Skip to the text

Articulus 30

De auctoritate et utilitate generalium conciliorum, secundum Augustinum et Petrum de Alliaco.

IN libris contra Donatistas multa loquitur S. Augustinus de auctoritate generalis concilii. Etenim ibi secundo libro sic ait : Ipsa concilia quæ per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati quæ fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis ambagibus cedunt. Ipsaque plenaria concilia priora sæpe posterioribus emendantur, quum aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat; et rursus concilia posteriora prioribus apud posteros præponuntur, et universum partibus semper optimo jure præponitur. Insuper quarto libro testatur : Ecclesia paradiso comparata, indicat extra eam neminem percipere salutem. Hæc est una quæ tenet et possidet omnem sui Sponsi ac Domini potestatem : per quam conjugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest. At vero quinto libro asserit : Boni regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent, et si quid ab ea deviant, cito auctoritate catholica corriguntur. Hoc etiam libro recitat Augustinus, quemadmodum S. Cyprianus non acquievit Romano Pontifici sibi scribenti ac præcipienti ne ab hæreticis baptizatos rebaptizaret : et tamen, secundum Augustinum, Cyprianus determinationi plenarii concilii libenter acquievisset, si illud suo tempore vel ante determinasset, scilicet taliter baptizatos non esse rebaptizandos. Quo patet quod secundum Cyprianum et Augustinum, major sit generalis concilii quam Romani Pontificis auctoritas in determinatione eorum quæ fidei sunt et salutis. Præterea sexto libro contra quemdam erroneum episcopum ait : Non hoc censet Ecclesia, cui Deus jam plenario concilio revelavit. Sed et septimo libro : Id, inquit, fiducia securæ vocis asserimus, quod in gubernatione Domini Jesu Christi universalis Ecclesiæ consensione roboratum est.

Hinc Petrus de Alliaco libro de Ecclesiastica potestate affirmat : Auctoritas generalis concilii merito extollenda est, et adeo magnificanda, quod Romana Ecclesia particularis ejus judicio subest in capite et in membris. — Ex præhabitis constat quomodo secundum istum doctorem et alios præallegatos ista stent simul, quod Papa præest toti et universali Ecclesiæ, atque per prius comparatur ad eam quam ad quamcumque Ecclesiam particularem, et tamen concilium generale quoad aliqua superponitur ei : sicut et rex præsidet toti regno, et tamen tota communitas regni potest eum secundum modum prætactum corrigere.

Amplius, libro de Reformatione Ecclesiæ scribit Petrus de Alliaco : De his quæ videntur reformanda circa totum corpus Ecclesiæ, primo occurrit esse expediens et necessarium, ut sæpius quam hactenus factum est, generalia concilia celebrentur; item ut sæpius celebrentur concilia provincialia : quoniam sancti Patres primo instituerunt ea bis in anno propter utilitatem Ecclesiæ celebrari.1 Postea vero, propter fatigationes, et ut optime haberentur hi qui congregandi sunt, statuto synodali definierunt, omni excusatione remota, semel in anno fieri ea, depravataque corrigi. Unde episcopi qui ad synodum venire contemnunt, et principes qui hoc prohibent sive impediunt, vel metropolitani qui absque rationabili causa hoc agere negligunt, canonicis subjacent pœnis, ut hæc in multis canonibus conciliorum probantur. Et in Toletano concilio legitur : Nihil pene mores disciplinæ ab Ecclesia Christi magis expellit quam negligentia episcoporum et sacerdotum, qui contemptis canonibus, ad corrigendos ecclesiasticos mores synodos facere negligunt. Et certe hodie docet experientia quot et quanta mala ex hujusmodi negligentia proveniunt. Ideo providendum est ut hujusmodi concilia sæpius fiant, et si non semel in anno, juxta rigorem canonum, saltem de triennio in triennium, ad evitandum vexationes itineris, laborum et expensarum.

Si autem dicatur, quod hodie non sit opus ut olim generalia aut provincialia concilia sæpius celebrare, quia Romana curia potest casibus emergentibus sufficienter providere; respondetur quod non, quia experientia docet, quod propter defectum conciliorum, et maxime generalium totius Ecclesiæ, quæ sola potest audacter et intrepide omnes corrigere, ea mala quæ universalem tangunt Ecclesiam, diu manserunt incorrecta et impunita, adeoque creverunt et inveterata sunt, quod tandem multa injusta sub prætextu fictæ et corruptæ consuetudinis licita reputantur, ita quod multi suspicantur quod hæc dissimulaverit Romana curia et super his facere concilia neglexerit, ut possit ad suæ voluntatis libitum plenius dominari, et aliarum Ecclesiarum jura liberius usurpare : ob quam diffamiam expurgandam debet super congregatione conciliorum generalium ac provincialium providere, præsertim quum sanctissima illa Petri et aliorum Apostolorum curia legatur in Actibus Apostolorum quatuor concilia celebrasse.2 Præterea, aliqui sunt casus ardui necessario reformandi, in quibus non potest commodius quam per generale concilium provideri, ut patet primo de reformatione Romanæ Ecclesiæ, quæ necessaria est, nec aptius quam per generale concilium fieri potest : idcirco non debet respuere ab illo concilio reformari. Deinde reformatio totius corporis Ecclesiæ est de arduis pertinentibus ad fidem. Et specialiter providendum esset contra Sarracenos et alios infideles Christianitatem acriter impugnantes, et pro reductione eorum qui ab obedientia summi Pontificis recesserunt. — Hæc et multa similia scribit hic doctor libro præfato.

Footnotes

  1. Decret. p. 1, dist. 18, c. 6, 7. ↩

  2. Act. 1, 15 et seq.; vi, 2 et seq.; xv, 6 et seq.; xxi, 18 et seq. ↩

Chapter 89 of 94