Articulus 28
Quod universæ potestates et dignitates ecclesiasticæ virtualiter concurrunt et simul exsistunt in summo Pontifice, etiam perfectiori sublimiorique modo quam in ceteris prælatis atque principibus.
QUEMADMODUM omnium rerum creatarum perfectiones in Deo sunt idealiter atque causaliter, eminentiorique modo quam in rebus creatis; ita in summo Pontifice concurrunt et sunt omnes potestates et dignitates ecclesiasticæ virtualiter et valde præeminenter, modoque altiori quam in reliquis qui præsunt aut præsident. Hinc S. Thomas, Romanæ et apostolicæ Sedis defensor fidelissimus, quem et ego tantillus in hoc sequi cupio et propono, circa finem secundi Sententiarum fatetur, quod in Papa est plenitudo et apex utriusque potestatis, videlicet spiritualis ac sæcularis, ita quod omnium spiritualium prælatorum ac sæcularium principum potestas et dignitas, præsidentia atque prælatio, conveniunt et comprehenduntur et sunt in summo Pontifice per modum eminentiorem ac potentiorem quam in illis. Hinc, ut in articulo sexto dictum est, potest regem inutilem regno privare, illudque alteri dare; potest et Imperatorem deponere, ejusque electionem cassare et roborare; potest episcopum de episcopatu dejicere, et alia plurima agere, quæ ipsi dumtaxat conveniunt. Nullus autem alteri dat quod ipse non habet. Papæ ergo sunt regna et imperium, ducatus et comitatus.
Denique ipse est sacerdos, ipse episcopus episcoporumque princeps, ipse patriarcha et primas atque in omnibus principalis; in ipso plena clavium est potestas. Hinc, ut supra allegatum est, S. Bernardus disseruit, quod Papa ratione sui primatus est Abel, ratione gubernationis est Noe, ratione patriarchatus est Abraham, ratione ordinis Melchisedech, ratione dignitatis Aaron, ratione auctoritatis Moyses, ratione judiciariæ auctoritatis Samuel, ratione potestatis Petrus, ratione unctionis est Christus.1
Hinc demum S. Cyrillus, Alexandrinus archiepiscopus, in libro Thesaurorum testatur : Ipsi beati Apostoli in Evangeliis atque Epistolis affirmaverunt, in omni doctrina Petrum esse loco Christi in ejus Ecclesia, Petro locum præstantes in omni concilio et synagoga, in omni electione et confirmatione. Idcirco ut membra maneamus in capite nostro, apostolico Romanorum Pontificum throno, a quo nostrum est quærere quid credere et quid tenere debeamus, ipsum venerantes et ipsum rogantes præ omnibus : quoniam ipsius solius est reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et ligare loco illius qui ipsum ædificavit, et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli donavit : cui omnes jure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Jesu Christo obediunt.
His concordat quod in sermone de Apostolis loquitur Augustinus : Quis piscatorem crederet Apostolorum fieri principem, et regibus obsistere, reges sanctificare, et regnis omnibus imperare, mundum legibus refrenare, dæmones pedibus conculcare ? Magna potestas est, quia totius orbis obtinet principatum.
Ex quibus sequi videtur, quod absolute et absque distinctione dicendum non sit, potestatem concilii esse super Papam atque majorem potestate ac dignitate papali, quamvis in aliquibus sit super eum, secundum modum præhabitum.2
Footnotes
Chapter 30 of 94