Skip to the text

Articulus 7

De excellentia, potestate ac præsidentia Papæ, secundum Bonaventuram et Durandum de S. Portiano, itemque secundum Durandum qui fuit Ordinis S. Francisci.

DOCTOR devotus, dominus Bonaventura, in Breviloquio suo, sexta parte, duodecimo capitulo, ait : Excellentia quanto magis descendit, tanto plus dilatatur; et quanto magis ascendit, tanto magis unitur. Hinc est quod plures sunt episcopi, pauciores archiepiscopi, paucissimi patriarchæ, et unus Pater patrum, qui Papa merito appellatur, tanquam unus, primus et summus pater spiritualis omnium patrum, imo omnium fidelium, et hierarcha præcipuus, sponsus unicus, caput indivisum, pontifex summus, Christi vicarius, fons, origo et regula cunctorum principatuum ecclesiasticorum, a quo tanquam a summo derivatur ordinata potestas usque ad infima Ecclesiæ membra, secundum quod exigit præcellens dignitas in ecclesiastica hierarchia.

Denique, Durandus de S. Portiano, doctor et frater Ordinis Prædicatorum, super secundum Sententiarum inter cetera scribit: Omnis potestas jurisdictionis ecclesiasticæ derivatur a Papa, præsertim quantum ad illa ad quæ Christiani tenentur etiam si propria sponte non obligarent se ad ea. Iterum ait: potestate Papæ dependet omnis potestas ecclesiastica, sicut a potestate Imperatoris in imperio dependet omnis potestas sæcularis. Itemque: Philosophus primo Politicorum dicit, quod in omni pluralitate ordinata naturale est atque expediens quod unus omnibus principetur et ceteri sint subjecti; in hoc autem consistit ordo et ratio prælationis: ergo prælatio est in hominibus secundum debitum rationis ac divinæ ordinationis.

His verbis Durandi concordant quæ alter Durandus asserit in sua Summa, distinctione prima circa principium, dicendo: Christus singulariter dixit Petro, Tibi dabo claves regni cœlorum, ad denotandum Ecclesiæ unitatem, et ut omnes a Petro et a quolibet ejus successore acciperent suæ potestatis originem, eique in omnibus tanquam membra capiti obedirent.1 Et hoc patet causa 24, quæstione 1, capitulo Quicumque, et in capitulo Loquitur. Rursus testatur prima distinctione:2 Solus Papa habet plenitudinem potestatis plene liberam, quantum ad omnes homines qui sunt vel esse possunt, et quantum ad omnia peccata quæ possunt ab homine perpetrari; prælati vero inferiores habent potestatem liberam, sed aliqualiter limitatam, tam quantum ad personas quam quoad peccata. Insuper dicit: Thesaurum Ecclesiæ, de quo dantur indulgentiæ, nullus dispensare potest nisi illi qui vice Christi spirituale matrimonium contrahunt cum Ecclesia: ut Papa, qui est sponsus universalis totius Ecclesiæ, et fratres sui episcopi, qui contrahunt spirituale matrimonium cum aliqua particulari Ecclesia. Papa quoque potest ubique indulgentiam dare: quoniam habet potestatem plenariam super thesaurum Ecclesiæ, et ad ipsum pertinet totius universalis Ecclesiæ cura.

Præterea, ex doctoribus istis possem utique multo plura hanc materiam concernentia allegare, sed brevitati studendum est. Unde ex omnibus jam inductis certissime innotescit, quod dominus Papa habet totam militantem Ecclesiam pariter sumptam gubernare ac judicare, purgare, illuminare, perficere, atque eidem præcipere legemque condere, tanquam summus pastor, pater et pontifex, præses et judex ipsius in terra, plenam habens super ipsam auctoritatem, potestatem et jurisdictionem in his in quibus Petro succedit, et in quibus Christus suas ei vices commisit, hoc est secundum mensuram et exigentiam sui officii, seu in his quæ magisterium suum concernunt; et istud asserere, in nullo, prout infra Deo præstante ostendam, derogat aut obviat auctoritati generalium conciliorum.

Hinc nempe Alanus ad Clementem Papam scribit quod habet totum mundum illuminare. Et Nicolaus de Lyra super illud, Sequere me, asserit: Committitur Petro super Ecclesiam universale regiminis officium. Et denuo super illud, Sic eum volo manere, loquitur exponendo:34 Non volo eum, puta Joannem, sequi me quantum ad prælationis officium in regimine universalis Ecclesiæ tecum. Plura demum similia super Evangelistas scribit Nicolaus de Gorra. Quid autem est universalis Ecclesia, nisi tota et una communis Ecclesia ex omnibus particularibus Ecclesiis constans, resultans seu congregata? Non ergo dumtaxat quamcumque particularem Ecclesiam habet Papa purgare, illuminare, perficere : quod hucusque specialiter volui demonstrare. Et qui aliter dicunt, dispositionem et ordinem ecclesiasticæ hierarchiæ juxta divini Dionysii documenta, non satis subtiliter considerasse censentur.

Footnotes

  1. Matth. XVI, 19. ↩

  2. Decret. p. II, caus. 24, q. 1, c. 27, 18. ↩

  3. Ibid. 22. ↩

  4. Joann. XXI, 19. ↩

Chapter 9 of 94