Skip to the text

Articulus 19

Solutio quæstionis istius, et de sex potestatibus ecclesiasticis.

QUIDAM scribentium totam ecclesiasticam potestatem a Petro in ceteros, imo et in alios quoque Apostolos descendisse, affirmant quod claves a Christo collatæ sint Petro per verba quæ dixit ad Petrum, Pasce oves meas.1 Porro, ut intelligatur clarissime quam erroneum sit hoc dicere, oportet advertere quid sint claves Ecclesiæ, et quando et quomodo sint collatæ a Christo sanctis Apostolis.

Claves ergo Ecclesiæ quamvis pluraliter designentur et duæ esse dicantur, videlicet, potestas discernendi inter peccatum et non peccatum, et potestas ligandi atque solvendi; radicaliter tamen et essentialiter una est clavis, sed in effectibus duæ, prout Thomas super quartum Sententiarum, et Durandus in Summa sua, distinctione prima, aliique doctores communiter dicunt.2 Rursus, hæc clavis realiter est character seu potestas sacerdotalis, quæ dicitur potestas ordinis seu consecrationis. Eadem quippe potestas est qua sacerdos corpus Christi verum consecrat, et ipsos fideles, qui sunt corpus Christi mysticum, solvit et ligat, prout S. Thomas super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quarta, testatur, et alii ibidem declarant. Per hanc enim potestatem habet sacerdos duos actus : unum principalem, qui est corpus et sanguinem Christi consecrare ; alium secundarium, qui est solvere et ligare. Nunc ergo videndum quomodo Salvator dedit apostolo Petro potestatem hanc sacerdotalem : quo viso, patebit an alii Apostoli potestatem hanc immediate a Christo acceperint, an a Petro.

Itaque advertendum, quod sicut expositores catholici adstruunt, potestatem consecrandi contulit Christus omnibus simul Apostolis in Cœna, quum dixit :3 Hoc facite in meam commemorationem. Hinc super quartum Sententiarum, præallegata distinctione, Thomas conscripsit : Christus discipulis dedit sacerdotalem potestatem quantum ad principalem ejus actum, ante passionem in Cœna, quum dixit :4 Accipite et manducate. Unde subjunxit : Hoc facite in meam commemorationem. Sed post resurrectionem dedit eis potestatem hanc sacerdotalem quantum ad ejus secundarium actum, qui est absolvere et ligare, quando insufflavit in eos et dixit :5 Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, etc. Hinc Henricus de Hassia circa hæc verba canonis, Hæc quotiescumque feceritis, etc., ait in tractatu suo de Missa : Per hæc verba Christus instituit discipulos suos sacerdotes novi Testamenti, per hujus sacrificii oblationem Deum Patrem placaturos. Sed et Ludolphus tertio volumine Vitæ Jesu Christi, circa hæc verba scribit (quod etiam ex Gorra accepit) : Christus in amoris sui recordationem subjunxit, Hoc facite (id est, sacramentum hoc conficite vel celebrate, accipite et date) in meam commemorationem : per quæ verba ordinavit eos in sacerdotes, et dedit eis potestatem conficiendi Sacramentum corporis et sanguinis sui. Rursus eodem volumine ait : Claves Petro promissæ sunt, non datæ, quum ei Salvator dixit:6 Tibi dabo claves regni cœlorum. Sed ibi Ecclesiæ prælatus eligitur. Postmodum vero cum aliis Apostolis hanc promissam potestatem accepit, ubi Apostoli a Christo episcopi sunt ordinati, quum insufflans in eos, dixit :7 Accipite Spiritum Sanctum, etc. Sed pastorem omnium fidelium atque in tota Ecclesia vicarium suum eum præfecit, quum dixit :8 Pasce oves meas. Hæc Ludolphus ex dictis aliorum.

Itaque certissime constat, quod Christus non contulit Petro sacerdotalem potestatem seu claves tunc primo quum locutus est ei : Pasce oves meas ; præsertim quum verba illa prolata sint postquam Apostolis dixit : Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, etc., ut patet. Iterum patet, quod Apostoli hanc potestatem non acceperunt a Petro, sed immediate a Christo.

Præterea, ut hæc clarius elucescant, pensandum quod (ut scribit Petrus de Alliaco) sex potestates ecclesiasticæ leguntur in Evangelio a Christo Apostolis traditæ pro ipsis successoribusque eorum. Prima est potestas consecrationis, quæ interdum dicitur character seu potestas ordinis. Quam contulit Christus dicens : Hoc facite in meam commemorationem. Secunda est potestas administrationis sacramentorum, et potissime sacramenti Pœnitentiæ : quæ est potestas clavium, vel spiritualis jurisdictionis in foro conscientiæ. Et hæc potestas propter diversitatem effectus a prima distinguitur, quamvis essentialiter idem cum illa exsistat. Tertia est potestas apostolatus, seu prædicandi auctoritas. Quæ data est eis a Christo quum dixit : Euntes prædicate, etc. Quarta est potestas judiciariæ correctionis in foro exteriori : per quam timore pœnæ corriguntur peccata, præsertim quæ sunt in scandalum Ecclesiæ. Quæ collata est eis ubi loquitur Christus : Si peccaverit in te frater tuus, etc. Quinta est potestas dispositionis ministrorum quoad determinationem jurisdictionis ecclesiasticæ, ut evitetur confusio dissensionisque materia in populo et inter ministros, si ipsi indistincte atque æqualiter de omni populo curam haberent.9 Et hæc potestas collata est Petro et successoribus ejus ubi specialiter dictum est ei : Pasce oves meas. Sexta est potestas exigendi necessaria vitæ ab his quibus spiritualia ministrabant. Et hæc potestas declarata est apud Matthæum et Lucam, ubi habetur : In eadem domo manete, edentes, etc.; dignus est enim operarius mercede sua.10 Præter has sex potestates, aliam discipuli a Christo non acceperunt, secundum hunc Petrum, nisi potestatem faciendi miracula ad fidei confortationem : in qua eis non necessario succedunt episcopi aliique presbyteri, quoniam fides modo non indiget miraculis confirmari.

Itaque ex his patet responsio ad omnes auctoritates in præcedenti articulo positas ad probandum quod omnis potestas ecclesiastica derivetur a Papa. Dicendum est namque, quod descendit ab eo quantum ad dispositionem ministrorum Ecclesiæ quoad determinationem jurisdictionis ecclesiasticæ, ut evitetur confusio, secundum modum jam tactum. Præterea constat ex præinductis doctorum sententiis, quod doctores præallegati nequaquam dicere voluerunt omnem potestatem Ecclesiæ sic esse a Papa, quasi ipsi Apostoli a Petro claves aut sacerdotalem acceperint potestatem. Nec rursus ita intelligendum est prædictam quintam ecclesiasticam potestatem specialiter Petro concessam, quasi Christus sibi ipsi potestatem hanc non reservaverit ad faciendum actum ipsius præter communem modum et ordinem a se institutum.11 Nam et Paulus apostolus antequam vidit Petrum, locis variis prædicavit ex Christi commissione.

Insuper, omnem ecclesiasticam potestatem, auctoritatem ac principatum a Papa oriri, ita potest intelligi, quod nulla sit potestas ecclesiastica quæ ab ipso tanquam a plenitudinem potestatis habente non possit procedere.12 Imo quælibet potestas talis ab ipso procedit, aut certe procedere potest mediate vel immediate : omnes quippe dignitates et potestates ecclesiasticas potest conferre. Unde in expositione quorumdam super Joannem inveni : Ideo Petro tanquam principaliori inter Apostolos et capiti universalis Ecclesiæ dictum est, Quodcumque ligaveris super terram, etc., ut quum sit ordo in Ecclesia, hæc potestas credatur primo et principaliter residere in summo Pontifice, S. Petri vicario, atque ab ipso derivari in archiepiscopos et episcopos, et ab his tanquam a mediis in simplices sacerdotes.1314 Verumtamen, quamvis omnis sacerdos in sua ordinatione ligandi ac solvendi suscipiat potestatem, quum juxta præhabita, idem sint character sacerdotalis atque præfata potestas, quæ etiam clavis vocatur ; non tamen habet hujus potestatis exsecutionem, nisi ipsi subjiciatur materia, utputa homines super quos ipsi jurisdictio detur, seu cura animarum committatur a superiore : qui sicut dat eam inferiori, sic potest ei eam auferre in toto aut in parte, causa legitima occurrente.

Postremo, quod Christus Petro singulariter dixit, Tibi dabo claves, etc., non dixit alios excludendo; sed idcirco ad Petrum direxit sermonem, quia præ ceteris fuit venerabiliter Christum confessus, dicendo: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Unde ibidem ait Hieronymus:15 Mercedem recipit vera confessio. Nihilo minus, sicut Petrus id pro omnibus dixit Apostolis, sic ipsi facta est illa promissio, non solum ut fuit persona certa, sed ut fuit totius Ecclesiæ gerens personam repræsentansque vicem, quemadmodum Augustinus, Ambrosius, Beda, Rabanus cum ceteris multis expositoribus contestantur. Asserit etenim Augustinus in sermone de beatissimis Petro et Paulo apostolis: Dominus Jesus discipulos suos ante passionem suam (sicut nostis) elegit, quos et fratres vocavit:16 inter quos quasi ubique Petrus totius Ecclesiæ gestabat personam.1718 Propter quod audire meruit: Tibi dabo claves regni cœlorum.1920 Quas claves ille non ut unus homo sed unitas Ecclesiæ accepit.

Footnotes

  1. Joann. xxi, 17. ↩

  2. dist. xviii. ↩

  3. Luc. xxi, 19. ↩

  4. 1 Cor. xii, 21. ↩

  5. Joann. xii, 22, 23. ↩

  6. Matth. xvi, 19. ↩

  7. Joann. xii, 22, 23. ↩

  8. Joh. xii, 17. ↩

  9. Luc. xxii, 19. ↩

  10. Luc. x, 7; ↩

  11. Marc. xvi, 5. ↩

  12. Matth. viii, 15. ↩

  13. Matth. x, 10. ↩

  14. Joann. u, 17. ↩

  15. Matth. xvi, 16. ↩

  16. Luc. VI, 13. ↩

  17. Hebr. u. 11; ↩

  18. Joann. XX, 17. ↩

  19. Matth. xvi, 19. ↩

  20. Matth. XVI, 19. ↩

Chapter 21 of 94