Articulus 18
An summus Pontifex possit libere papatui renuntiare ac cedere.
TACTUM est præcedenti articulo de spirituali matrimonio quod est inter episcopos et particulares Ecclesias, et inter summum Pontificem ac universalem Ecclesiam, quod vinculum ejus sit fortius vinculo matrimonii carnalis, quodque vinculum istud inter Papam et Ecclesiam solo Dei judicio sit solvendum, nisi Papa per mortem vel hæresim ab Ecclesia præcidatur; item quod Papa, secundum quosdam, renuntiare non possit. Sed in Constantiensi concilio est aliter determinatum: imo, si modo quis ita assereret, multa sequerentur absurda.
Itaque advertendum, quia (ut in libro de Auferibilitate Papæ ab Ecclesia Cancellarius refert), post renuntiationem Cœlestini Papæ, aliquando in Ecclesia dubitatio fuit an hoc liceat: primo, propter votum quo se Papa obligat ad Ecclesiam; secundo, propter spiritualem desponsationem et matrimonium inter Papam et Ecclesiam; tertio, quoniam Papa jure divino in hoc constitutus est gradu, scilicet in papatu. Occasione cujus dubitationis facta est decretalis determinans hoc licere. Et rationes istæ solvuntur: quia votum non obligat, dum vergit in detrimentum salutis vel in exitum deteriorem. Rursus, in spirituali matrimonio non est sacramentum, ex quo consurgit indissolubilitas nexus matrimonialis. Papa quoque non est sponsus Ecclesiæ principalis, sed vicarialis; et quamvis ejus officium sit divinum, et sola divina auctoritate primitus institutum, tamen per humanam designationem seu electionem nunc instituitur Papa. Hinc denuo Cancellarius ait: Dicamus probabiliter, quod sicut humana electio dat jus et titulum ad dignitatem papalem, sic per humanam destitutionem perdit illam electus et habens.
Denique, ut scribit Petrus de Alliaco, Clemens Papa, qui Cœlestinum canonizavit, cessionem illius laudavit. In libro denuo de Numero schismatum Cancellarius scribit, quod Leo Papa IX, dubitans an sua electio esset bona, renuntiavit papatui, et tandem cardinales videntes ipsius bonitatem, reelegerunt eum. Idemque contigit Honorio II natione Bononiensi. Insuper, in Legenda sacratissimarum undecim millium virginum, præsertim in Revelatione S. Elisabeth, legitur quemadmodum S. Cyriacus Papa, Domino revelante et admonente, papatum reliquit reclamantibus cardinalibus.
Chapter 77 of 94