Skip to the text

Articulus 16

Introductio objectionum contra prædicta, ex quibus apparet quod Papa a concilio non possit judicari neque deponi.

SUPRA, articulo sexto, ex Raimundo atque ex Summa confessorum et Summa Pisana præhabitum est, quod solus

Papa convocat aut celebrat generale concilium : potest ergo illud dissolvere, nec compelli aut invitus judicari potest ab illo. Hinc Anacletus Papa testatur : Electionem summorum Pontificum sibi Dominus reservavit.1 Et Bonifacius Papa ac martyr : Si Papa suæ ac fraternæ salutis oblitus, innumerabiles populos secum catervatim ducat ad gehennam cum ipso plagis multis æternaliter vapulaturos, hujus culpas istic redarguere nullus præsumat mortalium :2 quoniam cunctos ipse judicaturus, a nemine est judicandus.3

Præterea, concilia generalia publica exordium habuisse scribuntur temporibus S. Silvestri et Constantini Magni. Sed non instituebantur nisi jubente Romano Pontifice, quoniam ipsorum conciliorum caput est ipse Pontifex et Petri successor, ut habetur in capitulo Firmiter, et causa 7, quæstione 1, capitulo Novatianus.456 Nec aliter concilium congregari potest nisi per sententiam Romani Pontificis, causa 3, quæstione 6, capitulo Dudum. Hinc dicitur in capitulo Significasti, de Electione, quod concilia non possunt præfigere legem Romanæ Ecclesiæ, quum omnia concilia ejus auctoritate sint celebrata, et inde robur sumpserint, atque in eorum statutis Romana patenter excipiatur auctoritas.789

Ideo contra regentem superbire non debent subjecti, transumptive, distinctione 21, capitulo Inferior. Et subditur eadem distinctione, capitulo Nolite, quod filii erga spiritualem patrem ita devoti ac sobrii esse debent, ut nulla penitus temeritate ad ejus vitam nedum judicandam, sed nec reprehendendam prosiliant.10 Denique, de hoc videtur expressus textus ejusdem distinctionis, capitulo Nunc autem divina :11 ubi habetur quod quum Marcellinus Papa tempore Diocletiani compulsus idolis thurificasset, convenerunt Patres de concilio : quibus sciscitantibus an verum esset, confessus est cum lacrimis, asserens se paratum obedire, quidquid sibi ab eis injungeretur. Qui dixerunt : Nobis adversum te non est judicium, sed causam tuam in sinu tuo collige, et te ipsum judica. Legitur quoque in Chronicis Martini, quod dixerint : Absit quod summus Pontifex ab aliquo judicetur. Et tunc Marcellinus tulit sententiam contra se. Iterum hoc probatur eadem distinctione, capitulo In tantum, ubi Patres de concilio damnaverunt Chalcedonensem Dioscorum, Alexandrinum patriarcham, tanquam hæreticum, quia præsumpsit Leonem Papam excommunicare.12

Porro Dionysius vel Symmachus de adulterio diffamatus, coram quadraginta duobus episcopis se purgavit. Patres vero contra eum in synodo congregati dixerunt : Symmachus quantum ad homines pertinet, sit immunis; cujus causam totam Dei judicio reservamus. Horumque ratio est, quoniam Papa est vicarius Dei, et omnibus præest in mundo. Quum ergo sit vice Dei in terris, a nemine est judicandus, nisi a solo Deo, causa 2, quæstione 6, capitulo Anteriorum*, et causa 9, quæstione 3, capitulo* Cuncta per mundum*, ubi textus dicit, quod Romana Ecclesia fas habet judicandi, neque cuiquam de ejus licet judicare judicio.13 Rursus eadem causa 9, quæstione 3, capitulo* Nemo*, dicitur quod nemo judicabit primam Sedem. Itemque eadem causa 9, quæstione 3, capitulo* Aliorum*, dicitur :14 Aliorum causas Deus voluit per homines terminari; sed Sedis istius Præsulem suo sine quæstione reservavit arbitrio.15 Postremo, lege divina in omni dubio ad apostolicam Sedem recurrendum est, ut habetur in capitulo* Per venerabilem*, etc.*

Itaque, quum par in parem potestatem non habeat, et Papa totius Ecclesiæ pastor et pontifex sit, caputque concilii, juxta præallegata, non videtur a generali concilio posse deponi, nec legibus ejus stringi, præsertim quoniam in præallegato capitulo Nemo, asseritur :16 Neque enim ab Augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo judex judicabitur. Ubi et Glossa fatetur, quod si totus mundus sentiret in aliquo negotio contra171819

Papam, videretur sententiæ Papæ standum. Verumtamen, ut aliqui dicunt, Glossa hoc dicit argumentando, non determinando.

Footnotes

  1. Decret. p. 1, dist. 79, c. 11. ↩

  2. Ibid. dist. 40, c. 6. ↩

  3. * præsumit ↩

  4. Decretal. ib. 1. tit. 1, 2. 1. ↩

  5. Ibid. dist. 17, c. 1. ↩

  6. Ibid. dist. 15, c. 1. ↩

  7. Decretal. ib. 1. tit. 6, 7. ↩

  8. Ibid. caus. 1, q. 6, c. 9. ↩

  9. Decret. p. 1, caus. 7, q. 1, c. 6. ↩

  10. Decret. p. 1, dist. 21, c. 4. ↩

  11. Ibid. c. 5. ↩

  12. Decret. p. 1, dist. 21, c. 9. ↩

  13. Decret. p. 11, caus. 2, q. 6, c. 28. Ibid. caus. 9, q. 3, c. 17. ↩

  14. Ibid. c. 13. ↩

  15. Ibid. c. 14. ↩

  16. Decretal. lib. 4, tit. 17, c. 13. ↩

  17. Decretal. lib. 1, tit. 6, c. 4. ↩

  18. Ibid. caus. 3, q. 6, c. 9. ↩

  19. Decretal. lib. 1, tit. 1, c. 1. ↩

Chapter 18 of 94