Skip to the text

Articulus 37

Qualiter admonendus, et (si opus fuerit) etiam reprehendendus sit Papa a viris sanctis seu familiaribus sibi ad hoc idoneis; et de exhortatione facienda summo Pontifici.

TESTE S. Hieronymo, quo prælatus in altiori est gradu seu majori officio, eo in periculosiori est statu ; et quo pluribus præest, eo (nisi diligens fuerit) major ei damnatio erit. Ideo S. Augustinus obtestatur subjectos ut prælatum suum non solum debite revereantur, sed etiam eidem propter magnitudinem oneris sui misereantur. Quum itaque Papa universo præsideat orbi, omniumque fidelium cura sibi commissa sit, et totius Ecclesiæ generalis gubernatio atque præcipua sollicitudo ; certum est quod in periculosissimo statu sit constitutus, et quo reverentialius obediendum, eo et cordialius compatiendum sit animæ ejus. Ipsius demum est adimplere quod in Ecclesiastico scriptum est : Quanto major es, humilia te in omnibus. Admonendus est ergo cum humilitate et reverentia maxima, et cum diligentia quoque præcipua.1 Quod si ex negligentia aut pravitate ipsius, bono communi aut fidei immineret periculum, reprehendendus esset publice et instanter.

Porro, ut innotescat lucidius exemplariterque patescat qualiter agenda sint ista, breviter commemorabo quædam verborum S. Bernardi, quibus ipse in libro de Consideratione Eugenium, sui temporis Papam, virum utique religiosum et virtuosum, hortatur et increpat. Nempe objiciens illi quod de sui licentia abbates subtraherentur episcopis, episcopi archiepiscopis, archiepiscopi patriarchis, inter cetera ait increpando illum sanctum Pontificem summum : Bonane species hæc? Mirum si excusari queat vel opus. Quid tam bestiale quam non pro ratione, sed pro libitu agere? Et si indignum est unicuique homini ratione utenti, vivere ut pecus seu brutaliter se habere, quis in te rectore omnium tantam naturæ contumeliam tantamque honoris ferat injuriam? Sic degenerando, quod absit, generale opprobrium fecisti proprium tibi. Quid tam indignum tibi, quam ut totum tenens, non sis contentus toto? Quæ utilitas in sanguine isto? Si namque extollitur qui subtrahitur, et is cui subtrahitur uritur, qui subtrahit quomodo innocens erit? Hoc est quod dicitur: Occidisti et possedisti. Adde quod qui audiunt, scandalizantur, indignantur, detrahunt et blasphemant, hoc est, vulnerantur ad mortem. Non est arbor bona faciens fructus tales, utputa insolentias, dissolutiones, dilapidationes, simultates, scandala, odia, quodque magis dolendum, inimicitias graves.2 Tune licitum tibi censes, Ecclesias suis mutilare membris, confundere ordinem, perturbare terminos quos posuerunt patres tui?3 Si justitiæ est unicuique jus suum servare, auferre cuique sua quomodo justo poterit convenire? Mihi in promptu est (ut multa et innumera prætermittam quæ passim neglecta jacent) nonnulla etiam ex his quæ plantavit dextera tua, monstrare convulsa. Nonne os tuum in Remensi concilio quædam capitula promulgavit? Quis ea tenuit? Quis tenet? Falleris, si teneri putas; si non putas, ipse peccasti, aut statuens quæ non tenentur, aut quod non tenentur dissimulans.

Ecce sanctus ille Bernardus quam fiducialiter, quam audacter reprehendit Eugenium Papam pro re præfata sub specie boni admissa. Non ergo indigne ferre debet Pontifex summus, si caritative admoneatur aut fervide increpetur a viris virtutum ad hoc magis idoneis; multoque minus generalis concilii exhortationem aut reprehensionem abjicere debet: imo totius humilitatis, longanimitatis ac corrigibilitatis seu docibilitatis præbere se debet exemplum cunctis fidelibus, ut docet Bernardus. Unde et beatissimus archiapostolus Petrus non solum Pauli reprehensionem seriosam et publicam patientissime tulit, imo et Paulum in secunda epistola sua evidenter laudavit.45 Qui etiam a conversis Judæis, sed judaizantibus, acriter interrogatus atque injuste increpatus quod ad Cornelium centurionem fuit ingressus, mansuetissime atque humillime respondit eis ac satisfecit.6

Postremo, Bernardus exhortans Eugenium: Superest (inquit) ut generaliter super universum Ecclesiæ statum intendat consideratio tua: si plebes clericis, si clerici sacerdotibus, si sacerdotes Deo in ea qua oportet humilitate subjecti sint; si in monasteriis et religiosis locis servetur ordo ac vigilet disciplina; si supra prava opera et dogmata vigeat censura ecclesiastica; si vestra ipsorum apostolica mandata ac instituta, ea qua dignum est sollicitudine observentur, ne quid in agro Domini tui aut neglectu incultum, aut fraude subreptum inveniatur. Itaque, juxta hæc verba Bernardi, Papa ab his quorum interest, affectuosissime est monendus ut circa singulos Ecclesiæ status exsistat sollicitus, faciatque ut potest unumquemque fidelium digne ambulare vocatione qua vocatus est;7 ipsos quoque majores prælatos, puta episcopos atque consimiles, per se et suos legatos sive per scripta hortetur ut in primis se ipsos reforment, deinde sacerdotes et clericos, sive collegia atque cœnobia, præsertim quatuor Ordines mendicantium, quorum est evangelizare: ex quorum reformatione fructus præcipuus sequeretur.

Footnotes

  1. Eccli. III, 20. ↩

  2. Luc. vi, 43. ↩

  3. Prov. xxu, 28. ↩

  4. II Petr. II, 15. ↩

  5. Galat. II, 11. ↩

  6. Act. xii, 1 et seq. ↩

  7. Ephes. xiv, 1 ↩

Chapter 39 of 94