Articulus 20
De rationibus propter quas quidam jam temporis asserunt concilium esse super Papam, et de modo loquendi aliquorum in ista materia.
CONCILIUM esse super Papam quidam nunc taliter argumentantur: Tota Ecclesia est unum mysticum corpus, secundum doctrinam Apostoli, et hujus corporis caput vicarium ac ministeriale seu membrum est Papa: membrum vero est pars totius; pars autem non est major suo toto nec super illud.
Præterea, status papatus est status gratiæ gratis datæ; status vero Ecclesiæ est status gratiæ gratum facientis. Status autem gratiæ gratis datæ est bonis ac malis communis:1 unde et Judas proditor fuit apostolus, et Balaam ariolus fuit propheta.2 Status vero gratiæ gratum facientis solis competit bonis. Ergo status Ecclesiæ atque concilii generalis illam repræsentantis, est super Papam seu statum illius: præsertim quum dona gratiæ gratis datæ ordinentur ad dona gratiæ gratum facientis sicut medium et inferius ad finem et ad superius, ut Thomas et Petrus de Tarantasia ac Bonaventura affirmant. Quum ergo finis sit præstantior atque sublimior ordinatis in ipsum, Ecclesia sive concilium erit super Papam. — Rursus, Ecclesia sic est confirmata in gratia, quod errare mortaliterque peccare non valet: quod Papæ non competit. Itaque, quum Ecclesia sit confirmata in gratia, nec possit deviare ac peccare, ut fertur, concluditur quod major, altior atque potentior sit quam Papa.
Insuper, Papa est minister seu servus filiusque Ecclesiæ, et illa est mater ac domina ejus: ergo est sub ea, et ei obedire tenetur. Bernardus quoque libro de Consideratione ad Eugenium scribit, quod Papæ non competit esse dominum Ecclesiæ, sed ministrum. Sicque relinquitur quod Ecclesia sit domina ejus, non ipse dominus illius, sed servus. Propter quod S. Gregorius scripsit se servum servorum Dei. Servo autem competit dominæ suæ obedire, non vice versa. — Postremo, Papa est propter Ecclesiam, tanquam relatus ac ordinatus ad bonum illius, non Ecclesia propter Papam.
Footnotes
Chapter 22 of 94