Skip to the text

Articulus 15

De auctoritate conciliorum generalium, ex his quæ in gestis conciliorum leguntur.

LEGITUR in gestis magni illius Nicæni concilii contra Arii blasphemias celebrati: Hæc est fides quam exposuerunt Patres primo adversus Arium blasphemantem, et contra omnem hæresim extollentem se contra catholicam Ecclesiam. Quam cum auctoribus suis damnant apud Nicænam civitatem trecenti decem et octo in unum congregati episcopi. Quod concilium quum quosdam excommunicasset: Hos, inquit, anathematizat sancta, catholica et apostolica Ecclesia. In eodem quoque concilio fuit sancitum, quos synodus illa excommunicaret, ne Romanus Pontifex ad se venientes reciperet. Ex quibus verbis diligenter pensatis tria patescunt: primo, quod ad generalem synodum pertinent judiciaria potestas atque definitiva sententia; secundo, quod generale concilium universalem Ecclesiam repræsentat; tertio, quod Papæ legem præfigere potest. Et idem scripsit Africanum concilium ad Cœlestinum Papam.

Denique in gestis Chalcedonensis concilii scribitur: Non licet illum qui damnatus est ab omni synodo episcopum nominare; definitio omnibus placet; hæc est fides Patrum; qui præter eam sapit, hæreticus est. Et rursus: Ab electa synodo non licet appellare; hæc est fides Patrum; qui præter eam sapit, hæreticus est. Ex quo infertur, quod in generali concilio est summa sedes judicii.

Insuper in verbis Constantinopolitani concilii continetur: Si synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit de sancta Romanorum Ecclesia quævis ambiguitas et controversia, oportet venerabiliter et cum convenienti reverentia de proposita quæstione sciscitari, et solutionem accipere, non autem audacter sententiam contra senioris Romæ summos Pontifices ferre. Quibus verbis innuitur, quod Papa a generali concilio judicatur, non solum de hæresi, sed et de quavis ambiguitate et controversia: quamvis reverenter hoc fieri debeat. Hinc litteræ Martini Papæ interrogari jubent suspectos de hæresi, an credant quodlibet generale concilium repræsentare universalem Ecclesiam; et nisi hoc credant, hæretici judicentur.

At vero in Africano concilio legitur, quod dum eidem concilio legati Papæ ostendissent litteras ejùs dicentes competere Papæ cognoscere de appellationibus episcoporum juxta deliberata in primo Nicæno concilio, respondit Africanum concilium, inquirendum esse an ista in Nicæno concilio continerentur. Sicque ad Græciam missum est pro veris exemplaribus Nicæni concilii; et quoniam ibi repertum non est quod Papa asseruit in litteris suis, responsum fuit, standum non esse in eo quod petebatur litteris Papæ. Unde elicitur, quod si Papa volebat disponere sive asserere contra canones generalium conciliorum, non præbebatur ei assensus. Adhuc, lex Marciani imperatoris per canones confirmata, affirmat: Injuriam facit judicio religiosissimæ synodi, si quis semel judicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit. Constantinus etiam imperator, ut in Nicæno fertur concilio, fassus est se concilii illius venerari sententias quasi cœlitus latæ fuissent.

Postremo, de hac re in gestis Constantiensis concilii plura clarissime determinata et scripta habentur, ut est illud: Generale concilium potestatem immediate habet a Christo, cui concilio quilibet, cujuscumque status, conditionis dignitatisve fuerit, etiam si papalis sit dignitatis, obedire tenetur in his quæ pertinent ad fidem et schismatis exstirpationem, ac generalem Ecclesiæ reformationem in capite et in membris; itemque illud: Quicumque, cujuscumque gradus, status aut dignitatis fuerit, etiam si papalis exsistat, qui mandatis, statutis seu ordinationibus aut præceptis hujus sanctæ synodi et cujuscumque alterius concilii legitime congregati, super præmissis aut ad alia pertinentibus factis vel faciendis obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit, condignæ pœnitentiæ subjiciatur et debite puniatur, etiam ad alia juris subsidia, si opus fuerit, recurrendo. Idem quoque concilium deposuit Joannem Papam ob scelera de quibus fuit delatus concilio; fecitque decretum de perpetua generalium conciliorum celebratione in posterum de decennio in decennium, atque ut Papa juret se servare fidem juxta decreta generalium conciliorum.

Chapter 17 of 94