Skip to the text

Articulus 22

Quomodo summus Pontifex dicatur filius et minister Ecclesiæ, et ipsa Ecclesia mater ac domina ejus.

SICUT in prima parte Summæ suæ, quæstione nonagesima sexta, S. Thomas testatur, alii quoque doctores conscribunt, dominium dupliciter sumitur. Uno modo, prout servituti opponitur : et sic dominus est qui habet servum proprie dictum. Servus autem opponitur libero. Liberum vero, secundum Philosophum, dicitur quod est causa sui ; servile autem, quod ordinatur ad aliud. Dominium ergo sic sumptum, est prout aliquis principatur subjectis, non ad illorum utilitatem, sed ad proprium commodum. Porro tale dominium esse non solet absque pœna inferiorum : nam sicut unicuique naturale est atque jucundum propriam perfectionem acquirere et habere, sic triste est ei ut sua perfectio non sibi ipsi, sed alteri cedat in commodum. Idcirco tale dominium in statu innocentiæ non fuisset. Hoc etiam modo Papa de jure non est dominus Christianorum, nec taliter facere aut reputare se debet dominum eorum, quia hoc cupiditatis esset et elationis. Propter quod Petrus in prima sua Canonica pastoribus scribit : Non quasi dominantes in clero ; et Paulus suis scribit discipulis : Non quæro quæ vestra sunt, sed vos, id est salutem vestram, non commoda mea. — Secundo, dominium dicitur quæcumque gubernatio sive prælatio : et sic etiam ille dominari ac dominus perhibetur, qui alios dirigit ad utilitatem et felicitatem ipsorum, seu ad bonum commune. De quo dominio nonodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Justi imperant non dominandi libidine, sed officio consulendi. Tale autem dominium fuisset in statu innocentiæ ; et hoc Thomas ibidem multipliciter probat. Hoc etiam modo, secundum Hugonem et Albertum, est dominium in spirituali regimine militantis ac triumphantis Ecclesiæ. Sicque dominium competit Papæ magis quam alicui in tota Ecclesia : imo sic ipse dominus est, præceptor seu imperator Imperatoris ac omnium sæcularium principum, omniumque prælatorum et universorum Christianorum ; et ut compendio stringam, ei de jure, etsi non de facto, competit totius mundi dominium, quum in ipso sit plenitudo utriusque potestatis, secundum Thomam, totusque mundus commissus et creditus sit ei, secundum illuminatissimum illum magnum Bernardum atque Alanum.

Itaque Papa est servus servorum Dei et minister Ecclesiæ, non utique servitute subjectionis seu imperfectionis, inferioritatis seu inopiæ, sed servitute caritatis atque justitiæ, prælationis ac præsidentiæ : quæ majoritati ac dignitati non derogat, sed concordat. Unde ob eam non concluditur Papam simpliciter inferiorem esse Ecclesia sibi commissa, sed magis superiorem ; et quod ministerium seu officium istud ordinatur ad bonum Ecclesiæ, tantum concludit quod Papa est inferior Ecclesia, seu status papalis statu Ecclesiæ, quantum ad excellentiam pertinentem ad dona gratiæ gratum facientis, ut clarius dictum est.1 Rursus, officium dignitatis papalis non solum ordinatur ad bonum Ecclesiæ, sed etiam ad ipsius Papæ salutem, principaliterque ad Dei honorem.

Denique, de hac servitute caritatis et æquitatis, seu etiam humilitatis, multa scribit Apostolus. Ait nempe ad Galatas : Per caritatem servite invicem ;2 et ad Corinthios : Quum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.3 Rursusque ait Corinthiis :4 Non nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum, nos autem servos vestros per Jesum. Et denuo :5 Omnia (inquit) vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, id est Petrus. Quod autem tali ministerio honor, non subjectio, debeatur, constat ex eo quod ad Thessalonicenses fatetur : Neque fuimus quærentes ab hominibus gloriam, quum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli;6 sed facti sumus parvuli in medio vestrum. Insuper, hoc modo etiam Christus fuit minister Ecclesiæ ac discipulorum suorum, quibus locutus est : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare;7 et, Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.89 Hinc ad Hebræos dicitur :10 Christus melius sortitus est ministerium; et ad Romanos, Dico Christum ministrum fuisse circumcisionis : ministrum, inquam, humilitate, ut Gorra exponit.11 Fuit demum Dominus Jesus subditus illis, videlicet Mariæ et Joseph, ut Lucas evangelista describit, non tamen fuit inferior eis.

Præterea, si prædictis objiciatur, quod status Ecclesiæ est status libertatis (sicut ait Apostolus : Vos in libertatem vocati estis, fratres), ergo Papæ non competit dominium super fideles;12 respondendum quod consequentia non valet, loquendo de dominio juxta secundam ejus acceptionem : imo sic in triumphanti Ecclesia unus angelus alteri dominatur, unusque ordo, Dominationum ordo, secundum divinum Dionysium, appellatur. Ecclesiæ etenim status dicitur liber libertate a servitute dæmonis et peccati (de qua in secunda sua epistola loquitur beatissimus Petrus :13 Iniqui sunt servi corruptionis), non autem libertate obedientialis subjectionis, aut etiam corporalis temporalisque servitutis. Hinc in secunda secundæ, quæstione centesima quarta, Thomas affirmat : Dicuntur filii Ecclesiæ liberi libertate a spirituali servitute peccati, non a servitute corporali, quia per gratiam Christi liberamur in præsenti a defectibus animæ, non a defectibus corporis. Durandus quoque super secundum Sententiarum : Lex (inquit) evangelica dicitur lex perfectæ libertatis, quoniam liberat ab onere veteris legis et a servitute peccati, non a servitute temporali.14 Hinc ad Romanos dicitur :15 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quod de subjectione ad justitiam pertinente prolatum est. De subjectione vero humilitatis scriptum est : Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum.16

Itaque summus Pontifex non ita est minister Ecclesiæ, quin etiam juxta modum jam declaratum sit dominus ejus, id est prælatus et rector, quum et ceteri inferiores episcopi hoc modo dicantur domini terrarum plebiumque suarum seu Ecclesiarum : unde et principes Ecclesiarum S. Bernardus in quodam sermone eos appellat. Sicque Ecclesia est subdita Papæ tanquam summo pontifici suo.

Insuper, Papa non est ita filius Ecclesiæ, quin etiam sit spiritualis pater ipsius. Imo in quantum est Papa, competit ipsi esse patrem Ecclesiæ : primo, ratione prælationis; secundo, ratione instructionis, quoniam habet eam illuminare; tertio, ratione curæ ac provisionis. Nam et Paulus suis scribit discipulis :17 Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis;18 itemque : In Christo per Evangelium ego vos genui. Idcirco, secundum Bonaventuram, Papa est pater patrum et universorum fidelium. Atque, ut ait Bernardus, ipse est pastor Ecclesiæ ex omnibus Ecclesiis congregatæ, id est totius Ecclesiæ conjunctim acceptæ. Nihilo minus Papa vocatur et est filius Ecclesiæ : primo, quoniam in fonte Baptismatis spiritualiter regeneratus est in ea et ex ea, quemadmodum Augustinus super Joannem disseruit, quod Ecclesia generat ex aqua et Spiritu Sancto; secundo, in quantum est determinata persona et unus Christianus; tertio, in quantum ab Ecclesia, id est a filiis Ecclesiæ, adjuvatur, fovetur, et dum opus fuerit, dirigitur atque instruitur, sicque sugit ubera ejus, de quibus in Canticis legitur : Meliora sunt ubera tua vino; et, Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ ?1920

Postremo, patet ex his quomodo pater sit frater noster seu cunctorum fidelium.21 Eisdem enim modis ac rationibus dicitur frater noster, quibus Ecclesiæ filius appellatur ; sed et propter communionem naturæ specificæ nobiscum, frater est noster, et propter eamdem Christianitatis religionem. Multis etenim modis dicitur aliquis frater alterius, sicut in libro contra Helvidium scribit Hieronymus. Sed ex hoc papali majoritati non derogatur, præsertim quum et Christus Deus noster factus sit frater noster, secundum Bernardum. Unde post resurrectionem dixit ad Magdalenam :22 Vade ad fratres meos. Et Apostolus ait : Non confunditur fratres eos vocare ; et, Debuit per omnia fratribus assimilari.

Id autem adjiciendum, quod Ecclesia etiam ideo dici potest domina Papæ, quia est sponsa Christi, cujus minister est Papa, et quia in donis gratiæ gratum facientis eum excedit, et quoniam in quibusdam Papa acquiescere ac parere habet eidem, ut infra clarius exponetur.

Footnotes

  1. art. 1 ↩

  2. Galat. 1 ↩

  3. 1 Cor. 12 ↩

  4. 1 Cor. 13 ↩

  5. 1 Cor. 14 ↩

  6. Thess. n, 7. ↩

  7. Matth. x, 28. ↩

  8. Hebr. viii, 8. ↩

  9. Luc. xxi, 7. ↩

  10. Iom. xv, 8. ↩

  11. Iac. u, 51. ↩

  12. Galat. v, 1. ↩

  13. De Cœlest. Ier. c. vi, 11. ↩

  14. st. xliiv. ↩

  15. Rom. xiii, 1. ↩

  16. I Petr. ii, 13. ↩

  17. Galat. iv, 19. ↩

  18. I Cor. iv, 15. ↩

  19. I Cor. viii, 1. ↩

  20. Cant. i, 1. ↩

  21. Art. 6 ad 3m. | Dist. xliv. ↩

  22. Ibid. 17. ↩

Chapter 24 of 94