Skip to the text

Articulus 38

De his in quibus Papa dispensare aut non potest aut debet; et an Papa possit simoniam committere.

QUAMVIS supra, articulo nono, quædam dicta sint de dispensatione, et qualiter liceat, et quomodo etiam nonnunquam nec summo Pontifici licita exstet; non tamen descendebatur ibidem ad determinatas materias in quibus Papæ non liceat. Nunc ergo inde tractandum est: præsertim quum aliqui quasi in favorem Papæ jam clament quod simoniam non possit committere, quia res Ecclesiæ sunt suæ. Insuper dicunt: Papa ita est super omnia jura divina atque humana, quod dispensare potest contra ea. Videndum est de veritate istorum.

Primo itaque recito quæ Durandus in Summa sua, distinctione sexagesima quarta, de ista scribit materia. Primo namque sic quærit: In quibus casibus Papa non potest dispensare? Et respondet: Papa dispensare non potest in his quæ sunt contra articulos fidei. Item, nec contra generale statutum Ecclesiæ, distinctione 19: quod intellige, in fidei subversionem. Nam Papa dispensare posset quod omnes clerici contraherent, quum hoc non sit contra legem Dei: quod intellige de clericis futuris, non de præsentibus in sacris ordinibus constitutis, quoniam tales continentiam voverunt. Enimvero Papa dispensare potest contra generale statutum Ecclesiæ: sicut Innocentius dispensavit de gradibus consanguinitatis, tribus resecatis, extra de Consanguinitate, capitulo Non debet. Item, nec in his quæ sunt contra substantiam monachatus: ut quod monachus habeat proprium, vel quod abjiciat continentiam, extra de Statu monachorum, capitulo Quum ad monasterium.12 Innocentius tamen dicit, quod ex causa necessaria Papa potest dispensare quod sanctimonialis ducat virum, alias non. Ut si rex Sarracenorum vellet cum toto regno suo baptizari si sanctimonialis sibi daretur in uxorem, tunc Papa dispensare potest: quia sua auctoritas semper intelligitur excepta, videlicet nisi Deus vel ejus vicarius aliter voluerit. Quod non credo, ait Durandus: quoniam votum æquivalet juramento, quod servare, est præceptum primæ tabulæ, ubi nec Deus nec homo proprie dispensare potest. Item, nec in his quæ ex sua natura sunt mala: ut in his quæ sunt prohibita quia simoniaca, sicut vendere sacramenta et alia spiritualia. Sed in his quæ sunt simoniaca quia prohibita, potest dispensare: quemadmodum dare pecuniam pro renuntiatione juris spiritualis, simoniacum est per constitutionem Ecclesiæ. Hæc Bernardus; extra de Pactis, capitulo Quum pridem. Item, nec in causa matrimoniali:3 ut scilicet matrimonium contractum et consummatum solvi possit quantum ad vinculum, extra de Transactionibus, capitulo Ex parte; vel quod aliquis simul habeat duas uxores, extra de Digamis, capitulo Nuper a nobis.4 Item, nec cum bigamo. Item, nec in voto, nisi ex causa necessaria, distinctione 33, capitulo Si quis.56 Item, nec in gradibus consanguinitatis divina lege prohibitis. Item, nec contra quatuor concilia, distinctione 15, capitulo Sicut. Quod tamen usquequaque non est verum, secundum Durandum: nam contra multa quæ sunt statuta in illis conciliis, dispensare potest, licet non audeat ea reprobare.7 Hæc Bernardus; extra de Statu monachorum, capitulo Quum ad monasterium. Item, nec in juramentis voluntariis;8 sed in coactis bene dispensat. Si tamen absolvit a voluntario juramento, absolutio tenet. Sed hoc non credo de juramento, ait Durandus, nisi esset illicitum, vel in aliud æquivalens commutaret: quia juramentum Deo reddere, est præceptum primæ tabulæ, ubi nec Deus nec homo dispensat. Item, in homicidio voluntario non solet dispensare, sed facile in casuali vel dubio.9 — Hæc recitative scripsi in forma sicut ea ponit Durandus. Ex quibus ostenditur, quod Papa dispensare non potest contra omnia jura divina.

Verumtamen, secundum Thomam super quartum Sententiarum, distinctione vicesima septima, Papa dispensare potest cum bigamo, quia (ut ait) bigamiæ non est adjuncta irregularitas de jure naturali, sed de jure positivo, quod dixit Apostolus: Oportet episcopum esse unius uxoris virum. Nec iterum est de essentialibus ordinis quod aliquis non sit bigamus :10 nam si quis bigamus ad ordines accedit, characterem recipit. Ideo Papa potest dispensare in tali irregularitate totaliter, sed episcopus quantum ad minores ordines ; et quidam dicunt, quod etiam quantum ad majores, in illis qui volunt Deo in religione servire, propter vitandum religiosorum discursum. In his verbis innuit Thomas, quod contra jus naturale dispensare non potest.

Porro, in Summa confessorum atque in Summa Pisana ponuntur quatuor casus in quibus Papa circa ordinem non dispensat, id est, dispensare non solet, licet de plenitudine potestatis possit, quia de jure positivo est, ut dicit Guillelmus. Primus casus est, si quis eumdem ordinem bis receperit. Secundus, si quis bis scienter fuerit baptizatus ; secus, si ignoranter, ut quum quis sub conditione propter dubium iterato baptizatur. Tertius, si quis ex contemptu Ecclesiæ fecerit se ab hæretico ordinari. Quartus est, si simonia interveniat ex parte ordinatoris et ordinati. Hos etiam casus ponit Durandus.

Solet præterea quæri an Papa possit dispensare in voto solenni continentiæ religionis. Ad quod Thomas in secunda secundæ, quæstione octogesima octava, opinionibus recitatis ac reprobatis, respondet et fortiter tenet quod non : quoniam religiosus defunctus est mundo consecratusque Deo ; idcirco ad mundana revocandus non est, præsertim quum continentia sit religioni essentialiter annexa. Unde in fine Decretalis, Quum ad monasterium, dicitur : Abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est annexa regulæ monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere. — Verumtamen Thomas super quartum Sententiarum, distinctione tricesima octava, aliter sentit, et dicit : Probabilius dicitur, si communis utilitas totius Ecclesiæ vel unius regni aut provinciæ exposceret, posse convenienter et in voto continentiæ et in voto religionis dispensari, quantumcumque esset solennizatum : non enim per votum potest homo deobligari ab eo in quo tenetur alteri. Unde talis posset imminere necessitas, quod posset alicui juste prohiberi ne continentiam vel religionem voveret ; et eadem necessitate manente, potest etiam dispensari in voto jam facto, præsertim quum votum non debeat esse impeditivum boni majoris, et bonum commune præferendum sit bono unius personæ. Hæc Thomas. — Albertus autem affirmat, quod in hujusmodi voto non liceat dispensare : inter cetera hoc allegans, quod sancta virgo Iphigenia Deo consecrata, non acquievit nubere regi promittenti se cum regno suo ad fidem convertendum, si ipsa sibi conjux daretur, nec beatissimus evangelista Matthæus permisit hoc fieri.

Insuper advertendum, quod juxta Richardum de Mediavilla super quartum, Papa dispensare non potest contra jus naturale, nec contra jus divinum : quia potestas ejus est utroque illo jure inferior, præsupponitque illud ut fundamentum. Sed dispensare potest contra statuta Apostolorum quorumcumque, si vim immediate non habeant ex jure divino aut naturali. Papa quippe æqualem, imo eamdem potestatem habet quam Petrus : inferior autem superiorem non obligat, nec par parem.

Thomas quoque in prima secundæ testatur, quod præcepta quæ continent intentionem legislatoris, quæ respicit primo et principaliter ad bonum commune, secundo ad ordinem justitiæ atque virtutis, secundum quem conservatur bonum commune, indispensabilia sunt ; et addit, quod quia hujusmodi sunt præcepta Decalogi, idcirco indispensabilia exstant.

Ex quibus omnibus innotescit, quod Papa nequaquam sic est super omnia jura naturalia ac divina, ut dispensare valeat contra ea. Ad quod probandum multorum doctorum possent testimonia allegari ; sed ista reor sufficere, præsertim quum dictum illud nullius sit apparentiæ.

Postremo, ut Thomas super quartum

Sententiarum, distinctione vicesima quinta, fatetur, si Papa pro aliquo spirituali munus acciperet, simoniam committeret sicut et alius homo: potissime quoniam Petrus, cujus ipse successor est, primus in novo Testamento simoniæ vitium condemnavit. Nec res Ecclesiæ sunt ipsius secundum quemlibet modum habendi, sed ut dispensatoris, qui juxta voluntatem Domini sui debet eas præstare, qui in Evangelio ait: Gratis accepistis, gratis date. — Hinc in Summa confessorum, libro primo, titulo primo, quæstione sexagesima septima, apertissime dicitur:11 Papa potest simoniam committere, tantoque gravius quanto in altiori gradu consistit. Res enim Ecclesiæ non sunt ejus ut domini, sed ut dispensatoris. Unde, si pro aliqua re spirituali reciperet aliquam pecuniam de redditibus alicujus Ecclesiæ, simoniacus esset; et idem accideret, si reciperet pecuniam ab aliquo laico non de redditibus Ecclesiæ.

Footnotes

  1. Ibid. lib. III, tit. 35, c. 6. ↩

  2. Decretal. lib. IV, tit. 14, c. 8. ↩

  3. Decretal. lib. I, tit. 35, c. 4. ↩

  4. Ibid. tit. 36, c. 11. ↩

  5. Decret. p. I, dist. 33, c. 1. ↩

  6. Ibid. tit. 21, c. 4. Ibid. c. 2. ↩

  7. Decretal. lib. II, tit. 13, c. 13. Decret. p. I, dist. 15, c. 2. ↩

  8. Decretal. lib. III, tit. 35, c. 6. Ibid. lib. II, tit. 24, c. 8. ↩

  9. Ibid. lib. V, tit. 12, c. 1 et 2. ↩

  10. I Tim. III, 2. ↩

  11. Matth. x, 8. ↩

Chapter 40 of 94