Skip to the text

Articulus 32

Quomodo Papa possit a generali concilio judicari atque deponi.

PAPAM propter hæresim posse a concilio deponi, superius etiam ex summorum Pontificum sententiis est probatum : in quo pene omnes doctores concordant, adduntque multi, quod pro quocumque peccato notorio quo scandalizat Ecclesiam, et in quo pertinax incorrigibilisque maneret, possit a concilio judicari, reprobari, deponi. Verumtamen juxta hucusque probata habet difficultatem quomodo id licite fieri queat : præsertim quum dictum sit quod Papa sit totius Ecclesiæ, etiam collectim acceptæ, pastor, præses, caput et pontifex, sponsus et judex. Judex autem a subditis judicari non potest nec deponi; minor quoque majorem solvere vel ligare non potest : imo par in parem potestatem non habet.

Itaque ad intelligendum quomodo ista stent simul, primo pensandum, quod eidem secundum diversa quæ in ipso sunt, imo et secundum diversas considerationes ejus, diversa conveniunt. Nam et in Deo, in quo nulla est substantialis distinctio, fundantur diversæ considerationes de ipso conceptæ, et secundum eas diversa Deo conveniunt. Et hoc in creaturis amplius locum habet, in quibus est diversa considerare. Sicque de eodem diversa veraciter enuntiantur, præsertim in homine, in quo maxima compositio seu multiplicitas invenitur. Aliud quippe convenit homini ratione naturæ, aliud ratione culpæ, aliud ratione gratiæ. Hinc et S. Augustinus de beatissimo principe Apostolorum Petro testatur super Joannem : Petrus natura unus homo erat, gratia unus Christianus, abundantiori gratia unus idemque primus apostolus; sed quando dictum est ei, Tibi dabo claves, universam significavit Ecclesiam.1 Hinc quoque superius est ostensum, quod Papa secundum diversa quæ in ipso sunt, et secundum diversas sui considerationes, vocatur et est pater et princeps Ecclesiæ, itemque filius et minister Ecclesiæ.2 Rursus, in quantum est unus homo et unus Christianus similis nobis, fragilis atque mortalis et peccabilis, ac legibus Christi subjectus, sic est frater noster et membrum Ecclesiæ, fraternæ quoque correptionis præcepto subjicitur. Porro ratione peccati efficitur inferior, imo et vilior et damnabilior, etiam infimi status Christiano bono seu justo : sicque quotidie judicem habet proprium confessorem, cujus est ipsum ut peccatorem corripere, judicare, pœnitentiamque ei imponere.

Præterea, quædam glossa Decreti dicit, quod minimus fidelis major est Papa infideli; et ita habet textus Decreti, quod qui justior fuerit, ille major :3 quæ intelligenda sunt de majoritate virtutis et perfectionis, non jurisdictionis. Unde et Thomas in secunda secundæ, quæstione tricesima tertia, ait : Omnis delinquens, in quantum delinquens, est inferior corripiente :4 qui quoad hoc quod rite corripit, sanum habet judicium; sicque alteri, quamvis simpliciter superiori, hanc spiritualem eleemosynam, id est fraternam correptionem, impendere potest. Denique super quartum Sententiarum, distinctione nonadecima, ait : Quidam dicunt, quod correptio fraterna non se extendit ad prælatos, quia non debet homo ponere os in cœlum. Sed hoc nihil est, quia prælati in quantum peccant, non sunt cœlum : ideo ratione peccati correptio eis debetur. Prælatus enim ex hoc quod est publica persona vicemque Dei super subditos gerens, non amittit ea quæ sunt propria illius singularis personæ : et ideo omnia illa quæ debentur alicui ex fraterno caritatis affectu, qui ad omnes homines est habendus, etiam prælato debentur. Hæc Thomas.

His præmissis, dicendum quod Papa secundum quod talis, utputa in quantum summus Ecclesiæ pastor et pontifex, non est a concilio generali sententialiter judicandus aut per depositionem puniendus : quia ut talis, est superior et prælatus ac judex Ecclesiæ. Sed in quantum esset intolerabiliter vitiosus seu criminosus, sic esset inferior, et concilium haberet super eum potestatem ac jurisdictionem a Christo, a quo immediate claves accepit Ecclesia, quam repræsentat concilium : qui etiam Christus dedit potestatem Ecclesiæ abjiciendi membrum scandalizans, infectivum ac putridum. Sic ergo generale concilium potestatem et jurisdictionem habet in Papam, in quantum Papa ratione culpæ inferior redditur ipso concilio, imo insuper et in quantum Papa consideratur ut membrum filiusque Ecclesiæ, puta ut determinata persona fidelis seu unus Christianus viator, peccabilis; et in quantum talis est, dicitur ei a concilio lex præfigi, ne sua potestate abutatur, sed debite dirigatur.

Ex his patet ad objecta solutio. Par enim potestatem non habet in parem in quantum est talis, id est æqualis, sed ut aliquo modo exstat inferior. Similiter minor non ligat nec absolvit majorem secundum quod major est, sed in quantum est quodammodo minor. Sic nec judex judicatur ut judex, sed ut publice reus.

Porro, ut in Summa sua scribit Durandus, regula illa qua dicitur, Minor majorem solvere vel ligare non potest, in aliquibus casibus fallit, videlicet : in judicio Pœnitentiæ, quia simplex sacerdos absolvit Papam; item, quum superior se submittit judicio inferioris; item, quum delinquit superior in provincia inferioris : tunc enim minor potest illum excommunicare aut aliquo modo punire, præsertim si ille non sit ejus prælatus, secundum quod Goffredus et Ostiensis testantur.5 Hinc Thomas in secunda secundæ, quæstione sexagesima septima, dicit quod quilibet sortitur forum secundum rationem delicti, ita quod qui in territorio alicujus prælati aut principis peccat, ratione culpæ subjicitur ei. In Summa quoque confessorum asseritur, quod quilibet

Christianus ratione delicti efficitur de foro Ecclesiæ. Itaque constat quod superiori non omnifarie repugnat ab inferiore judicari.

Verumtamen juxta præmissas distinctiones videtur subtilius et convenientius dicendum, quod superior nunquam judicatur, solvitur aut ligatur ab inferiore, in quantum superior, seu secundum id in quo exstat superior, sed in quantum inferior, et secundum id quo comprobatur esse inferior. Nempe et Papa in quantum confitens, est inferior confessore suo quocumque ut tali : qui in quantum confessor, est Christi repræsentans personam, et vice et loco ipsius ; Papa vero ut confitens, peccatoris gerit personam, sicque confessori suo subjicitur, et ille potestatem et jurisdictionem habet in istum secundum quod talis est, non in quantum est superior eo summusque pontifex.

Hinc Joannes glossator Decreti, in capitulo Si Papa, distinctione 40, dicit : Papa scandalizans Ecclesiam et monitus desistere, si non desistit, est censendus hæreticus :6 quia contumacia seu incorrigibilitas est hæresis, quum obviet legi naturæ seu rationi naturali, quam evangelica lex dicitur sibi præsupponere atque substernere, ac substernendo perficere. — Hinc non solum dicitur esse contra fidem fideique doctrinam quod formaliter et directe ei repugnat, sed etiam illud quod repugnat ei quod illa præsupponit, quod est lex naturæ : sicut et universaliter loquendo, non solum est contra artem sive scientiam quod immediate ac proprie repugnat principiis artis, sed et illud quod obviat his quæ ars aut scientia præsupponit. Sicque omne peccatum notorium in quo quis contumaciter manet incorrigibilisque persistit, dicitur esse contra fidem, et reduci ad hæresim. Unde ob tale peccatum Papa dicitur deponendus.

Postremo, præhabitum est quod in his quæ directe ac proprie pertinent ad forum et expeditionem generalis concilii, Papa sit subjectus inferiorque concilio secundum modum expressum.7 Quum ergo potissime ad concilium pertineat reformatio Ecclesiæ in capite et membris, ad quam valde necessaria est reformatio (si ea indigeat) summi Pontificis, ex cujus regimine totum bonum Ecclesiæ quodammodo pendet (quemadmodum scriptum est :8 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus ; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea) ; hinc justum et rationabile perhibetur ut Papa præbeat se concilio corrigendum : quod si facere noluerit, asserunt eum rite posse deponi.

Footnotes

  1. Matth.xvi, 19. ↩

  2. art. xxu. ↩

  3. Decret. p. 1, dist. 40, c. 12. ↩

  4. art. 2 ad 2um et 3um. ↩

  5. art. 1 ad 3um. ↩

  6. Decret. 1, dist. 40, 6. ↩

  7. art. xxvi. ↩

  8. Eccl. x, 2. ↩

Chapter 34 of 94