est, quantum ad aliqua præfertur Ecclesia seu generale concilium Papæ.

Postremo, ut Thomas testatur, editio Symboli a B. Athanasio compilata, facta est potius per modum doctrinæ quam symboli, ut ex ipso modo loquendi apparet; sed quoniam integram fidei veritatem ejus doctrina breviter continet, auctoritate summi Pontificis fuit recepta, ut quasi regula fidei haberetur.

Footnotes

  1. art. 10. ↩

  2. Cf. Decretal. lib. III, tit. 42, c. 3. Luc. xxi, 32. ↩

  3. art. xxviii. ↩

  4. cap. v. ↩

  5. Sext. lib. n, tit. 14, c. 2. ↩

Chapter 32 of 94