Articulus 23
De prælatione et auctoritate Petri super alios Apostolos.
QUAMVIS de hac re introducta sunt plurima, tamen quia adhuc aliqui dicere audent quod omnes Apostoli pares fuerunt in auctoritate, potestate et jurisdictione, et capita Ecclesiæ æque principalia, ita quod ceteris Apostolis Petrus non præfuit (contra quem errorem in secundo libello specialiter disputatum recordor);1 nunc ad veritatis declarationem aliqua reor addenda.
Ad quod Petrus de Alliaco allegat Augustinum dicentem : Solus Petrus inter Apostolos primatum gerebat. Siquidem libro contra Donatistas secundo loquitur Augustinus : In Petro apostolo primatus Apostolorum tam excellenti gratia præeminet. Sed et quarto libro contra eosdem testatur : Petrus tanti apostolatus meruit principatum. Septimo quoque libro adversus illos fatetur : Petrus in primatu Apostolorum martyrii est gloria coronatus. — Insuper, in Legenda Barlaam et Josaphat, quam Damascenus conscripsit, Petrus vocatur princeps Apostolorum; similiter in Legenda S. Eucharii, primi Trevirensis episcopi.
Hinc super tertium Sententiarum Alexander de Hales affirmat : Id quod ait Hieronymus, quod Paulus Petrum non reprehendisset, nisi se non imparem cognovisset, intelligendum non est de paritate quæ est in officio ecclesiasticæ dignitatis, quoniam quantum ad dignitatem prælationis, Petrus inter Apostolos non habuit parem.2 Hinc, teste Chrysostomo, Petrus fuit sanctissimus vertex veri et apostolici chori.
Unde in Historia de assumptione beatissimæ Virginis scribitur Joannem dixisse ad Petrum : Dominus nobis te prætulit, et suarum ovium pastorem ac principem ordinavit. Sed forsan quis dicet Historiam illam esse apocrypham. Fateor cum Hieronymo, quod quantum ad aliqua exstet apocrypha, sed non tota, præsertim quum S. Cosmas, Damascenus et alii viri clarissimi plura inde fide digna conscripserint.
In epistola quoque Melitonis, Sardensis episcopi, discipuli S. Joannis, quem Hieronymus inter viros illustres connumerat, asserens illum multa scripsisse opuscula, sic habetur : Petrus admonuit Paulum ut ipse præoraret. Qui respondit : Tuum est illud officium inchoare, maxime quum sis columna luminis, electus a Domino, et præcedas nos omnes in apostolatu. Quo dicto, omnes qui aderant vehementer gavisi leguntur. In eadem quoque epistola Joannes ait ad Petrum : Meruisti nos omnes merito fidei in apostolatu præcedere.
Sed et S. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus scribit : Aderat autem et Petrus summa et provectissima theologorum summitas. — Præterea, vir magnæ illuminationis Joannes Ruysbroeck, in libro suo de Tabernaculo Moysis tractans illud Christi ad Petrum, Diligis me plus his?3 ait : Tunc factus est princeps et primas super ceteros Apostolos et super totum mundum.
Sed objici potest, quod non solum Petrus singulariter, imo Petrus et Paulus pluraliter aliquando principes Apostolorum vocantur; ex quo tamen non sequitur quod Paulus aliis Apostolis sit prælatus : ergo nec Petrus. — Rursus, in Passionali Sanctorum habetur quod Petrus aliquando legitur minor Paulo. — Sed et Paulus testatur, quod Petrus, Jacobus et Joannes videbantur columnæ esse :4 ergo tres illi fuerunt æquales.
Et respondendum, quod Petrus et Paulus non æque neque ob easdem rationes dicuntur principes Apostolorum : imo nusquam legitur quod Paulus fuit princeps Apostolorum. Sed Petrus et Paulus simul vocantur principes Apostolorum, quia principales inter eos quantum ad multa fuerunt, quamvis uterque non fuerit æque principalis. Propter quod Paulus dixit ad Petrum : Tuum est præcipere, meum orare. — Secunda objectio in Passionali sic solvitur : Interdum Paulus legitur minor Petro, quandoque æqualis, aliquando major : quoniam major fuit in actu prædicationis, æqualis in puritate conversationis, minor in dignitate atque officio prælationis. — Ad tertium respondetur, quod licet tres
Apostoli præ ceteris dicantur columnæ, quia quantum ad aliqua eminentes, non tamen fuerunt inter se prorsus æquales, sed (ut decentissimus exigit ordo) unus eorum, scilicet Petrus, ceteris præfuit universis. Propter quod Græcus expositor super illud Lucæ, Facta est contentio inter eos, testatur : Christo per passionem Apostolis ablato, debuit unus eorum ceteris loco Christi præesse.5 Præterea, Ubertinus libro tertio de Vita Salvatoris, probans quod post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem, pro se ipsis nihil habuerunt Apostoli in communi, sic ait : Quando aliqua regula aliquid habet in communi, licet non possint subditi dici illud habere ut singulares personæ, tamen prælati non possunt recte negare se illud habere in quantum sunt personæ communes. Petrus autem Apostolorum omnium princeps aperte disseruit : Argentum et aurum non est mihi.6 Quo patet quod ipse ceterorum Apostolorum et totius illius primitivæ Ecclesiæ Jerosolymitanæ, imo et Jacobi tunc ibidem episcopi, prælatus fuit et princeps. Ad hoc probandum, possunt pene innumerabilia allegari. Nam et Petrus de Tarantasia super quartum Sententiarum testatur, quod Christus plus commisit et dedit Petro quam Joanni, quia totius Ecclesiæ curam Petro commisit. Sed iterum ista sufficiant, præsertim quum supra rationibus et auctoritatibus copiosissime sint probata.
Footnotes
Chapter 82 of 94