Skip to the text

Articulus 24

An Papa sit caput totius militantis Ecclesiæ, et qualiter.

ALLEGATA sunt jura articuló sextodecimo, in quibus Papa vocatur caput concilii generalis, multipliciterque probatum est quod totius Ecclesiæ pastor et pontifex summus sit Papa. Sed aliqui ista nunc non admittunt, ea vel negantes, vel sic intelligenda dicentes, quod Papa est caput totius Ecclesiæ, id est omnium particularium Ecclesiarum ac singularum personarum.1

Sed ista non videtur intentio Patrum ac doctorum qui allegati fuerunt. Papa namque gerit vices Christi in terra plenarie, ut super secundum Sententiarum asserit Thomas. Quum ergo sit summus ac proprius Christi vicarius, illam Ecclesiam Christus ipsi commisit, et illi præest Ecclesiæ tempore suo, ad quam salvandam Christus in hunc mundum venit, cujus et ipse principalis pastor, caput et pontifex fuit: aliter non esset plenus Christi vicarius. Christus autem totius Ecclesiæ simul sumptæ caput, pastor et pontifex est principalis. Ergo ejusdem Ecclesiæ sic acceptæ caput et pontifex est Papa omni tempore pontificii sui: sicut S. Bernardus clarissime scribit, quod Christus totas oves Petro commisit, nihil omittens quod non commiserit ei.

Præterea, convocatio ac celebratio generalis concilii, non est in derogationem potestatis ac prælationis papalis. Convocato ergo et durante concilio, non desinit Papa esse pater, pastor, caput et pontifex eorum qui in concilio sunt, quorum ante inceptionem concilii pater, pastor, caput et pontifex summus fuit. — Insuper, tota multitudo Ecclesiæ pariter sumptæ, est quædam pluralitas a Christo decenter disposita et congrue ordinata: ergo in ea est aliquid primum omnibus præsidens, non solum divisim, sed et collectim; et hoc est Papa.

Denique, sicut superius patuit, S. Thomas istud non solum affirmat, sed etiam ex intentione probat in Summa contra gentiles. Sed et super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quarta, probat idem hoc modo: Ubicumque sunt multa ordinata in unum, oportet esse aliquod universale regimen super particularia regimina: quia in omnibus actibus atque virtutibus (ut dicitur in principio Ethicorum) est ordo secundum ordinem finium. Bonum autem commune dignius est quam bonum speciale. Ideo super potestatem regitivam quæ concernit bonum speciale, oportet esse potestatem regitivam respectu communis boni: alias non posset esse colligatio ad unum. Et ideo, quum tota Ecclesia sit unum corpus, oportet, si ista unitas debet conservari, quod sit aliqua potestas regitiva respectu totius Ecclesiæ; et hæc est potestas Papæ. Idcirco qui eam negant, schismatici appellantur, quasi divisores ecclesiasticæ unitatis. Constat autem, quod tota Ecclesia non est unum corpus, sive mysticum sive politicum, nisi in quantum collectim accipitur, non divisim. Ideo Papæ convenit esse pastorem et caput atque pontificem, præsidem et rectorem totius Ecclesiæ, sive corporis hujus collectim accepti.

Amplius, ex Raimundo aliisque auctoribus ad hoc varia jura allegantibus, est ostensum quod Papæ conveniat generalem condere legem, canonem seu constitutionem, ad quam universitas Christianorum teneatur, etiam simul accepta: quod non esset, nisi super totam Ecclesiam potestatem, prælationem ac jurisdictionem haberet. Est igitur caput totius militantis Ecclesiæ: non utique primum ac principale, absolute loquendo, quamvis sit caput primum et principale Ecclesiæ, respective loquendo, videlicet quantum ad prælatos et principes in hoc sæculo peregrinantes; sed comparando Papam ad Christum, sic est caput secundarium, ministeriale ac vicariale, seu instrumentale.

Et quomodo hoc sit, Thomas in tertia parte ostendit, dicendo: Caput influit membris dupliciter: uno modo, quodam fluxu intrinseco, secundum quod virtus motiva ac sensitiva a capite derivatur ad cetera membra; alio modo, secundum quamdam exteriorem gubernationem, prout per visum et alios sensus in capite radicatos dirigitur homo in exterioribus actibus. Christo igitur proprium est esse caput primo modo, videlicet quantum ad interiorem gratiæ influxum atque directionem internam. Sed secundo modo principes et prælati subditis influunt, hortando, docendo, regendo: sicque subditorum capita nuncupantur. Unde in libris Regum Sauli dicitur : Caput in tribubus Israel factus es.2 Et Isaias ait :3 Senex et honorabilis, ipse est caput ;4 item Amos : Optimates capita populorum. Hinc Thomas testatur, quod dicuntur capita præsidentes, in quantum vicem Christi gerunt. Quum ergo nullus in tota Ecclesia tam eminenter ac plene gerat vicem Christi ut Papa, palam quod ipsi præ ceteris competat esse caput Ecclesiæ, imo totius Ecclesiæ. Nec ideo sequitur quod Ecclesia sit monstruosa tanquam bicipitalis, seu duo capita habens, quoniam Christus et Papa non sunt capita æque prima, sed subordinata. Nec est inconveniens, ejusdem corporis mystici esse plura capita metaphorice dicta, sicut alicujus particularis Ecclesiæ capita sunt plebanus sive decanus, et episcopus ac Papa et Christus.

Postremo, multipliciter in Scripturis dicitur aliquid caput, scilicet ratione ætatis, ratione curæ et provisionis, ratione prælationis, ratione principalitatis, ratione spiritualis regenerationis, ratione paternæ dilectionis : et certum est quod omnibus his modis Papa sit aut esse possit caput totius Ecclesiæ quæ suo est tempore.

Footnotes

  1. art. II-VII. ↩

  2. 1 Reg. xv, 17. ↩

  3. Is. ix, 15. ↩

  4. Longævus Amos vi, 1. ↩

Chapter 26 of 94