Skip to the text

Articulus 35

De utilitate generalium conciliorum.

QUONIAM, juxta præhabita, indubitanter credendum est universalem Christi Ecclesiam non posse errare in fide et moribus, et per consequens nec generale concilium illam exemplariter repræsentans, quum ipsum generale concilium rite inceptum et ordinate procedens in imploratione Spiritus Sancti, cum debita consulens libertate, dirigatur a Spiritu Sancto quantum ad agnoscendum ac definiendum quid pertineat ad fidei veritatem morumque æquitatem;1 hinc generale concilium saluberrimum atque aptissimum medium est ad reformationem ecclesiastici status in capite et in membris, atque ad cetera propter quæ celebratur concilium expedienda, eo quod Christus in medio ejus sit, et præsidentem, dirigentem infallibiliterque juvantem habeat Spiritum Sanctum in his quæ rite ac conciliariter pertractantur. Quis enim non diceret quodcumque provinciale, particulare, collegiale sive claustrale concilium saluberrimum esse atque peropportunum, si in eo certitudinaliter agnosceretur præsidere aliquis homo tantæ sapientiæ ac virtutis, quod in directione consiliariorum seu consulentium non posset errare?

Denique, sicut prætactum est, quod a pluribus quæritur, facilius invenitur; nec unus omnia potest considerare, quia veraciter quasi pro proverbio dicitur:

Pluribus intentus minor est ad singula sensus.

Quum ergo ad generale concilium plurimi de omni statu Ecclesiæ totius hierarchico confluant, certum est viros multos doctissimos et expertos illuc concurrere, qui multa valent denuntiare, considerare et determinare. Quumque supernaturali adjutorio Spiritus Sancti innitantur ac fulciantur in his quæ conciliariter tractant, constat quam vere salubre sit generalia celebrari concilia. Hinc quidam generale definientes concilium, dicunt quod sit fidelium congregatio legitima auctoritate facta ad certum locum, ex omni hierarchico totius Ecclesiæ statu, nulla fideli persona quæ audiri cupit exclusa, ad tractandum et ordinandum salubriter quæ ejusdem Ecclesiæ debitum regimen respiciunt in fide ac moribus.

Præterea his concordat quod etiam Aristoteles naturali ratione inductus, tertio ait Politicorum: Princeps seu rex associare sibi debet multos sapientes, ut habeat quasi multos oculos intellectuales quorum utatur consiliis. Unde quam utilia sint consilia, Salomon in libro Proverbiorum pandit, dicendo: Erit salus ubi multa consilia. Rursusque ait: Custodi legem atque consilium, et erit vita animæ tuæ, et ambulabis fiducialiter, et pes tuus non impinget; itemque: Qui sapiens est, audit consilia. Magna est ergo sapientium consiliariorum utilitas, secundum quod in Proverbiis Salomon fassus est: Lingua (inquiens) sapientium sanitas est; aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum sunt labia scientiæ. Unde et Sapientiæ sexto habetur: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Propterea generale concilium appellatur quasi oculus dexter Ecclesiæ. Idcirco qui illud impedire conantur, nec Christi nec Ecclesiæ videntur amici, sed hostes, et propria commoda et privatos honores divinæ honorationi ac bono communi impie præferentes.

Hinc quoque in quodam decreto Constantiensis concilii fertur: Frequens generalium conciliorum celebratio, agri dominici præcipua est cultura, quæ vepres, spinas et tribulos hæresum, errorum et schismatum exstirpat, excessus corrigit, deformata reformat, et vineam Domini ad frugem uberrimæ fertilitatis adducit; illorum vero neglectus præmissa mala disseminat atque fovet.

Footnotes

  1. art. XIII, XXVI, XXIX. ↩

Chapter 37 of 94