Skip to the text

Articulus 31

An summo Pontifici sit magis obediendum in omnibus quam cuicumque alteri inferiori potestati seu prælato.

SUPERIUS, articulo octavodecimo, tactum est quemadmodum secundum Thomam atque Durandum, potestas superior et inferior dupliciter se habent ad invicem. Primo sic, quod inferior potestas a superiori potestate totaliter oritur et descendit; tuncque simpliciter magis obediendum est in omnibus potestati superiori quam inferiori. Et ita se habet potestas Papæ ad omnem spiritualem potestatem in Ecclesia. Hinc magis obedire tenemur Papæ quam alicui inferiori prælato: imo et monachus magis obedire tenetur illi quam suo abbati, absque ulla distinctione. Secundo ita se habent, quod una non oritur ex alia, sed ambæ oriuntur ex quadam potestate suprema, quæ unam alteri subdit secundum quod vult: et tunc una non est superior alia nisi in illis in quibus una supponitur alii a potestate suprema; et in illis dumtaxat magis obediendum est potestati superiori quam inferiori. Sicque habent se potestates archiepiscopi et episcopi, descendentes a potestate Papæ.

Verumtamen, sicut nono Ethicorum ait Philosophus, in quibusdam plus obediendum est patri carnali quam duci exercitus, in quibusdam vero magis obediendum est duci exercitus quam patri carnali: quia inconveniens non est patrem esse superiorem in rebus familiaribus atque domesticis, ducem vero in bellicis rebus. Sed ei qui in omnibus exsistit superior, scilicet Deo, et ei qui vices ejus gerit plenarie, scilicet Papæ, est magis obediendum simpliciter. — Porro monachus magis tenetur obedire abbati quam episcopo in his quæ ad statuta regulæ pertinent; in his autem quæ ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, magis tenetur obedire episcopo, quia in illis abbas est episcopo subditus. Sed Papæ magis quam alicui alii prælato obedire tenetur. — Insuper, tam spiritualis quam sæcularis potestas a potestate divina procedit. Idcirco sæcularis potestas in tantum est sub spirituali in quantum ei a Deo supposita est, puta in his quæ ad salutem animæ pertinent: idcirco in his magis obediendum est potestati spirituali quam sæculari.1 In his autem quæ ad bonum spectant civile, magis obediendum est potestati sæculari quam spirituali, prout ait Salvator, Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari: nisi potestati spirituali sæcularis potestas conjuncta sit, sicut in Papa, qui utriusque potestatis apicem tenet, illo sic disponente qui est sacerdos et rex, unigenito scilicet Filio Dei. — Porro, quod ait Apostolus, Filii, obedite parentibus per omnia, non est intelligendum de omnibus absolute, sed de omnibus quæ ad prælationem patris super filium pertinent.2

Quamvis autem Durandus Thomæ consentiat in præfata distinctione potestatis superioris ac inferioris, tamen in hoc contradicit ei quod asserit monachum in omnibus, etiam et in his quæ pertinent ad statuta vel regulam suæ religionis, magis debere obedire summo Pontifici quam abbati: quia licet omnis potestas jurisdictionis ecclesiasticæ derivetur a Papa quoad illa ad quæ Christiani tenentur etiam si propria sponte se ad ea non obligarent; tamen ubi tota potestas prælati super subditum oritur ex spontanea obligatione subditi, quoad illa in quibus subditus est ita liber quod contra præceptum Papæ potest ea facere licite, non videtur quod talis potestas dependeat aliquo modo ex potestate Papæ. Ex quo enim adeo liber sum, quod contra præceptum Papæ possum licite hoc facere vel omittere, possum me obligare prout volo uni ita quod non alteri. Sed potestas prælati religiosi super subditum suum quoad vota religionis et observantias regulæ, oritur ex spontanea obligatione subditi, quoad illa in quibus subditus est ita liber quod contra præceptum Papæ potest licite ea facere vel omittere, ut sunt paupertas, castitas, et cetera similia quæ Christus suadet. Ergo videtur quod talis potestas in nullo dependeat a potestate Papæ. Propter quod in talibus si abbas aliquid præcipiat monacho, puta quod non comedat carnes, et Papa præcipiat contrarium, videtur quod abbati esset obediendum, regulariter loquendo : quia in casu posset contingere contrarium. Verbi gratia, si Papa propter utilitatem Ecclesiæ indiget pro aliqua legatione discreto monacho, et præcipiat ei ut vadat, tenetur ire, non obstante præcepto abbatis dicentis quod resideat in claustro juxta statuta Ordinis sui : quia spontanea obligatio ejus ad statuta suæ religionis non absolvit eum ab obligatione qua erat prius obligatus Ecclesiæ. Sed si Papa volens solum ostendere potestatem suam, dicat, Volo quod vadas ad forum et possis ire per villam sine licentia quotiescumque volueris, et similia quæ sunt contra statuta Ordinis, et abbas dicat contrarium, videtur probabiliter quod abbati esset obediendum. Hæc Durandus. — Verumtamen positio Thomæ videtur conformior his quæ supra, articulo sexto, dicta sunt ex Raimundo et ex Summa confessorum atque ex Summa Pisana, ubi ad hoc jura varia allegantur : ubi inter cetera dictum est, quod Papa potest monachum de claustro extrahere invito abbate invitoque monacho.

Footnotes

  1. Matth. xxi, 21. ↩

  2. Coloss. xii, 20. ↩

Chapter 33 of 94