Skip to the text

Articulus 36

Qualia decet esse generalium conciliorum supposita.

QUAMVIS, ut tactum est, generali concilio præsidens principalis sit Spiritus Sanctus, a quo speratur dari directio in definiendis, etiam si ipsi qui concilium celebrant, gratia careant gratum faciente et vitiosi consistant; nihilo minus pie et rationabiliter est credendum, quod quanto supposita ipsius concilii fuerint Deo cariora, seu magis devota, atque divinæ directionis, illuminationis et gratiæ capaciora, eo exuberantius et copiosius illuminabuntur, ungentur et dirigentur a Spiritu Sancto in conciliaribus factis. Hinc omnino decentissimum saluberrimumque consistit, ut non solum studeant esse in statu salutis, sine peccato mortali vivendo, imo etiam satagant esse perfecte devoti abundanterque virtuosi, ut in primis reforment se ipsos, et tam copiosa sint gratia adimpleti, ut de plenitudine sua aliis communicent ac diffundant. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat et detrimentum sui faciat?1 Rursusque in Ecclesiastico scriptum est : Qui sibi nequam est, cui bonus erit? Et item :2 Miserere animæ tuæ placens Deo.3

Denique, quum ad prudentiam, cujus actus est consilium, pertineat de hominum actibus seu agendis idonee judicare, apta quoque media invenire ad obtinendum seu conservandum debitum finem, qui præcipue est bonum commune; hinc, secundum Aristotelem ceterosque philosophos atque theologos, vera prudentia non nisi virtuosis inest hominibus, præsertim quum virtutes concatenatæ dicantur, et peccata passionesque animæ rationem obtenebrent ne efficaciter judicet. Prudentia autem præcipue ad consiliantes noscitur pertinere : idcirco, ut in ea abundent, in primis nitantur purgare et reformare se ipsos.

Postremo, inter septem dona Spiritus Sancti unum est donum consilii, sumendo consilium pro habitu supernaturali infuso, quo homo fit bene docilis ac faciliter mobilis a Spiritu Sancto ad inspiciendum expedientia media ad finem optatum, et ut sciat aliisque notificet quid sit potius eligendum ac faciendum.4 Dona autem nullis insunt nisi habentibus caritatem et gratiam. Idcirco, ut supposita conciliorum hoc supernaturali dono consilii impleantur, sicque a Spiritu Sancto plenius dirigantur ac illustrentur, satagere debent ne alicui subjaceant mortali peccato, sed caritate et gratia Dei præ ceteris decorentur.

Footnotes

  1. Luc. IX, 25. ↩

  2. Eccli. IV, 5. ↩

  3. Eccli. XXX, 24. ↩

  4. Is. XI, 2. ↩

Chapter 38 of 94