Skip to the text

Articulus 21

Solutio sive discussio rationum istarum.

RATIONES præcedentis articuli breviter tactæ, diligenter sunt discutiendæ, solvendæ aut declarandæ.

Ad primum ergo argumentum dicendum, quod pars non est ut pars dignior suo toto, includendo partem in suo toto: quia sic pars esset major se ipsa. Imo sic pars est minor toto. Sed intuendum, quod pars et totum multis modis dicuntur, videlicet proprie ac metaphorice, corporaliter ac spiritualiter. Porro, quum dicitur, Pars non est major suo toto; si pars seorsum accipiatur seu consideretur, et illud quod remanet, totum dicatur, sic tam in corporalibus quam in spiritualibus potest contingere ut pars sit major et dignior toto, seu universo remanente residuo: imo sic caput hominis majoris perfectionis ab aliquibus perhibetur quam tota corporis moles residua, quum omnes interiores exterioresque sensus in capite vigeant; denique Abbas seu Prior monachalis conventus, secundum se acceptus seu seorsum sumptus, major est toto residuo monasticæ congregationis, et prælatus, pastor ac pater ipsius. Infra tamen hoc clarius exponetur, ubi de duplici majoritate, dignitate seu superioritate dicetur. — Itaque, quum dicitur, Ecclesia est quoddam totum, cujus Papa est membrum; dico quod Papa nequaquam est major aut dignior tota Ecclesia, id est universa congregatione fidelium ex Papa ac ceteris universis constante: imo sic Ecclesia est major quodammodo parte illa, juxta quod ait Ægidius de Roma, quod bonum creatum additum bono creato facit ipsum majus. Si vero Papa secundum se seorsum accipiatur, et residua fidelium universitas totum dicatur seu tota Ecclesia, dico quod Papa sit summus pontifex, pastor et princeps illius, repræsentans et supplens vicem Christi circa illam: et ita quodammodo major est illa ac altior, dignior atque potentior.

Sed advertendum, quod duplex est majoritas, dignitas seu potestas, utputa, prælationis seu præsidentiæ, et conversationis seu virtutum aut meriti vitæ. Prima majoritas pertinet ad dona gratiæ gratis datæ: ad quam pertinent gradus officiorum, dignitatum et principatuum ecclesiasticorum, secundum doctores concorditer. Porro secunda pertinet ad dona gratiæ gratum facientis, quia attenditur penes perfectionem caritatis virtutumque aliarum. Loquendo ergo de majoritate prima, dico quod Papa sit quodammodo major tota et universali Ecclesia, cui non solum divisim sed et collectim sumptæ præest ac præsidet, sicut ostensum est, et propter contrarium asserentes, adhuc probabitur.1 Itaque, quantum ad id in quo habet ex officio præesse toti Ecclesiæ, ejusque curam habere, videlicet ut Ecclesia juxta Christi legem Deo deserviat, ipse Papa major, dignior, superior atque potentior est tota Ecclesia sibi commissa, cujus ipse est caput, judex, magister et dux super terram, tamen sub Christo et juxta mensuram ac legem sibi a Christo præfixam: quoniam inter Christum et Ecclesiam taliter sumptam, Papa est medius, et proprius, summus, plenus ac generalis Christi vicarius, quemadmodum sanctorum Patrum atque doctorum testimoniis est probatum, et S. Bernardus apertissime dicit, sanctusque Thomas ex intentione declarat ac probat, quemadmodum patuit et patebit.2 Nec istud (prout protinus deducetur) in aliquo derogat auctoritati generalium conciliorum.

Ad secundum argumentum et ad quædam ipsi annexa, dicendum quod satis convincit Ecclesiam ejusque statum esse super Papam et statum papalem, loquendo de majoritate et superioritate pertinente ad virtutem ac meritum vitæ, et idem probant sequentia argumenta. Papa enim potest vitiosus consistere. Verumtamen proprie simpliciterque loquendo, majoritas in Ecclesia potissime attenditur penes dona gratiæ gratis datæ, videlicet secundum gradus potestatum et officiorum seu dignitatum ecclesiasticarum. Unde Durandus frater Minor, in Summa sua, libro secundo, distinctione sexagesima septima, asserit quod majoritas in tribus attenditur, puta in prærogativa ordinis et consecrationis ac dispensationis. Idem affirmant Raimundus et Summa confessorum ac Summa Pisana; adduntque quartum, videlicet prærogativam temporis.

Postremo restat solutio argumenti quo arguitur Papa esse inferior Ecclesia, quum sit ejus minister et filius : quod quia paucis verbis plene et clare solvi non valet, de ejus solutione plenaria erit sequens articulus.

Footnotes

  1. art. II-VII. ↩

  2. art. III, IV. ↩

Chapter 23 of 94