Articulus 27
Declaratio exemplaris eorum quæ in præcedenti articulo sunt inducta.
QUONIAM in moralibus magis informant exempla quam generalia documenta, eo quod actiones sint suppositorum; ea quæ dixi, exemplariter declarabo.
Ista ergo (ut dixi) stant simul, quod Papa præest ac præsidet toti Ecclesiæ simul acceptæ, et tamen in aliquibus magis est standum ordinationibus, decretis atque sententiis universalis Ecclesiæ, seu generalis concilii illam repræsentantis, quam Papæ, secundum modum in præcedenti articulo explanatum. Cujus exemplum est quod in claustris collegiisque contingit. Nam quamvis Abbas, decanus seu Prior præsit toti collegio sive conventui, habens potestatem et jurisdictionem super totam congregationem simul acceptam, quantum illa quoque ei injungere seu jubere quæ ad suæ prælationis spectat officium; nihilo minus in variis causis et casibus occurrentibus, imo in cunctis quæ conventualiter et conciliariter proponuntur, quilibet habet libere vocem suam, et prælatus propriam habet vocem; nec congregatio tenetur ejus judicio acquiescere, aut ejus sententiæ stare: imo potius ipse majori et saniori parti congregationis acquiescere obligatur. Nec hoc repugnat obedientiæ quam religiosi ex voto suo tenentur superiori impendere. Nempe, quum dicitur, In omnibus obediendum est prælato, intelligendum est per modum distributionis accommodæ, puta in omnibus quæ prælationem ejus concernunt, prout S. Thomas et Durandus aliique doctores circa secundum Sententiarum conscribunt.1
Denique, quoniam in conciliis speratur directio Spiritus Sancti, imo in generalibus conciliis indubitanter pie præsumitur, hinc rationabile est in eis majorem vocum sequi partem. Spiritus namque ubi vult spirat, ut Christus testatur; et plerumque inferiori et simpliciori revelat quod majori ac doctiori non manifestat, quia, ut Salomon loquitur, cum simplicibus est sermocinatio ejus. Hinc in Nicæni concilii gestis habetur: Vincat plurima vel plurimorum sententia sacerdotum.2
Præterea, quum consilium sit actus prudentiæ, sitque probabile plus prudentiæ aut considerationis esse in multis quam in uno aut paucis (nam et multi oculi vident quod unus non videt, et quod a pluribus quæritur, facilius invenitur);3 hinc rationabiliter accidit ut in conciliativis tractatibus secundum voces procedatur, nec prælatus coercivam habeat potestatem, ne impediatur libertas concilii et divinæ inspirationi obex ponatur: quia, ut ait Apostolus, ubi Spiritus Domini, ibi libertas.4 Nihilo minus in tractatibus illis habet prælatus potestatem et jurisdictionem super congregationem consulentem in aliis: ita quod possit ei prohibere ea quæ bono concilii ingerunt impedimenta,
Footnotes
Chapter 29 of 94