Skip to the text

Articulus 33

De rationibus et auctoritatibus quas dominus Eugenius in quadam epistola allegat oontra Basileense (ut fertur) concilium.

UNIVERSITATI studii Montis Pessulani quondam dominus Eugenius direxit epistolam, in qua contra Basileensem congregationem terribiliter loquitur, volens probare quod Papa absolute sit supra concilium, et majoris potestatis quam illud simpliciter ; quod item ipse de plenitudine suæ potestatis possit transferre concilium, et ipsum concilium a Papa auctoritatem et firmitatem accipiat.

Itaque inter cetera scribit : Una est vera fides, una est Ecclesia catholica, unaque est plenitudo ecclesiasticæ potestatis in B. Petro Apostolorum principe collata, quæ eadem, nec major nec minor, in suis successoribus usque in finem sæculi perseverat. Quod potuit Petrus, hoc Silvester, hoc Leo, hoc ceteri potuere Pontifices ; et quod illi potuerunt, nos possumus. Nec si in prædecessoribus nostris apostolica Sedes conciliis auctoritatem dare consuevit, et legitime facta firmare, perperam vero et inique actitata damnare, temporibus nostris debet ab hac auctoritate cecidisse. Nam etsi sumus impares meritis, non tamen imparis potestatis. Aliud enim (inquit beatissimus Leo) sunt merita præsulum, aliud jura et privilegia sedium. Dedit Nicænæ synodo auctoritatem beatissimus Silvester, synodum convocando, præsidentes vice sua ibidem destinando, gestis conciliariis firmitatem roburque præstando. Exstant ad ipsum Nicænæ synodi litteræ, quibus Patres cum summa humilitate deposcunt ut ibidem gesta apostolicæ Sedis auctoritate confirmet. Exstant ipsius litteræ, quibus in synodo Romæ celebrata, habito diligenti discussionis examine, Nicænæ synodi gesta confirmat. Pariter beatæ memoriæ Cœlestinus Papa primam Ephesinam synodum apostolica auctoritate firmavit, nomine suo certos ibi statuens præsidere.

Quum vero Nestoriana peste damnata, Eutychiana insurrexisset impietas, et ad illam funditus abluendam secundo apud Ephesum Theodosii junioris tempore synodus vocaretur, eam beatissimus Leo apostolica auctoritate firmavit, missis Julio episcopo, Renato presbytero, Hilario diacono, qui suo nomine præsiderent. Quumque Dioscorus Alexandrinus antistes eam synodum ad approbationem Eutychiani erroris vi et arte traxisset, et apostolicis præsidentibus vim ut subscriberent inferre voluisset, ac fugam eos inire coegisset; beatissimus Leo dictam synodum universalem atque plenariam et apostolica auctoritate convocatam, sed a vera fide et ecclesiasticis regulis deviantem, eadem auctoritate submovit, et damnatis impiæ factionis auctoribus, Chalcedonensem synodum in correctionem illius convocavit: in qua eliminata Eutychiani erroris insania, Dioscorus pro sua temeritate et impietate mulctatus est. Verum, quum terminato concilio, acta synodalia confirmari auctoritate apostolica Patres synodi humiliter postulassent, beatissimus Leo ea dumtaxat censuit confirmanda quæ ad materiam fidei pertinerent. Quod autem Constantinopolitanæ sedi in Alexandrinæ et Antiochenæ sedis præjudicium fuisset indultum, quamvis in ea re præsidentes suo nomine subscripsissent, tanquam indignum injustumque rejecit, asserens eam synodum ad exstinguendam solam hæresim ad conformitatem fidei catholicæ congregatam, et præsidentibus suis facultatem in ea sola re fuisse concessam. Exstant ipsius beatissimi Leonis litteræ, quæ hæc omnia ita se habere testantur. Ex quibus evidenter elucet, concilia plenariam semper auctoritatem a Sede apostolica suscepisse, nec sine illa aliquid virtutis aut roboris habuisse, et de ipsis judicandi apud eamdem semper facultatem judiciumque resedisse.

Multa insuper his similia allegat Eugenius, asserens synodos multas magnis simultatibus ac dissensionibus laborasse, atque in multis errasse, ita quod apostolica Sedes, nulla synodo præsidente, propria auctoritate absolvit quos synodus inique damnavit. Et ponit exemplum de B. Athanasio, quem orientalis synodus damnavit, sed apostolica Sedes suscepit et justificavit; similiter de Joanne Chrysostomo, quem catholicorum præsulum synodus condemnavit, sed apostolica Sedes sola absolvit. Insuper scribit, quod a christianæ religionis exordio semper apud apostolicam Sedem mansit auctoritas declarandi, interpretandi ac dispensandi omnia decreta synodalia, non ex potestate sibi per synodum quacumque concessa, sed ex sola plenitudine potestatis in B. Petro Christi voce collata.

Itaque Eugenius asserit se transtulisse Basileense concilium, et Ferrariense substituisse, propter causas tales ac tantas, quod majores in Dei Ecclesia esse non potuerunt. Et ex hac translatione ac substitutione concilii dicit maximum Ecclesiæ Dei honorem et fructum jam provenisse. Secuta est quippe, ut ait, Græcorum unio, et Armeniorum diuturnum schisma sublatum est, quum Græci quasi quingentis annis, et Armenii fere mille annis a Romanæ Ecclesiæ obedientia devotioneque recesserunt.

Chapter 35 of 94