Articulus 34
Responsio quorumdam ad recitata in præcedenti articulo.
IN præcedenti articulo contenta sunt multa contra quæ aliquæ Universitates et litteratæ personæ scripserunt, scilicet : quod generalia concilia possint errare, atque interdum erraverint (quo dato, fateri oportet quod non immediate ac infallibiliter regantur a Spiritu Sancto :1 quod præinductis non consonat) ; insuper, quod totum robur et auctoritatem immediate sortiantur a Papa ; quod item Papæ sit præsidere concilio auctoritative et coercive, confirmare quoque et approbare seu reprobare sententias ac decreta concilii, et interpretari, declarare dispensareque ea. Quibus concessis, sequitur quod concilium generale in nullo sit super Papam, nec concilium in aliquo casu possit deponere illum, nec aliquam ei legem præfigere : quæ a prædeterminatis discordant.2
Breviter ergo solutiones argumentorum præcedentis articuli tangendo, hoc advertendum est, quod sicut præhabitum est, personæ in concilio congregatæ atque concilio incorporatæ, uno modo considerantur ut mysticum corpus, quod Spiritu Sancto dirigitur, seu gratiæ ejus charismatibus gubernatur : et sic consideratæ, errare non queunt circa fidem et bonos mores in his quæ conciliariter tractant, et dum rite procedunt in invocatione Spiritus Sancti secundum formam conciliario processui congruentem ac præstitutam. Secundo considerantur ut corpus politicum : et ita in his quæ ipsæ seu quædam earum determinant et pertractant secundum sensum humanum, seu ut melius valent secundum quod homines sunt, juxta dona eis concessa, absque singulari directione Spiritus Sancti, possunt errare. Sed talia earum gesta non sunt conciliariter facta, nec Spiritui Sancto attribuenda.
Præterea, quædam concilia fuerunt provincialia, non generalia : ut illa quæ quosdam sanctos Patres condemnaverunt. Provincialibus autem conciliis non semper conveniunt generalium prærogativæ conciliorum in directione certissima Spiritus Sancti.
At vero, sicut prætactum est, concilia generalia habere auctoritatem et robur a Papa, uno modo intelligi potest declarative, ita quod Papa tanquam os seu lingua Ecclesiæ, verbis aut scriptis fatetur, declarat et cunctis insinuat, ipsum concilium esse aut fuisse legitime congregatum, continuatum et finitum.3 Unde ad totius plebis certificationem, et ob scandala evitanda, atque pro pace plenius conservanda, tam ipsa concilia quam Imperatores quandoque postulaverunt a Papa confirmari conciliorum decreta, potissime ne putaretur inter Papam et concilium esse dissensio.
Postremo, quod allegatum est, Papam habuisse præsidentiam in generalibus conciliis, conceditur loquendo de præsidentia honoraria a conciliis sponte ac libere Pontificibus quibusdam concessa, forte propter eorum sanctitatem sapientiamque præcipuam. Verumtamen regulariter loquendo, nec Papæ nec ejus legatis competit de jure, neque de facili danda est sine idonea ratione, in concilio generali præsidentia auctoritativa et coerciva, nisi quantum ad impeditiva bonorum concilii, ne auferatur concilio sua libertas, et ne ab homine potius quam a Spiritu Sancto regi putetur.
Sufficit mihi hæc tetigisse : neque enim ad particularia quæque inter dominum Eugenium et Basileense concilium gesta descendere meum est.
Footnotes
Chapter 36 of 94