Articulus 9
Qualiter liceat summo Pontifici dispensare.
DE plenitudine potestatis Papæ jam dicta sunt plurima : verumtamen, quod coram Deo non liceat ei ea uti ad libitum suum, sed solum debeat ea uti sapienter, pie ac juste, jam clarius est pandendum.
Porro, quum Christus fateatur, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio;1 et alibi, Non veni ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me :2 quanto magis Papa Deo in omnibus obedire ac subjici debet, et instar Dei potestate sibi concessa uti tantummodo ordinate, sapientia seu discretione ipsum in omnibus dirigente, caritate movente, pietate, justitia ceterisque virtutibus ipsum ad rite agendum perficientibus atque trahentibus, ut sic agat sicut approbat Deus? Dispensandi namque potestas in summo consistit Pontifice ceterisque prælatis, non sicut in dominio aut principali principio, sed tanquam in ministris et instrumentalibus causis atque vicariis, præcepto et dominio superioris (imo summi Dei) subjectis, qui eis potestatem largitus est in ædificationem, id est ad hoc ut ea rationabiliter ad subjectorum salutem utantur, non in destructionem, id est non ut ea abutantur ad animarum perditionem :3 imo hoc divinitus eis prohibitum est ab illo cui omne injustum inordinatumque displicet, quum essentialiter sanctus et sapiens sit. Minister namque et instrumentalis causa, moveri et agere debent secundum directionem et voluntatem dominatoris ac principalis artificis. Unde, ut dispensatio valeat atque a culpa coram Deo excuset, necesse est ut secundum summi legislatoris omnipotentisque Dei voluntatem exhibeatur, puta ex rationabili causa, absque juris injuria, prout S. Thomas in secunda secundæ, quæstione octogesima octava, aliique doctores concorditer scribunt.4
Hinc Guillelmus Parisiensis disseruit : multis prudentibus dicitur, quod dispensatio est jus, et non juris diminutio aut derogatio seu ejus in aliquo læsio. Causa siquidem propter quam dispensatio fit, facit procul dubio ut justum sit quod indulgetur : alioqui non dispensatio, sed juris dissipatio esset. Hinc alii dicunt, quod dispensatio aliud non est quam latentis et virtualis intentionis ipsius legislatoris expressio, ita quod si ille adesset, ipse stante tali rationabili causa dispensandi, sic judicaret agendum ac dispensandum, imo sic ageret. Idcirco, secundum hæc, per dispensationem mutatur materiale legis, non ejus formale : nempe formale legis est intentio legislatoris, quæ est principale principaliusque pensanda in lege.
Porro, secundum Ostiensem, dispensatio est misericors relaxatio rigoris juris in casu, per eum ad quem pertinet canonice facta. Et sicut ait Durandus super Sententias, dispensatio designat amotionem obligationis præcepti in casu quantum ad aliquem vel aliquos : quod absque rationabili causa fieri non licere, omnibus constat. Talis vero rationabilis causa dispensandi a doctoribus ponitur duplex, videlicet, urgens necessitas, et vera ac manifesta utilitas : quarum si neutra adfuerit, non dispensatio sed dissipatio juris erit, et nec dispensator nec dispensationem suscipiens erit a culpa immunis. Hinc S. Bernardus scribit Roberto, monacho suo atque cognato, qui de licentia Papæ relicto pristino Ordine Cisterciensium rigorosiori, Ordinem Cluniacensium introiit leniorem : Non tibi frustra quis blandiatur de dispensatione apostolica, cujus conscientiam tenet ligatam divina sententia.
Denique idem Bernardus pro quadam culpa Eugenium Papam tertio libro de Consideratione fiducialiter increpans, inter cetera ait : Sic agendo probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed justitiæ forte non ita; facitis hoc quia potestis; sed utrum et debeatis, quæstio est. Honorum et dignitatum gradus et ordines quibusque suos servare positi estis, non invidere aut tollere. Quomodo non indecens tibi, o beatissime Papa, voluntate pro lege uti, et quia non est ad quem appelleris, potestatem exercere, negligere rationem? Tune major Domino tuo, qui ait, Non veni facere voluntatem meam? Quanquam non minus dejecti quam elati animi est, veluti rationis expertem, non pro ratione, sed pro libitu agere, nec judicio agi, sed appetitu.5 Quid tam bestiale? Et si indignum cuique utenti ratione vivere ut pecus, quis in te omnium rectore tantam naturæ contumeliam, tantam honoris injuriam ferat? Sed dicis mihi : Quid? inquis, prohibes dispensare? Non, sed prohibeo dissipare. Non sum tam rudis, ut ignorem positos vos dispensatores, sed in ædificationem, non in destructionem.67 Denique, ut ait Apostolus, quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est; ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est : utilitas, dico, communis, non propria. Nam quum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est.
His autem concordant summorum verba Pontificum. Ait quippe Gelasius Papa : Ubi necessitas non est, inconvertibilia maneant sanctorum Patrum decreta. Et Leo Papa : Ubi, inquit, necessitas non est, nullo modo violentur sanctorum Patrum instituta. Ex quibus omnibus elucescit, quando et qualiter dispensatio a culpa excuset, quam rationabiliter sit petenda, quam prudentialiter exhibenda. Per quid etenim status Ecclesiæ eatenus lapsus est ac defecit, sicut per consuetudinariam, incircumspectam levemque dispensationem? Idcirco prælatus, quantum congrue fieri valet, justi verique tenax sit.
Sed his objici potest in primis quod superius ex Summa confessorum et ex Summa Pisana allegatum est, quod Papa nulli subjaceat. Sed hoc nec de lege æterna neque de lege divina nec de naturali sumendum est lege, sed de positivis legibus a prædecessoribus Papæ institutis, quæ sub ejus cadunt dispensatione : quia, ut dicunt juristæ, par in parem potestatem non habet. — Secundo objici potest, quod secundum præinducta verba Durandi, Papa potestatem plenam habet et liberam.8 Sed hoc ita intelligendum non est quasi pro beneplacito suo potestate queat concessa inculpabiliter uti. Idcirco potestas Papæ libera dicitur respective, non absolute, quum legibus Christi sit subdita. Vel dicitur libera, quasi non impedita, et quoniam caritative ac libere ea utendum est.
Footnotes
Chapter 11 of 94