Articulus 3
De mirabili excellentia et plenitudine potestatis domini Papæ, ex verbis S. Bernardi ad Eugenium Papam, ex quibus præhabita confirmantur.
SECUNDO libro de Consideratione devotissimus ille Bernardus ad Eugenium Papam loquitur: Parem super terram non habes. Si ergo Papa super terram parem non habet, quem habet majorem? Sed hoc infra magis tractandum est.
Insuper scribit Bernardus Eugenio Papæ: Indagemus diligentius quis sis, quam geras pro tempore personam in Ecclesia Dei. Quis es? Sacerdos magnus, summus Pontifex. Tu princeps episcoporum, tu heres Apostolorum; tu primatu es Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claves traditæ, cui oves creditæ sunt. Sunt quidem et alii cœli janitores et gregum pastores; sed tu tanto gloriosius quanto et differentius utrumque præ ceteris nomen hereditasti. Habent illi assignatos sibi greges, singuli singulos; tibi universi sunt crediti. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium es pastor. Unde id probem quæris? Ex verbo Domini. Cui enim, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum, sic absolute et indiscrete totæ commissæ sunt oves? Si amas me, Petre, pasce oves meas.1 Quas? Illius vel illius populos civitatis aut regionis, aut certe regni? Oves meas, inquit. Cui non planum non designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur ubi distinguitur nihil. Et forte præsentes condiscipuli ceteri erant, quum committens uni, unitatem omnibus commendaret et in uno grege et uno pastore, secundum illud:2 Una est columba mea, formosa mea, perfecta mea. Ubi unitas, ibi perfectio. Reliqui numeri perfectionem non habent, sed divisionem, recedentes ab unitate.3 Inde est quod alii singuli singulas sortiti sunt plebes, scientes sacramentum. Denique Jacobus, qui videbatur columna Ecclesiæ, una contentus est Jerosolyma, Petro universitatem cedens: quo cedente, quis alter ingerat se Petri prærogativæ?4 Ergo, juxta canones tuos, alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis limitibus coarctatur; tua extenditur in ipsos qui potestatem super alios acceperunt. Nonne, si causa exstiterit, tu episcopo cœlum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere et etiam Satanæ tradere potes? Stat ergo inconcussum privilegium tuum tibi, tam in datis clavibus quam in ovibus commendatis.
Accipe aliud quod nihilo minus prærogativam confirmat.5 Discipuli navigabant, et Dominus apparebat in littore. Sciens
Petrus quia Dominus est, in mare se misit, et sic venit ad ipsum, aliis navigio pervenientibus. Quid istud? Nempe signum est singularis pontificii Petri, per quod non navem unam, ut ceteri quique suam, sed sæculum ipsum susceperit gubernandum: mare enim sæculum est; naves, Ecclesiæ. Inde est quod altera vice instar Domini gradiens super aquas, unicum se Christi vicarium designavit, qui non uni populo, sed cunctis præesse deberet.6 Siquidem aquæ multæ, populi multi. Ita, quum quisque ceterorum habeat suam, tibi una commissa est grandissima navis facta ex omnibus, ipsa universalis Ecclesia toto orbe diffusa;7 tibi mundus est creditus, et omnium Ecclesiarum sollicitudo relicta est tibi.
Nonne ex his beatissimi illuminatissimique Bernardi eloquiis luce clarius constat, quod totius Ecclesiæ pariter sumptæ Papa sit pastor, prælatus et pontifex, habens eam dirigere, gubernare, illuminare, perficere, atque eidem pro viribus per se et coadjutores suos sollicite providere?
Elucescit demum ex dictis, quod universæ principales dignitates ac potestates ecclesiasticæ, utputa primatus, patriarchatus, episcopatus, ordo, auctoritas judiciaria et papatus, in summo Pontifice continentur. Sed de hoc infra clarius est tractandum.
Footnotes
Chapter 5 of 94