Skip to the text

Articulus 11

Objectio contra præhabita, ubi designatur et alius sensus secundum quem potestas Papæ ab aliquibus minor dicitur potestate universalis Ecclesiæ ac generalis concilii; itemque de concordantia et intelligentia quorumdam verborum Cancellarii, quæ sibi invicem videntur contraria.

DICTUM est quemadmodum in solo domino Papa sit subjective atque formaliter potestatis ecclesiasticæ plenitudo, qua in Ecclesia major et plenior esse nequit, quum plenitudo illa sit vertex ac supremitas ecclesiasticæ potestatis, ut Cancellarius loquitur.

Sed obviare videtur quod libro de Ecclesiastica potestate Petrus de Alliaco profatur: Errores contra fidem magis damnari debent auctoritate concilii generalis aut per ipsum generale concilium absque expressione Papæ, sub hac forma, Sacrosanctum concilium damnat et reprobat, etc., quam per summum Pontificem sub hac forma in aliquibus conciliis consueta : Nos, hoc sacrosancto approbante concilio, damnamus, etc. Ratio hujus est, quia concilium majus est Papa, quum sit totum, et Papa pars ejus : totum autem majus est sua parte. Denuo ait : Concilium, præsente Papa a quo ipsum concilium est vocatum, est velut unum corpus mysticum, cujus Papa est caput, et alii sunt membra. Idcirco, secundum quosdam, non solum falsum, sed etiam fatuum esset, dicere quod major sit auctoritas unius partis, scilicet Papæ, quam totius corporis, puta concilii. Rursus sic scribit : Omne totum est majus sua parte, loquendo de toto respectu suarum partium integralium. Sed Papa est pars concilii, sicut caput pars corporis : ergo totum concilium majus est Papa.

Præterea, Cancellarius libro de Ecclesiastica potestate disseruit : Plenitudo ecclesiasticæ potestatis si consideretur in sua latitudine, non est in solo Papa, nisi quodammodo fontaliter, potestative et originaliter suo modo. Hæc enim latitudo potestatis complectitur in se omnes potestates ecclesiasticas collective a summo usque deorsum; estque in eis plenitudo ecclesiasticæ potestatis papalis, tanquam pars integralis in suo toto : et ita non est major vel superior ad totam Ecclesiam, sicut nec pars major est suo toto. Si vero consideretur hæc plenitudo in sua supremitate, tunc absque ulla dubitatione plenitudo ecclesiasticæ potestatis papalis major et superior est ad reliquas. — Superius quoque inductum est quomodo secundum Cancellarium multosque alios, potestas generalis concilii potestati papali præfertur.

Verum hæc, quantum capere queo, in primo clarissime sunt soluta libello. Certum est enim quod totum majus sit sua parte, loquendo de toto prout universas et singulas sui partes includit. Si autem totum sumatur cum quadam contractione seu restrictione, puta pro toto residuo quod est præter quamcumque ipsius partem qua dicitur majus; tunc totum non semper majus est sua parte, nec in his quibus totum et pars proprie nec in his quibus metaphorice competunt : ut quum dicimus corporale hominis caput toti ejus corpori præeminere, altius esse atque influere, solum hoc caput situaliter, virtualiter ac influentialiter, forsan et dignitate ac perfectione, toti residuo eminet ; similiter rector toti Universitati, decanus collegio, abbas conventui.

Itaque, si de universali Ecclesia seu generali concilio loquamur prout Papam actualiter formaliterque includit, sicut dum Papa exsistente dicimus quod Christus sit caput totius Ecclesiæ ; sic utique Ecclesia et concilium majus est Papa : sicut collegium cum decano et Universitas cum rectore, majus est solo decano et solo rectore. Sicque Petrus de Alliaco asserens concilium esse super Papam, sumit concilium cum Papæ inclusione formali et actuali ; sicque simpliciter verum est, concilium esse super Papam. Si vero sumatur concilium cum Papæ exclusione, hoc est pro illo residuo præter Papam, sicut quum ait hic Petrus, et in Decreto habetur, quod Papa est caput concilii, et concilium per comparationem ad Papam est quædam particularis Ecclesia ;1 sic in aliquibus concilium est super Papam, et in aliquibus econverso, ut declaratum est sæpius : sicut in quibusdam decanus est super collegium, et in aliquibus econverso, sumendo collegium pro residuo illo canonicorum citra decanum. Præterea, si quis absque hujusmodi distinctione, ex præinducta auctoritate qua totum dicitur majus sua parte, grosse ac ruditer concludere vellet, simili ratione sequeretur quod omnis politia, omnis communitas, omnis congregatio esset absolute loquendo super suum præsidentem, prælatum aut principem, ut regnum super regem, diœcesis super episcopum, conventus super abbatem : quod quam insipienter resonet quis non penset?

Porro ad argumentum ex verbis Cancellarii sumptum, est respondendum, quod in ista auctoritate loquitur de plenitudine ecclesiasticæ potestatis non secundum ejus essentiam præcise, quum sic sit subjective in solo summo Pontifice, sed loquitur de ea quoad universa quæ virtualiter continet, imo potius de ipsa tota ecclesiastica potestate in sua latitudine sumpta : cujus papalis potestas quodammodo pars est, minorque illa, secundum quod illa accipitur cum actuali et formali inclusione potestatis papalis, quæ tamen secundum se sumpta, major est tota illa residua, sicut et Cancellarius innuit. Quod autem ista solutio vera sit atque de mente hujus doctoris, constat ex eo quod in libro de Ecclesiastica unitate testatur : Nolumus (inquiens) impugnare quin summus Pontifex habeat potestatem regitivam et auctoritatem respectu omnium hominum, quantum Christus voluit et cognovit esse expediens ipsi dare, pro exercendo eam non pro se tantummodo, sed magis ad utilitatem Ecclesiæ : qualem auctoritatem non habet totum Ecclesiæ residuum, nisi insinuative quodammodo vel elective.2

Sed contra præhabita duo occurrunt nunc argumenta. Dictum est enim, quod generale concilium accipi possit quasi contracte cum exclusione Papæ potestatisque ejus, seu pro illo residuo citra vel præter Papam. — Rursus jam dictum est, quod tota potestas ecclesiastica in sua latitudine sumpta, major est sola potestate papali.

Contra primum objicitur : Quum Cancellarius dixisset, quod plenitudo ecclesiasticæ potestatis in sua supremitate major atque superior est ad reliquas, mox adjecit, quod jam id quod reliquum est nullo pacto potest restringere generale concilium, quoniam generale concilium in sua ratione formali includit de necessitate auctoritatem papalem, sive Papa sit, sive non sit.

Et respondendum, quod hujus argumenti solutio ex istius doctoris sumenda est verbis. Quum enim secundum ipsum, proprie potestatis papalis seu plenitudinis ecclesiasticæ potestatis forma sit in Papa, certum est quod Papa non exsistente, nec papalis auctoritas seu potestas sit actualiter sive realiter in quocumque sub sole. Idcirco generale concilium non ita in sua ratione formali includit Papam aut ejus auctoritatem, ut esse non valeat nisi in ipso realiter ac exsistentialiter includatur et sit Papa vel ejus potestas: præsertim quum secundum hunc ipsum doctorem, in multis casibus possit convocari et celebrari generale concilium, Papa non existente vel etiam renitente. Itaque de ratione generalis concilii est ut papalem auctoritatem includat, eo modo quo doctor iste et Petrus de Alliaco affirmant hanc auctoritatem seu potestatis plenitudinem esse in generali concilio, utputa repræsentative, atque insinuative ac elective, et directive seu dictative, quasi in fecunda radice: quia concilium vice totius Ecclesiæ in casu potest sibi providere de Papa per electionem, quamvis ipsa auctoritas efficientialiter sit immediate a Deo. Sed et suppletive ac aptitudinaliter, seu quodammodo virtualiter continetur in concilio de necessitate ista auctoritas, quum generale concilium debeat ex omni statu hierarchico, in quo papalis auctoritas summa et prima est, esse collectum. Hinc Petrus de Alliaco fatetur: Universalis Ecclesia vel congregatio ipsam repræsentans, originaliter et principaliter habet a Christo jus eligendi sibi caput, Papam sive rectorem; cujus tamen capitis auctoritas seu potestas non ab Ecclesia, sed a Christo immediate dependet.

Denique, ex his reor patere quod in libro de Ecclesiastica potestate Cancellarius ait: Potestas ecclesiastica considerari potest et debet tripliciter: primo, formaliter, in se et absolute sine respectu; secundo, materialiter seu respective, prout applicatur ad hanc vel illam personam; tertio, quoad exercitium vel exsecutionem. Primo modo potestas ista est invariabilis, et eadem a principio nascentis Ecclesiæ usque in finem perseverat. Ecclesia siquidem, dum sic consideratur in suis partibus essentialibus et permanentibus, quæ sunt papatus, cardinalatus, patriarchatus, archiepiscopatus, episcopatus, sacerdotium, habet integrari ex his omnibus, ita quod ablata penitus una hujusmodi potestate, jam non manet Ecclesia prout a Christo seminaliter et velut in quodam germine suo perfecte fuit instituta: ut si papatus per imaginationem præscindatur a reliquis potestatibus inferioribus, id quod superest non dicetur Ecclesia. Proinde sequitur quod si generale concilium repræsentet universalem Ecclesiam sufficienter et integre, necesse est ut includat auctoritatem papalem, sive Papa sit, sive esse desierit per mortem naturalem aut civilem.

Postremo, contra secundum ita objicitur: Quoniam juxta præhabita, dignitas et potestas ipsa papalis ceteras universas ecclesiasticas potestates et dignitates virtualiter altiorique modo quam in aliis sit continet, comprehendit, includit, quomodo ergo aliæ simul cum ea majores sunt ea?

Et respondendum, quod licet hoc verum sit, non tamen papatus omnifarie aliarum potestatum illarum perfectiones complectitur et includit. Sed verbum illud quantum ad hoc verum est, quod quum id quod est in aliquo, sit in eo secundum modum ejus in quo est ipse, quia Papa summus est in ecclesiastica hierarchia, universæ ecclesiasticæ potestates in ipso habent esse quodammodo dignius atque simplicius, seu modum simpliciorem et digniorem quam in ceteris universis: sicut et res creatæ, secundum Augustinum, dicuntur verius esse habere in Deo quam in se ipsis, quia in Deo habent esse ideale, invariabile, increatum; non tamen omnifarie habent verius esse in Deo, quum in ipso non habeant esse ratum, creatum, propriæ speciei, cum proprietatibus suis. Pariformiter ecclesiasticæ potestates in ceteris habent esse magis determinatum, distinctum, divisum, cum usu seu actibus proportionatis et propriis, quam in Papa dumtaxat. Idcirco Cancellarius scribit notanter, quod ecclesiastica potestas sit in Ecclesia major quam in Papa, quantum ad extensionem et latitudinem exercitiumque hujuscemodi potestatis.

Footnotes

  1. Decret. p. 1, dist. 19, c. 7. ↩

  2. * unitive ↩

Chapter 70 of 94