Articulus 6
De potestate et excellentia Papæ, atque de casibus ad ipsum specialiter pertinentibus, ex Raimundo, et ex Summa Pisana, item ex Summa confessorum.
UT vitetur prolixitas, quæ in tribus prætactis habentur auctoribus uno decrevi articulo recitare, præsertim quia pro maxima parte coincidunt. Sed et Summa Pisana casus a Raimundo positos allegat, et aliquos superaddit. Porro in Summa confessorum adhuc quædam adduntur : idcirco ex ea magis hæc sumpsi. Allegationes vero quas ex jure copiose allegant, ad vitandam prolixitatem omitto, potissime quia præfati libri ubique habentur, et in eis has invenire in promptu est.
Itaque dicunt, quod Papa est summus inter omnes. Ipse enim plenitudinem habet potestatis, alii partem sollicitudinis. Item, licet aliis Apostolis dixerit Dominus ut laxarent retia, soli tamen Petro dixit, Duc in altum, et ei soli præcepit ut piscaretur hamo : per quod ejus præeminens potestas ac jurisdictio designatur.
Item, quoniam ipse specialiter est vicarius Jesu Christi, et quodammodo major homine, minor Deo ; ideo advertendum, quod quædam adeo adhærent Papæ et Sedi apostolicæ, quod non possunt per alios expediri, nec transeunt etiam cum generali mandato, nisi specialiter demandentur. Sunt autem hæc :
Quæstio fidei, translatio episcopi vel electi confirmatio, depositio episcopi, acceptatio, renuntiatio episcopi electi vel confirmati;1 exemptio episcoporum, restitutio depositorum ab ordine; judicialis definitio vel interpretatio suorum privilegiorum; et item, secundum Ostiensem, si dubitetur de rescripto apostolico, scilicet contentioso, ita quod ab alio per viam rationis solvi non possit; item, secundum Ostiensem, de interpretatione statuti facti per legatum cujus jurisdictio finita est, nec aliquis ei successit; mutatio sedis episcopalis, construere de novo sedem episcopalem, subjicere unum episcopatum alteri, dividere unum episcopatum in duos, unire duos episcopatus in unum; commutatio voti Jerosolymitani.
Solus Papa potest concedere ut quis veniat contra votum vel juramentum licitum, vel de quo dubitatur an sit licitum vel illicitum: quod intelligitur, secundum Guillelmum, solum in arduis. Solus potest dispensare regulariter in criminibus. Solus potest consuetudinem Ecclesiæ circa religionem amovere, ut de carnibus non comedendis, et hujusmodi. Solus potest generale concilium celebrare. Solus potest condere legem seu canonem generalem. Solus potest personam ecclesiasticam suo jure privare. Solus potest concedere præbendam et Ecclesiam non vacantem. Et licet hoc legatus a latere missus non possit, potest tamen sibi retinere primo vacantem Ecclesiam, secundum Ostiensem: et hoc, si Ecclesia illa habeat patronum ecclesiasticum; secus si sæcularis esset. Solus potest excommunicatum a se, absolvere. Solus potest excommunicatum a suo legato, qui nolebat obedire definitivæ sententiæ, absolvere, si steterit in excommunicatione per annum. Idem est de excommunicato a legato vel delegato cujus jurisdictio exspiravit, et cui nullus successit. Solus cognoscit simpliciter, appellatione remota: quia, ut dicit Ostiensis, ab ipso appellari non potest, et ipse solus sic causas committit appellatione remota.
Solus cognoscit de causis ad eum delatis per appellationem vel relationem.
Solus ordinat diaconum quem ipsemet ordinavit subdiaconum. Solus concedit pallium; vel, secundum Guillelmum et Glossam, etiam illi qui concedendi habent privilegium, ut patriarchæ. Solus dispensat cum bigamo. Solus dispensat cum illegitime nato, vel defectum ætatis habente ut promoveatur ad dignitatem ecclesiasticam, personatum vel curam animarum; similiter cum illo qui non est in sacris, vel alias de jure indignus ut in episcopum promoveatur. Idem potest etiam dici de omnibus defectibus quantum ad promovendos in episcopos: nam sacrilegii instar est, dubitare utrum dignus sit quem princeps elegerit. Solus dispensat ut aliquis habeat plura beneficia curam animarum habentia, vel plures dignitates vel personatus in eadem Ecclesia, licet curam non habeat animarum. Solus utitur pallio semper et ubique. Solus potest conferre ordinem subdiaconalem die dominico et aliis præcipuis festis.
Solum ad eum appellatur omissis aliis judicibus intermediis. Additque Ostiensis, quod legatus idem videtur habere privilegium (quod obtinet tantum de consuetudine), similiter patriarcha. Solus absolvit excommunicatum, scienter communicando cum illo, si per hoc intendit eum absolvere. Dicitur tamen, quod si Papa salutat in litteris aliquem excommunicatum, non propterea habendus est pro absoluto: quia hujusmodi litteræ impetrantur aliquando per subreptionem.
Item majora negotia ad eum sunt referenda. Et iste casus plures sub se continet, scilicet dispensationem in simonia et homicidio voluntario, et cum illo qui in excommunicatione celebravit vel recepit ordines. Addit etiam Ostiensis alios casus, ut quod complet defectum regis, regno vacante; item Imperatoris, vacante imperio. Secundum Ostiensem quoque, non judicatur Papa de aliquo, nisi de hæresi: et hoc verum dicitur, nisi se submittat jurisdictioni alterius. Item ipsemet se ipsum deponit. Prohibet etiam fieri professionem in religione infra octavumdecimum annum : quod tamen ibi speciale est, propter loci asperitatem ; sed secus est alibi, ut dicunt Innocentius et Bernardus ibi in Glossa, quia profiteri possunt post annos pubertatis tam masculi quam feminæ. Item ad solum Papam pertinet dispensatio cum irregularibus.
Item electum in Imperatorem confirmat, consecrat, aut cassat, vel etiam Imperatorem deponit. Et quandocumque princeps sæcularis, si fuerit negligens et inutilis circa regnum et justitiam, vel circa hæresum exstirpationem, potest per Papam deponi. Unde Zacharias Papa deposuit Ludovicum regem Francorum, et Innocentius III Othonem imperatorem, et Innocentius IV Fredericum imperatorem. Item pronuntiat, electionem quæ nondum facta est, si fiat, irritam fieri et inanem.
Solus habet canonizare Sanctos. Item quod valet, facit non valere, et contra. Item nulli legi subjacet : decet tamen eum jura servare. Sententia etiam ejus jus facit. Potest monachum contra voluntatem tam suam quam abbatis de claustro extrahere, et alicui episcopo vel principi in socium assignare, vel secum tenere. Item in matrimonio in multis casibus ipse solus dispensare potest, ut in gradibus prohibitis; potest quoque laxare et arctare matrimonii impedimenta. Item ordinatur eodem die quo consecratur. Insignia episcopalia concedere potest abbatibus. Item laico concedere potest spiritualia : sicut jus eligendi. Concedit, secundum quosdam, presbyteris, ut chrismare possint infantes in fronte. Summum in Ecclesia tenet locum, estque plenus vicarius Christi.
Plures etiam casus includuntur in supra dictis. Notandum quoque, quod licet Hugo notavit quod Papa potest concedere simplici sacerdoti quod confirmet, et quod chrisma conficiat, et omnes ordines conferat præter episcopalem, quem non habet, et quod virgines consecret ; et quod etiam concedere possit diacono conferre diaconatum ordinesque minores ; et cuilibet habenti ordinem, possit concedere quod conferat illum ordinem; posset etiam (ut dicit) concedere diacono vel inferiori clerico et laico, quod consecret virgines, si tamen talis consecratio posset fieri absque Missa, alias non (et eamdem opinionem etiam Raimundus ponit) : verumtamen, secundum quosdam, tutius est dicere, quod ea quæ sunt ordinis, non potest aliis demandare qui non habent ordinem qui exigitur ad exsequendum id quod demandatur ; sed ea quæ sunt jurisdictionis, potest. Thomas super quartum Sententiarum, distinctione septima, dicit quod probabilius dicitur, quod Papa potest committere sacerdoti quod confirmet, sed non alteri : quia hoc pertinet ad perfectionem corporis mystici, super quod Papa habet plenitudinem potestatis. Sed non posset simplici sacerdoti committere quod ordinaret aliquem in sacerdotem. Posset autem committere simplici sacerdoti conferre ordines minores.
Postremo, in his multa jam dicta sunt quæ intelligentiam sanam requirunt : ut quod Papa nulli subjacet legi, et quædam similia, de quibus clarius erit loquendum.
Footnotes
-
Osee i, 11. ↩
Chapter 8 of 94