Articulus 23
Quomodo competat Christo esse caput Ecclesiæ.
UT clarius innotescat quomodo Papa dicatur caput Ecclesiæ, primo videndum qualiter Christus sit caput Ecclesiæ. Itaque, sicut in tertia parte Summæ suæ, quæstione octava, Thomas, et Durandus super tertium Sententiarum, testantur, quemadmodum tota Ecclesia dicitur unum corpus mysticum per similitudinem ad corpus hominis naturale, eo quod sicut in corpore naturali sunt multa membra diversos actus habentia, sic in Ecclesia sunt multæ personæ habentes diversa dona atque officia, prout in multis locis docet Apostolus;123 sic in Ecclesia dicitur esse aliquod caput ad similitudinem capitis humani.45 Porro in capite hominis duo considerantur. Primum est naturalis convenientia ejus cum ceteris membris. Secundum est differentia ejus ab illis. Quæ differentia consistit in tribus, puta : in ordine, quoniam caput est prima pars hominis, incipiendo a superiori; item in perfectione, quoniam in capite vigent omnes sensus exteriores et interiores, quum in ceteris membris solus sit tactus; et in virtute, quoniam virtus et motus ceterorum membrorum, et gubernatio quædam in actibus eorum, est a capite, propter vim sensitivam atque motivam in eo dominantem.
Igitur Christo secundum quod homo est, convenit esse caput Ecclesiæ secundum omnes has proprietates seu conditiones :6 quia ut homo, est ejusdem naturæ cum ceteris hominibus, sicque naturalem convenientiam habet cum eis. Differt quoque ab eis in tribus prædictis, puta : in ordine, eo quod gratia ejus sit altior et prior dignitate, quamvis non tempore, et alii acceperint gratiam per respectum ad gratiam ejus, dicente Apostolo ad Romanos : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui ; et ad Ephesios : Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem. Differtque ab aliis in perfectione, quoniam plenitudinem gratiæ habet, juxta illud Joannis : Vidimus eum plenum gratiæ et veritatis. Et Joannis tertio ait Joannes Baptista de homine Christo : Non ad mensuram dat Deus Spiritum. Rursus, tanta est gratia Christi, quod influit de plenitudine ejus in membra Ecclesiæ, sicut Joannes ait : De plenitudine ejus nos omnes accepimus.
Porro Christus ut homo, influit membris Ecclesiæ gratiam seu spiritualem motum et sensum, non auctoritative, sed instrumentaliter et per modum causæ meritoriæ; sed ut Deus, influit auctoritative. Unde etiam secundum quod Deus, magis ipsi competit esse caput Ecclesiæ, quantum ad tria hæc ultima, quibus caput differt a membris : quia ut Deus, magis ipsi competunt prioritas, perfectio et virtus influendi, quam secundum quod homo est. Sed quantum ad primum, quod est convenientia naturalis, non competit ei secundum quod Deus est, ratio capitis.7
Denique, sicut Christus ut homo, est caput Ecclesiæ, sic Deus secundum naturam divinitatis, est caput Christi in quantum est homo, quia a Deo humanitas Christi omne quod habet bonum accepit. Propter quod ad Corinthios loquitur Paulus : Caput Christi Deus.8
Præterea, secundum præallegatos aliosque doctores quamplures, ista est differentia inter corpus hominis naturale et mysticum corpus Ecclesiæ, quod membra corporis naturalis sunt omnia simul; membra autem corporis mystici non sunt omnia simul : neque quantum ad esse naturæ, quoniam corpus Ecclesiæ constituitur ex omnibus qui fuerunt a principio mundi et nunc sunt et usque ad finem sæculi erunt, sicut Gregorius in homilia ait, quod sancta Ecclesia, quæ dicitur vinea, ex omnibus constans electis ab Abel justo usque ad ultimum electum qui in fine sæculi nasciturus est, quot electos habuit, tot quasi uvas produxit, vel tot palmites misit. Nec etiam simul sunt quantum ad esse gratiæ, quia etiam eorum qui in eodem sunt tempore, quidam ad horam gratia carent, postea gratiam habituri, aliis contemporaneis jam eam habentibus. Itaque membra corporis mystici non solum accipiuntur secundum quod sunt in actu, sed etiam secundum quod sunt in potentia : quædam tamen secundum quod sunt in potentia quæ aliquando reducetur ad actum; quædam vero secundum quod sunt in potentia nunquam ad actum reducenda. Quorum primum est secundum triplicem gradum : primus est secundum unionem per fidem, secundus penes unionem per caritatem et gratiam viæ, tertius secundum unionem beatificam patriæ.
Itaque generaliter accipiendo secundum omne tempus sæculi hujus, Christus est caput omnium hominum secundum gradus diversos. Primo enim et principaliter est caput eorum qui actualiter uniti sunt ei per gloriam; secundo, eorum qui actu uniuntur ei per caritatem et gratiam viæ; tertio, eorum qui actualiter uniuntur ei per fidem; quarto, eorum qui uniuntur ipsi in potentia ad actum aliquando reducenda secundum prædestinationem divinam, quamvis nondum reducta per adimpletionem; quinto, eorum qui ei uniuntur in potentia nunquam ad actum reducenda, ut præsciti seu reprobi nunc viventes : qui quum ex hoc sæculo discedunt, totaliter desinunt esse membra Christi, quia de cetero non sunt in potentia ut Christo uniantur.
Ex his innotescit non usquequaque verum dicere, eos qui dicunt illos solum esse membra Christi qui ei per caritatem conjuncti sunt, eo quod illis dumtaxat Christus influit sensum intelligentiæ spiritualis, et motum caritatis atque virtutum. Nec enim tales tantummodo ad Ecclesiam pertinent militantem, quæ bonos malosque continet, secundum quod Christus in Evangelio apertissime docet, comparans eam sagenæ missæ in mare et ex omni genere piscium congreganti.9 Sed et mali in Ecclesia explent officia ecclesiastica. Quotidie quoque contingit quosdam prædestinatos extra caritatem et gratiam esse, tandem perducendos ad eas, quosdam vero præscitos seu reprobos esse in caritate et gratia, tandem has perdituros, quemadmodum super Joannem Augustinus diffuse pertractat.
Footnotes
Chapter 25 of 94