Articulus 3
Confirmatio prædictorum, videlicet quod Papa præsit toti ac universali Ecclesiæ etiam simul sumptæ seu collective consideratæ, ex dictis præclari doctoris reverendique patris domini Petri de Alliaco cardinalis.
QUIDAM velut in sua subtilitate ac scientia gloriantes, dicere solent, non nisi quosdam grossos juristas suis textibus superficialiter innitentes, summum Pontificem toti ac universali præferre Ecclesiæ, ac per hoc generalium conciliorum auctoritatem deprimere. Ut ergo appareat quam verum sit hoc, disputationem hanc a profundissimis sacræ theologiæ doctoribus, qui ante paucos annos fuerunt, suisque temporibus habuisse majores non æstimantur, generalium quoque conciliorum fuisse fautores noscuntur præcipui, inchoabo, utputa a Petro præfato, deinde ab exercitatissimo in scholasticis viro, magistro Joanne Gersone cancellario Parisiensi : qui ambo in Constantiensi concilio inclyte floruisse et de ista materia plura scripsisse sciuntur.
Itaque in libro de Ecclesiastica potestate Petrus de Alliaco disseruit : B. Petrus apostolus prius fuit pontifex summus quam episcopus Romanus ; utrumque tamen episcopatum a Christo immediate accepit. Quum enim Christus dixit ad eum, Pasce oves meas, dedit ei potestatem erigendi sedem ubicumque vellet, ut ibi esset particularis episcopus.1 Unde, sicut ecclesiasticæ tradunt historiæ et sanctorum Patrum decreta testantur, Petrus quatuor annis tenuit cathedram Ecclesiæ, nullam sibi particularem Ecclesiam eligendo, sed tanquam prælatus et caput omnium fidelium sedebat ubicumque volebat. Unde in Jerusalem, ubi legitur Jacobus statim post Christi ascensionem a Petro ceterisque Apostolis fuisse episcopus ordinatus, Petrus licet omnibus ibi præfuerit, tamen illam Ecclesiam tanquam sibi specialem non elegit, sed post quatuor fere annos Antiochiæ sedit annis septem, et illam sibi Ecclesiam appropriavit. Deinde apparente et revelante sibi Christo, Romam transtulit sedem suam, et ibi factus est Romanus episcopus. Et ita ex tunc in Petro et successoribus suis duo episcopatus concurrerunt, videlicet universalis Ecclesiæ et particularis Ecclesiæ Romanæ. Sicque patet, quod beatissimus Petrus prius fuit episcopus universalis Ecclesiæ, et per prius comparatur ad eam quam ad quamcumque particularem Ecclesiam.
At vero præallegato libro idem disseruit doctor : Prius Antiochena et deinde Romana Ecclesia super ceteras Ecclesias obtinuit principatum; et a tempore quo Petrus et sui successores summi Pontifices fuerunt et erunt Romanæ Ecclesiæ episcopi, ipsa Romana Ecclesia fuit et erit caput omnium particularium Ecclesiarum ac totius universalis Ecclesiæ, hac videlicet ratione, quoniam ejus particularis episcopus (scilicet Papa) est caput universalis Ecclesiæ, eo modo loquendi quo una metropolitana Ecclesia dicitur caput omnium Ecclesiarum suffraganearum, quia episcopus ejus est caput seu archiepiscopus suffraganeorum. Et in hanc sententiam concordant ecclesiasticæ historiæ et sanctorum Patrum decreta. Unde ad hunc sensum negare Romanam Ecclesiam esse caput omnium Ecclesiarum, est hæreticum, sicut negare summum Pontificem esse caput Ecclesiæ: imo Papa est caput et pontifex summus universalis Ecclesiæ.
Amplius, idem asserit doctor: Romana Ecclesia præmissam capitis auctoritatem et præeminentiam obtinet non tam humana traditione quam divina, et hoc ratione Petri apostoli vicarii Christi, et cujuslibet sui legitimi successoris, qui ex Christi institutione, sub eo tanquam principali capite, tam Romanæ quam universalis Ecclesiæ caput fuisse vel esse dignoscitur.
Iterum ait in libro prætacto: Non solum quælibet congregatio ecclesiasticorum una speciali unitate est [, imo ecclesiasticæ congregationes habent quamdam generalem unitatem, in quantum sunt] una Ecclesia sub uno capite, scilicet Papa, cui incumbit cura Ecclesiæ generalis: ideo ipse est universalis dispensator, tanquam supremum membrum Ecclesiæ, omnium generaliter ecclesiasticorum bonorum, spiritualium ac temporalium.
Omnia hæc verba sunt præfati doctoris: ex quibus ea quæ de præeminentia, potestate ac præsidentia domini Papæ super totam et universalem Ecclesiam scripsi, evidenter probantur. Primo, quoniam universalis Ecclesia aliud prorsus non est quam una totalis Ecclesia ex omnibus particularibus Ecclesiis congregata, integrata, constans, collecta, sicut ex verbis Bedæ et Alberti in secundo tractatulo est ostensum.2 Unde quarto Moralium ait Gregorius: Multiplicatæ fidelium Ecclesiæ unam catholicam (id est universalem) efficiunt. Si vero dicatur, sicut nunc quidam communiter dicunt, quod Papa pro tanto asseritur universali præesse Ecclesiæ, quoniam cuicumque particulari Ecclesiæ præest; verum non esset quod Petrus prius fuit episcopus universalis Ecclesiæ quam alicujus Ecclesiæ particularis, quod item Papa per prius comparatur ad universalem
Ecclesiam quam ad quamcumque Ecclesiam particularem. Si enim dicitur præesse universali Ecclesiæ quoniam præest cuicumque Ecclesiæ particulari, tunc ratio cur Papa dicitur præesse universali Ecclesiæ, esset auctoritas ac præsidentia sua super quamcumque particularem Ecclesiam: ergo per prius compararetur ad quamcumque seu aliquam particularem Ecclesiam quam ad universalem, magisque proprie diceretur episcopus cujuscumque seu alicujus particularis Ecclesiæ quam Ecclesiæ universalis, juxta illud Philosophi: Propter quod unumquodque tale, et illud magis. Causa quoque seu ratio alicujus, naturali ordine prior est illo cujus est causa seu ratio. Imo, si ita esset, Papa ad minus per prius compararetur ad Romanam illam particularem Ecclesiam quam ad universalem. Insuper, universalis Ecclesia divisim accepta, non est nisi ipsæ particulares Ecclesiæ seorsim seu conjunctim sumptæ: si igitur Papa non præest universali Ecclesiæ nisi divisim, tunc per prius compararetur ad particulares Ecclesias, seu ad aliquam aliquasve earum, quam ad universalem Ecclesiam. Unde si per prius comparetur ad universalem Ecclesiam, oportet quod comparetur ad eam formaliter sumptam, videlicet in quantum est universalis, quod non est nisi conjunctim accepta.
Præterea, nisi Papa præesset toti Ecclesiæ universali conjunctim consideratæ seu pariter sumptæ, verum non esset quod adstruit doctor præfatus, dicendo: Omnes ecclesiasticæ congregationes habent quamdam generalem unitatem, in quantum sunt una Ecclesia sub uno capite, scilicet Papa. Hanc quippe generalem unitatem sub Papa seu per comparationem et reductionem ad ipsum, non habent nisi in quantum conjunctim seu simul vel collective sumuntur: divisim namque acceptæ, hujuscemodi generalem unitatem non habent sub Papa, nec una sub ipso exstant Ecclesia. Unde sic argui potest: Omnibus ecclesiasticis congregationibus præsidet Papa, secundum quod una Ecclesia sunt sub ipso, et in quantum generalem unitatem habent per respectum ad unum pontificem summum, videlicet Papam, itemque prout reducuntur ad ipsum sicut ad caput unum. Sed nullum horum trium convenit omnibus ecclesiasticis congregationibus quantum ad Papam, nisi in quantum conjunctim sumuntur. Ergo toti et universali Ecclesiæ conjunctim præsidet ipse: præsertim quum congregationes diversæ non constituant unum corpus mysticum sub capite uno nisi conjunctim accipiantur, sicut nec plura membra efficiunt unum corpus naturale nisi simul accepta, quemadmodum in secundo opusculo diffusius probatum recordor.3 Propter quod ait Boetius: In entibus aggregatis unio est forma. Porro a forma nomen, ratio speciesque sumuntur, secundum philosophos.
Footnotes
Chapter 62 of 94