Skip to the text

Articulus 10

De præcipua difficultate in negotio Ecclesiæ jam versante, videlicet an Papa sit super generale concilium, vel econtra, hoc est, an major sit potestas concilii quam Papæ, an vice versa.

QUUM juxta omnia præinducta Papa sit universalis seu totius militantis Ecclesiæ conjunctim acceptæ (quantum ad eos qui suo sunt tempore) pastor, princeps et pontifex, gubernator et judex, caput, sponsus et pater, purgator, illuminator atque perfector; videtur quod absolute loquendo, ipse sit super generale concilium habeatque majorem potestatem quam illud, possit quoque illud judicare, nec habeat judicari ab illo: quo concesso, multa videntur inconvenientia sequi. Porro, quod generale concilium sit super Papam, et amplioris potestatis seu auctoritatis quam ille, ac judex ipsius, hinc apparet necessario concedendum, quoniam in generali concilio Constantiensi hoc apertissime determinatum est. Sed et Universitates seu studia quædam privilegiata, in scriptis suis hoc videntur concorditer affirmare: quibus contradicere videtur penitus insecurum, præsertim quum juxta illud veri proverbii, unicuique in sua arte experto et trito credendum sit. Unde venerandi sacræ theologiæ professores in difficultatibus Scripturarum et quæstionibus statum Ecclesiæ atque salutem concernentibus animarum exercitati fundamentaliterque edocti, videntur de hac materia certius judicare. Sunt autem et aliæ et variæ controversiæ ac difficultates, in quibus contra se invicem scribunt faventes concilio et stantes cum domino Eugenio: quæ infra tangendæ sunt.

Chapter 12 of 94