Articulus 12
Contra eos qui dicunt non præesse summum Pontificem toti ac universali Ecclesiæ, et de resolutione positionis illorum ac reprobatione ejusdem.
MULTI jam dicunt, imo et quædam Universitates nunc scribunt, quod Papa non præsit universali Ecclesiæ, nec potestatem ac jurisdictionem aliquam habeat super eam, sed solum sit filius ejus, discipulus et minister, non pater, magister aut dominus; et quodcumque legitur quod præsit toti et universali Ecclesiæ, dicunt esse intelligendum divisim seu distributive, ita quod cuicumque particulari Ecclesiæ seu cuilibet ecclesiasticæ personæ præsideat, non toti Ecclesiæ conjunctim susceptæ, et per consequens nec generali concilio illam repræsentanti. Quamvis autem contra hanc adinventionem introductæ sint plurimæ auctoritates et rationes in primo et secundo libellis, nunc tamen aliqua sunt addenda.1
Primo quippe ex illa positione sequeretur, quod absolute loquendo, plenitudo ecclesiasticæ potestatis non esset subjective et formaliter atque realiter in solo summo Pontifice, imo verius magisque proprie, et item realius, imo et subjective, esset in generali seu in universali Ecclesia : cujus oppositum paulo ante ex dictis Petri de Alliaco et Cancellarii est probatum, qui hujus oppositum apertissime magistraliterque determinant. Consequentia tamen probatur : quoniam altior, major et plenior est potestas in superiore ac judice, in patre, magistro ac domino, seu in matre, magistra ac domina, quam in inferiore ac judicando, in servo, discipulo et ministro. Quum ergo secundum opinionem prætactam, Ecclesia universalis seu synodaliter congregata, sit absolute super Papam, habens super eum potestatem et jurisdictionem tanquam super simpliciter inferiorem ac subditum, et tanquam super discipulum, filium et ministrum; consequitur quod absolute loquendo, ecclesiasticæ potestatis plenitudo sit verius, realius atque formalius in Ecclesia et concilio quam in Papa, magisque denominet concilium vel Ecclesiam quam Papam, et sic subjective insit concilio sive Ecclesiæ : cujus oppositum præfati doctores clarissime scribunt, quorum solidissimis [rationibus] omnium sanctorum Patrum veterum ac doctorum consonant documenta. Nempe, stante hujusmodi opinione, Christus nec Petro nec soli Petro quod suum est, plenum dedisset: cujus oppositum docet B. Cyrillus patriarcha Alexandrinus. Et Cyrillus Jerosolymitanus patriarcha affirmat, quod Christus cum Petro et successoribus ejus futurus fuit et est sacramento et auctoritate plenarie. Hoc etiam Theophilus Chrysostomusque testantur. Quorum testimonia in primo opusculo sunt inducta.2
Præterea, si dicatur quod in Papa sit ecclesiasticæ potestatis plenitudo non respectu universalis, sed cujuscumque particularis Ecclesiæ ac personæ, mox sequitur quod in Papa non sit plenitudo ecclesiasticæ potestatis nisi secundum quid, in generali autem concilio seu in Ecclesia simpliciter sit ponenda : sicque potestatis hujus plenitudo non erit in concilio vel Ecclesia repræsentative et finaliter, insinuative electiveque solum, sed subjective, vere, proprie atque formaliter :3 cujus contrarium ex præallegatis doctoribus est ostensum. Accidens enim maxime, realiter ac propriissime est in suo subjecto.
Insuper, si absolute loquendo, hæc potestas est vere, subjective, realiter sive formaliter in concilio, quæretur an subjective sit in uno supposito conciliari, an in pluribus aut in omnibus ut taliter congregatis. Si in uno, quod tamen non sit Papa (jam enim sumo nomen generalis concilii sicut doctores illi hoc sumunt, dum quærunt an ecclesiasticæ potestatis plenitudo sit in generali concilio an in
Papa) : si itaque sit in hujusmodi uno, jam consequens erit quod aliqua sit persona in Ecclesia habens potestatem jurisdictionis majorem quam Papa : quod nullum reor dicturum. Si vero dicatur esse in pluribus aut in omnibus illis suppositis simul collectis, primo sequitur quod potestas illa non sit aliquid unum simpliciter, sed congregative, sicut exercitus et corporalis fortitudo ipsius : et sic talis potestas non posset in quemlibet actum ecclesiasticæ potestatis, quia non posset in consecrationem corporis Christi, neque in alios actus pure sacramentales, qui exerceri non possunt nisi a singulari persona. Sed hoc plenitudini ecclesiasticæ potestatis repugnat. In uno ergo supposito eam subjective formaliterque locare oportet : præsertim quum Cancellarius eam definiens, dicat quod sit supernaturalis potestas a Christo collata Petro et successoribus ejus; sicque de ratione ipsius est ut in uno consistat supposito. Denique, si esset in pluribus aut omnibus illis personis ut synodaliter congregatis, sequeretur quod finito ac dissoluto concilio, summa illa ecclesiastica potestas actualiter esse desineret; sicque universalis Ecclesia in gradu et ordine potestativo hierarchico imperfecta maneret : quod increatæ Sapientiæ ordinationi utique derogaret, cujus perfecta et ordinata sunt opera.4
Præterea, universali Ecclesiæ simul sumptæ seu collective consideratæ perfectius convenit nomen ratioque Ecclesiæ, quam Ecclesiæ divisim acceptæ, seu cuicumque particulari Ecclesiæ : siquidem de illa, non de ista, verificatur indubitanter quod Ecclesia dicitur esse semper in gratia, nec errare posse in fide. Si ergo non Papa, sed generale concilium habet jurisdictionem super universalem Ecclesiam conjunctim pensatam, ita quod dissoluto concilio, universalis Ecclesia collective considerata proprie obligatur ad statuta et ordinationes generalis concilii, non autem ad aliquem canonem, legem seu constitutionem summi Pontificis; sequitur verius ac magis proprie dici posse, quod Ecclesia militans sit regenda regimine democratico, quo plurimi præsunt, quam monarchico et regali, quo toti communitati præsidet unus: cujus oppositum ex omnium Sanctorum atque doctorum authenticorum sententiis est ostensum. Imo, secundum opinionem prætactam, videretur valde perutile, rationale et necesse, quod jugiter sine interruptione celebraretur generale concilium, quod universalis Ecclesiæ reformationi, dispositioni atque profectui incessabiliter provideret, atque ad quod regulariter in omni casu posset a summo Pontifice appellari; et tunc ulterius forsitan expediret cessare tam Papam quam curiam ejus, præsertim ne inter Papam ejusque curiam et generale concilium altercatio oriretur, et præcipue quia generale concilium videretur sufficere. Sed quia hæc dicere absurdissimum et contra Christi institutionem esset, absurda est assertio ex qua talia consequuntur.
Postremo, Petrus de Alliaco sic probat quod in solo Papa sit plenitudo ecclesiasticæ potestatis : Quælibet particularis ecclesiastica potestas est vel esse potest in Papa, quæ non est nec esse potest in universali aut quacumque particulari Ecclesia aut collegio. Papa enim potest quamlibet ecclesiasticam potestatem exercere : quod non potest universalis Ecclesia aut quodcumque particulare collegium. Nam, ut de exercitio ceterarum ecclesiasticarum potestatum taceamus, sufficit dare exemplum de potestate consecrandi corpus Christi, vel altera potestate pure sacramentali : quoniam constat quod talis exerceri non potest nisi a singulari persona.
Footnotes
Chapter 71 of 94