Skip to the text

Articulus 8

De subordinatione, limitatione et subjectione potestatis seu auctoritatis papalis sub voluntate, lege atque imperio Christi.

MULTA jam dicta sunt de eminentia, potestate et præsidentia summi Pontificis. Quæ nisi sapienter intelligantur, occasionem ministrabunt erroris, sicut et jam quibusdam deviationis ac delirationis fomitem occasionaliter ministraverunt : quoniam inordinata affectio rationi unita, facit eam sub communi veritatis dicto male subsumere, quia rationem primo intus in se ipsa deordinat, trahit, excæcat. Itaque magnifica quæ de potestate Papæ inducta sunt, ita sumenda non sunt quasi Papa nulli subjaceat legi, nulli præcepto, nulli superiori, nullique regulæ : si enim sic esset, nunquam peccaret, nec posset peccare, quum (juxta Ambrosium) peccatum sit legis divinæ transgressio.

Itaque Papa in primis subjicitur legi naturæ, ut faciat alteri quod sibi rationabiliter vult fieri, aut in casu fieri vellet; nec faciat alteri quod sibi rationabiliter non vult nolletve fieri, quum Christus in Evangelio dicat : Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, hæc et vos facite illis.1 Et scriptum est : Quod ab alio tibi non vis fieri, vide ne alteri facias.2 Gratia namque naturam non tollit, sed perficit : quemadmodum nec peccatum destruit, sed inficit eam, prout quarto capitulo de Divinis nominibus beatissimus Dionysius inclyte ratiocinatur, docet et asserit. Augustinus quoque, Thomas et ceteri eum concorditer sequuntur. Itaque dona gratiæ et evangelica lex non excipiunt hominem ab observatione legis naturæ, naturalis scilicet rationis.

Rursus, Papa subjicitur legi divinæ et evangèlicæ legis præceptis, non solum ut ea ab aliis jubeat faciatque impleri, sed etiam ut eadem impleat ipse, adstrictus generali illi Christi mandato :3 Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Imo non verbo tantum, sed et fama laudabili, virtuosa exemplarique vita pascere debet gregem seu oves Christi : propter quod, secundum Gregorium et alios Sanctos, Christus ter jussit Petro pascere gregem suum.4 Insuper, non excipitur Papa a communi illo verbo Sanctorum : Quo gradus est altior, eo ruina est major. Imo, quo pluribus est prælatus, eo sollicitior ac virtuosior esse debet exemplariorque in cunctis.

Insuper, Papa non ita est judex aut dominus, pastor et legifer, quin superiorem habeat dominum et judicem, pastorem et legislatorem, cujus ipse est servus et subditus, ovis et obedientiarius. Quum ergo sit Christi vicarius ac minister, secundum Christi legem, testimonia et præcepta in cunctis se regere ac procedere debet, ut sit tanto timoratior quanto est major : aliter nec a peccato excusaretur, nec ei obtemperandum consisteret in his quæ legi et fidei Christi directe contrariantur.

Porro, quod hæc ita se habeant, per doctores ac testes comprobabo idoneos. Ait enim divinus Dionysius tertio Angelicæ hierarchiæ capitulo : Illicitum est tam superioribus qui perficiunt in omni hierarchia angelica, tam inferioribus qui perficiuntur ab illis, aliquid operari præterquam singulis ordinatum est a Deo principe perfectionis. Necessaria enim eis est divinæ ordinationis observantia, ut in suæ felicitatis statu persistant, et Deo proportionaliter conformentur. Insuper, primo capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ testatur : Hierarcha designat virum divinum in Deo manentem, qui est peritus omnis sanctæ cognitionis, in quo omnis doctrina ad propriam pertinens hierarchiam munde perficitur. Quum ergo Papa sit summus hierarcha in militanti Ecclesia, maxime spectat ad eum ut divinitus reguletur, et Deo per obedientiam conformetur, atque quæ docet, efficaciter operetur. Hinc tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo B. Dionysius fortissime tractat ut alios instruere non præsumat qui quod docet non fecerit, et quod docens ac præsidens tantæ debet perfectionis consistere, ut de sua plenitudine aliis possit communicare. Hinc Papæ copiosissima illuminatio pernecessaria est: quam ut sortiatur, purgari præcipue indiget et Deo in omnibus subdi. Præterea, quarto Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo dicit: Nostra hierarchia expellit a se inordinationem et confusionem, atque in suis ordinibus conservat bene ornatam ac stabilem ordinationem juxta singulorum ordinum congruentiam. Postremo, primo de Divinis nominibus ait capitulo: Nos sequentes leges hierarchicas, ut scilicet quilibet inter proprios se exerceat terminos ad divina, quibus legibus gubernantur ordines omnes angelici, etc. — Itaque, si in triumphanti Ecclesia nullus Beatorum tantæ est excellentiæ qui divinitus sibi præstitutam audeat transgredi legem, quomodo in militanti Ecclesia alicui hoc licebit, præsertim homini mortali ac fragili ?

Hinc quoque S. Bernardus libro de Consideratione ad Eugenium multipliciter exhortatus est eum, ut quanto altioris est gradus ac potestatis, tanto majoris studeat esse perfectionis, et quod legibus Christi maxime obedire tenetur. Reprehendit quoque eumdem, quod militantem non rexit Ecclesiam secundum imitationem triumphantis Ecclesiæ, eo quod aliquos inferiores subtraxit ab obedientia superiorum suorum, videlicet abbates quosdam ab obedientia episcoporum, atque episcopos quosdam ab obedientia archiepiscoporum, archiepiscopos quoque ab obedientia patriarcharum sive primatum, quum tamen in choris angelicis semper ordo inferior superiori ordini subjectus permaneat.

Amplius, de hac re S. Thomas subtiliter tractat in Summa contra gentiles, libro tertio, capitulo centesimo nono, ubi ostendit quomodo in angelis potuit esse peccatum: inter cetera sententialiter dicens duo. Primum est, quod quia angelus non fuit sibi ipsi finis, sed ad alium ac altiorem finem ordinabatur, potuit ab illo deficere et peccare, non ordinando proprium bonum et suam perfectionem in ultimum debitum supremumque finem, sed proprio bono inhærendo ut fini. Secundum est, quod dum aliquis pluribus superioribus subest quorum unus tenetur alteri esse subjectus, potest recedere ab uno superiorum illorum, non recedendo ab alio: quemadmodum miles, qui subest regi et duci militiæ. Si ergo unus superiorum recedat a lege et ordine superioris cui subdi tenetur, ille qui ambobus fuit subjectus, licite, imo et virtuose, potest se avertere a superiore illo qui suo superiori non manet obediens et subjectus, et convertere se ad supremum superiorem: nam et vitiosum esset aliter se habere; ordo equidem inferioris principii dependet ab ordine superioris.

Itaque, hæc ad propositum applicando, quum finis Papæ sit Deus et ejus adhæsio sive fruitio, si se ad Deum et ejus honorificentiam non ordinaverit, culpæ obnoxius erit, proprium bonum seu commodum aut honorem intendendo sive quærendo. Rursus, quum Christiani tam Papæ quam Christo, cujus vicem gerit Papa, teneantur esse subjecti, si Papa Christo non maneat subjectus, Christiani ei obedire non debent in his in quibus contra legem atque doctrinam sibi a Christo præfixam procedit ac agit vel jubet:5 in talibus quippe potestate sua abutitur; et resistendum est sibi ordinate, quemadmodum Paulus in faciem restitit Petro, utique non pro mortali sed veniali peccato. Nec hoc est repugnare aut superiori inobedire proprie loquendo, sed ejus abusui non parere, et Deo sancto et infallibili magis quam homini aperte et inexcusabiliter devianti obedire ac adhærere : quod in Actibus Petrus apostolus6 docet esse agendum, atque in veteri Testamento sancti Prophetæ leguntur egisse, reges et sacerdotes sacrilegos constantissime arguendo, sicut in libris Regum ac Paralipomenon, et item in Jeremia et Amos clarissime legitur. Verumtamen, juxta apostolica documenta, prælatis principibusque injustis parendum est, dummodo contra Deum et æquitatem nil jubeant.7

Postremo, de hac subjectione qua omnis creata mens legi divinæ debet esse subjecta, Hugo et Albertus super verba B. Dionysii præinducta pulchre loquuntur; sed quia hæc plana sunt, ad difficillora est properandum.

Footnotes

  1. Matth. VII, 12. ↩

  2. Tob. IV, 16. ↩

  3. Matth. XX, 17. ↩

  4. Joana. XXI, 15-17. ↩

  5. Galat. II, ↩

  6. Act. v, 29. ↩

  7. I Petr. u, 18. ↩

Chapter 10 of 94