Skip to the text

Articulus 18

An omnis seu tota potestas et auctoritas generalis concilii sive Ecclesiæ sit a Papa.

SCRIBENTES quasi pro Papa, et asserentes totam auctoritatem conciliorum dependere a Papa, omnemque potestatem Ecclesiæ oriri ab ipso, in hoc potissime fundant se, quod Christus Petro dumtaxat ac singulariter dixit, Tibi dabo claves1 regni cœlorum, etc.; itemque:2 Pasce oves meas. Hinc dicunt, quod solus Petrus immediate a Christo claves Ecclesiæ accepit et habuit, ceteri vero Apostoli acceperunt eas immediate a Petro, hoc est a Christo per Petrum. Ex quibus concludunt, quod tota potestas Ecclesiæ sit a Petro et successoribus ejus, ita quod conciliorum auctoritas ac potestas a Papa dependeat et procedat, non immediate a Christo: propter quod Papa possit ad libitum concilium dissolvere, ejusque statuta et canones amovere.

Quamvis autem istud prima facie mirabiliter sonet, argui tamen potest quod ita sit. Scriptum est enim in capitulo Ita Dominus, distinctione 19:3 Dominus Jesus Christus munus potestatis clavium ita ad omne Apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro summo Apostolorum illud principaliter collocaret, ut ab ipso quasi a quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet.

Præterea, in Summa contra gentiles, quarto libro, loquitur Thomas:4 Soli Petro Christus promisit, Tibi dabo claves regni cœlorum, ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandam unitatem Ecclesiæ. Rursus, super secundum Sententiarum, distinctione ultima, scribit: Omnis potestas spiritualis in Ecclesia est a Papa. Et addit: Potestas superior et inferior dupliciter se habent ad invicem. Aut ita, quod inferior potestas ex toto oriatur a superiori: et tunc tota virtus inferioris potestatis fundatur supra virtutem superioris. Et ideo simpliciter in omnibus est magis obediendum potestati superioris talis quam inferioris: sicut etiam in naturalibus causa prima plus influit supra causatum causæ secundæ, quam ipsa causa secunda. Et sic se habet potestas Dei ad omnem potestatem creatam, et potestas Imperatoris ad potestatem proconsulis. Sic etiam se habet potestas Papæ ad omnem potestatem spiritualem in Ecclesia, quia ab ipso Papa gradus dignitatum diversi in Ecclesia disponuntur ac ordinantur: unde ejus potestas est quoddam Ecclesiæ fundamentum. Ex his verbis Thomæ sequi videtur, quod tota conciliorum potestas a Papa dependeat, et sine ejus auctoritate nil valeat.

Sed et Durandus de S. Portiano præallegata distinctione testatur: Omnis potestas ecclesiastica oritur totaliter ex potestate Papæ. Et denuo: Omnis (inquit) potestas jurisdictionis ecclesiasticæ derivatur a potestate Papæ, præsertim quoad illa ad quæ Christiani tenentur quamvis propria sponte se non obligarent ad ea, quoniam hæc intentio est ex ordine prælationis ecclesiasticæ. Insuper, prout allegatum est supra, Bonaventura affirmat:5 Papa est fons, origo et regula omnium principatuum ecclesiasticorum, a quo tanquam a summo derivatur ordinata potestas usque ad infima Ecclesiæ membra, secundum quod exigit præcellens dignitas in ecclesiastica hierarchia. Postremo, Durandus Ordinis S. Francisci ait in Summa sua, distinctione prima: Christus singulariter dixit Petro, Tibi dabo claves regni cœlorum, ad designandum Ecclesiæ unitatem, atque ut omnes a Petro et a quolibet ejus successore acciperent suæ potestatis originem, eique in omnibus obedirent.6

Multa hujusmodi possent adduci, quæ facilius est allegare quam idonee solvere. Nempe, ut difficultas augeatur, et veritas vigilantius inquiratur, id adjicio quod super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quarta, asserit Thomas dicendo: Quamvis omnibus Apostolis data sit communiter potestas ligandi atque solvendi, tamen ut in hac potestate aliquis ordo significaretur, primo soli Petro data est, ut ostendatur quod ab eo ista potestas debeat in alios descendere. Propter quod etiam ei singulariter dixit:7 Confirma fratres tuos; et, Pasce oves meas, id est loco mei, prout ibidem ait Chrysostomus:8 Præpositus et caput esto fratrum, ut ipsi te in loco meo assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem prædicent et confirment.9

Footnotes

  1. Math. xv. 10 ↩

  2. Joann. xxi, 17. ↩

  3. Decret. p. 1, list. 19, c. 7. ↩

  4. cap. 76. ↩

  5. art. vii. ↩

  6. Matth. xvi, 19. ↩

  7. Luc. xxii, 32. ↩

  8. Joann. xxi, 17. ↩

  9. Decret. p. 1, dist. 19, c. 7. ↩

Chapter 20 of 94