Skip to the text

Articulus 14

Contra responsionem quorumdam, qua conantur plurimas rationes et auctoritates evadere quibus in præcedentibus opusculis est probatum, quod toti et universali Ecclesiæ præsit dominus Papa.

INTRODUCTÆ sunt in prioribus duobus tractatulis, præsertim in primo, plurimæ auctoritates rationesque sanctorum Patrum ac catholicorum doctorum, præcipue Bernardi et Thomæ, in quibus ubertim asseritur multipliciterque probatur, quod toti et universali Ecclesiæ præsit Papa, et quod absolute ac indistincte Christus totas oves suas Petro commiserit.1 Verum, ut intellexi, hujusmodi argumenta quidam hoc modo nisus est solvere: Totum capitur tripliciter. Primo categorematice, et sic tantum valet sicut quod habet partes. Alio modo sumitur syncategorematice, et sic tantum valet sicut singulæ partes. Tertio modo capitur partim sic et partim sic, et tunc totum valet tantum, id est hoc et nihil ejus quin et hoc; sicque conceditur ista propositio: Totum quod est in mundo, est in oculo tuo, dato quod in eo sit una arena. Unde secundo modo sumendo totum, concedo Christum, secundum Bernardum, Petro commisisse totas oves [non autem primo modo], quia tunc tantum est dicere totas oves, id est omnes simul seu conjunctim acceptas, quæ faciunt unam totam Ecclesiam, quæ habet partiales Ecclesias; et sic dico, totam Ecclesiam simul sumptam, in qua necessario Papa includitur cum omnibus membris officialibus, Christi curæ immediate subjacere, et ipsum esse immediatum caput illius, et cum ea unum mysticum constituere corpus, sicque in Christo Ecclesia sicut arca quondam velut in uno cubito consummatur.2

Hæc est illius responsio: quam non esse idoneam, sed simplicium deceptivam, primo ex beatissimi verbis Bernardi ostendam. Ait equidem Sanctus ille secundo de Consideratione, quod Christus committens uni (utputa Petro oves suas), unitatem omnibus commendavit in uno grege et in uno pastore. Et addit: Ubi unitas, ibi perfectio. Ex hoc Bernardi testimonio, intelligenti et considerare volenti atque valenti certissime innotescit, quod quum Bernardus affirmat Christum Petro commisisse totas oves, sic accipit totas oves quomodo totæ oves sunt unus grex: alias Christus unitatem non commendasset in uno grege. Sed totæ oves non sunt unus grex nisi sumendo totum categorematice, puta eas conjunctim sumendo ac simul: divisim enim acceptæ, sunt plures greges, sicut et plures Ecclesiæ, et diversos habent speciales propriosque pastores. Non ergo illa responsio secundum mentem Bernardi procedit. Denique ex his claret, quod secundum Bernardum, totæ oves sunt unus grex sub pastore uno (scilicet Papa) ordinate ac perfecte dispositus, quia ubi unitas, ibi perfectio, juxta illud :3 Una est columba mea, formosa mea, perfecta mea. Sed totæ oves non sunt unus grex sub Papa, nec in unitate tam formose dispositus grex, nisi simul acceptæ : ergo simul acceptis præsidet Christi vicarius Papa, et prout totum categorematice sumitur.

Insuper, juxta præhabita, ait Bernardus ad Papam : Tibi una est commissa grandissima navis facta ex omnibus, ipsa universalis Ecclesia toto orbe diffusa. Hic per grandissimam navem ex omnibus factam, intelligit (sicut proprio ore exposuit) totam et maximam seu universalem Ecclesiam ex omnibus factam. Quid autem universalem Ecclesiam esse ex omnibus factam, nisi ex omnibus compositam, integratam, constantem ? Et hoc rursus quid est, nisi ex omnibus collectam sive conjunctam ? Etenim universum seu totum ex omnibus esse factum, non est aliud nisi ipsum ex suis partibus esse compositum, integratum, conjunctum, hoc est simul acceptum seu conjunctim et pariter sumptum. Universalis ergo Ecclesia ex omnibus particularibus Ecclesiis congregata, conjunctim accepta, seu simul vel pariter sumpta, summo Pontifici est commissa : ergo et præest eidem ut verus pastor et unicus Christi vicarius, sicut Bernardus clarissime docet, et ex intentione multipliciter probat ; nec est effugere, si quis verba ipsius acute prospiciat et penetrative consideret.

Amplius, ipsa abstracta potissime significant per modum unitatis et formæ : ideo diversa ac plurima nomine abstractivo non proprie exprimuntur, nisi in quantum conjunctim accipiuntur atque in quamdam unitatis formam redacta sunt. Quum ergo de diversis fidelibus, imo potius de cunctis hominibus, Bernardus loquatur ad Papam, Tibi universitas est commissa; palam quod omnibus conjunctim præsideat : nempe, secundum Bernardum, etiam infidelibus, Judæis atque gentilibus Papa est debitor.

Postremo ait Bernardus, quia Papæ commissus est mundus, et quod suscepit ipsum sæculum gubernandum, ita quod orbe exeundum est ei qui vult invenire quæ non ad Papæ pertineant curam. Quomodo ergo gens quædam in certa residens civitate asserit se ad Papæ tanquam ad sui pastoris curam non pertinere, quasi subjecta [non] sit illi in aliquo, imo potius ille sit ei absolute loquendo subjectus ? Et quomodo universalis Ecclesia conjunctim accepta, quæ utique sic accepta demoratur vel potius peregrinatur in terra, ad Papæ non pertinet curam ? — Hæc ex verbis Bernardi contra prætactam evasionem sint dicta.

Præterea, quod Thomas in Summa contra gentiles et alibi asserendo atque probando quod Papa præsit toti et universali Ecclesiæ, intelligat hoc prout totum categorematice sumitur, et prout universalis Ecclesia conjunctim accipitur, in primo opusculo clare, clarius in secundo, et nunc clarissime est probandum. Nempe quarto libro Summæ contra gentiles, primo sic arguit :4 Sicut est una Ecclesia, ita oportet esse unum populum christianum. Sicut ergo in uno speciali populo unius Ecclesiæ requiritur unus episcopus qui sit totius illius sui populi caput, ita in toto populo christiano requiritur quod sit unus totius Ecclesiæ caput. In his verbis Thomas insinuat, quod sicut seu eo modo quo tota Ecclesia una est et totus populus christianus dicitur unus, competat Ecclesiæ et populo isti unum habere caput, pontificem et pastorem communem, scilicet Papam. Ecclesia autem tota non est una, nec populus christianus est unus, nisi collective sive conjunctim sumantur universi fideles : ergo et conjunctim omnibus præest Papa. Rursus, episcopi gregibus sibi commissis tam conjunctim quam divisim acceptis præesse noscuntur : ergo et Papa taliter omnibus præsidet Christianis, quum Thoma testante, Papa sic præsit toti populo christiano sicut unus episcopus toti populo sibi commisso.

Amplius, libro præallegato Thomas in secundo argumento inter cetera loquitur : Ad unitatem Ecclesiæ requiritur quod omnes fideles in fide conveniant. Et addit, quod per diversitatem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi per unius (puta Pontificis summi) sententiam in fidei unitate conservaretur. Idcirco ad unitatem hanc fidei atque Ecclesiæ conservandam requiritur quod unus (scilicet Papa) toti præsit Ecclesiæ. Ex his ita arguitur : Ad fidei unitatem tota Ecclesia conjunctim omnesque Christiani collective tenentur, et ideo [non] solum divisim. Quum ergo Papa ad hoc præsit Ecclesiæ ut hæc in ea unitas conservetur, oportet ut sic præsit Ecclesiæ quomodo magis congruum, imo et opportunum est eum illi præesse ad hoc quod hanc fidei unitatem, quantum ad suum spectat officium, in ea conservet. Sed ad hoc necesse est ut habeat auctoritatem condendi legem, doctrinam seu constitutionem ad quam universi Christifideles etiam conjunctim atque concorditer teneantur : aliter unitatem hanc conservare non posset, quum ad eam omnes pariter obligentur fideles. Hinc sequitur, quod super universam Christianitatem dominus Papa habeat potestatem, prælationem et jurisdictionem jure divino sibi desuper immediate collatam : sicut non solum Petrus de Alliaco, sed et Alexander de Hales super tertium Sententiarum, et ante eos Hugo de S. Victore libro de Sacramentis, verissime contestantur.

Insuper Thomas probat intentum per hoc quod Ecclesia militans a triumphanti per similitudinem derivatur. Sicut ergo in triumphanti Ecclesia unus præsidet omnibus, non solum divisim, sed et conjunctim, in militanti quoque Ecclesia esse sic decet. Postremo ad ista probanda Thomas allegat illud Osee : Congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibi caput unum.5 Quocirca notandum, quod Propheta dicturus, Ponent sibi unum caput, præmisit quod congregabuntur pariter, ad insinuandum quod ponere et habere caput unum conveniat eis ut pariter congregatis, id est simul acceptis seu in unum collectis : ergo et sic præsidet eis hujusmodi caput. Allegat et Thomas illud Joannis, Fiet unum ovile et unus pastor : insinuans quod tota Ecclesia sit unum ovile sub Papa, et non solum sub Christo. Sed esse unum ovile competit Ecclesiæ ut simul acceptæ.

Possent et alia plurima hujuscemodi argumenta sumi ex Thoma ; sed brevitati studere par est, præsertim quum in secundo opusculo quædam illorum inducta sint.

Præterea, quod in prætacta responsione habetur, totam Ecclesiam simul sumptam, in qua necessario Papa includitur cum omnibus membris officialibus, Christi curæ immediate subjacere, et ipsum esse immediatum caput illius : istud, inquam, non videtur nisi verbum intricatum, irresolutum, et plurium deceptivum. Constat quippe quod nullus eorum qui tempore isto domino Eugenio favent et hærent, asserendo quod Papa præsit toti et universali Ecclesiæ, adeo exstet insipiens, ut velit asserere quod Papa tanquam caput et pontifex præsit auctoritative sibimetipsi ac ceteris universis, sed ceteris hominibus etiam simul sumptis. Unde quod dicitur omnibus præsidere, per sui ipsius exclusionem debet intelligi : quemadmodum illud quod S. Gregorius atque Isidorus dicunt, Petrum fuisse principem omnium Apostolorum ; et sicut communiter dicitur abbas præesse toti conventui, et decanus toti collegio, ita quod in tali sermone conventus et collegium cum aliquantula restrictione contractioneve sumuntur, sicut ex ipso adjuncto datur intelligi, puta pro toto residuo monachorum seu canonicorum. Sic et universalis ac tota Ecclesia cum aliquantula contractione accipitur, puta cum Papæ exclusione, quum dicitur Papa universali et toti Ecclesiæ præsidere.

Quumque objicitur, quod in tota Ecclesia simul sumpta Papa necessario includitur ; dico quod Papa non exsistente, adhuc est tota et universalis Ecclesia, quamvis non omnifarie quoad suam subsistentiam et quantum ad omnes sui partes officiales perfecta.67 Ideo non est quomodolibet verum, quod tota Ecclesia simul sumpta necessario includat Papam inclusione actuali atque formali, quum includi hoc modo præsupponat esse, sicut et actus secundus actum primum: quamvis aptitudinaliter, radicaliter seu potentialiter, seu (ut Petrus de Alliaco et Cancellarius scribunt) finaliter papatum aut Papam includat. Et dato quod tota Ecclesia simul sumpta Papam hoc modo includeret, dicendum esset, verum hoc esse de tota Ecclesia incontracte accepta, et secundum perfectam subsistentiam suam atque decorem in ordinibus officialium partium ecclesiasticarumque potestatum. Et sic sumptæ toti Ecclesiæ concedo Papam non præsidere, videlicet sibi ipsi et aliis. Quum vero infertur, nec toti Ecclesiæ simul sumptæ, negatur sequela, quoniam diversificatur acceptio totius Ecclesiæ: Ecclesia namque, imo et tota Ecclesia, nunc contracte, nunc incontracte accipitur.

Denique, hac distinctione et declaratione præmissa, tunc dico quod de isto amplius disputare juxta modum argumenti in illa responsione prætacti, videtur quasi in æquivocis laborare, atque inutiliter tempus expendere, præsertim quum in isto non versetur difficultas tempore isto, videlicet an Papa præsit toti Ecclesiæ simul et incontracte acceptæ, ipso in ea actualiter formaliterque incluso, id est sibi ipsi et aliis, sed an præsit toti illi residuo populi christiani quod citra seu præter ipsum est, non solum divisim, sed et conjunctim accepto, ita quod auctoritatem, potestatem et jurisdictionem habeat super illud. Si itaque concedatur quod sic, habetur propositum. Si autem dicatur quod non, tunc præfatum illud argumentum impertinens est, quod ideo Papa non debeat concedi præesse toti Ecclesiæ simul sumptæ, quoniam ipse continetur in ea, ita quod sibi ipsi et aliis non præest. Istud enim nemo vult dicere, nec in isto vertitur difficultas. Ideo eundum est ad rem, an scilicet Papa præsit toti illi residuo simul accepto: nam et nominibus ad placitum utimur. Hinc et concedo, quod Ecclesia sic sumpta cum Papæ actuali et formali inclusione, immediate subjacet curæ Christi, ad hunc sensum, quod Pontifex præsit toti Ecclesiæ taliter sumptæ.

Præterea, quod Ecclesia universalis seu tota sæpe sumatur cum præfata contractione, etiam ex cujusdam Universitatis scripto liquet, quo dicitur: Ecclesia universalis habet Christum pro capite vero et immediato, summum vero Pontificem pro capite vicario et ministeriali. Quum enim Ecclesia universalis dicitur Christum habere pro capite, sumitur aut certe accipi potest cum Papæ actuali et formali inclusione. Quum vero eadem Ecclesia universalis dicitur summum Pontificem habere pro capite vicariali, sumitur cum Pontificis hujus actuali exclusione, qui sui ipsius et aliorum caput et pontifex non est.

Postremo, quum Bernardus et alii dicunt Christum Petro totas oves commisisse, non hoc verum est sumendo totum syncategorematice, nisi intelligatur per sui ipsius Petri seu Papæ actualem exclusionem, quum etsi ipse Petrus fuerit ovis Christi, sicut et quilibet ejus successor, non tamen Christus Petrum sibimetipsi commiserit tanquam pontifici: quamvis aliquo modo Deus unumquemque sibimetipsi committat, ut secundum rationis suæ dictamen se dirigat. Et breviter, nec conjunctim nec divisim Papa præest toti Ecclesiæ seu fidelibus omnibus, nisi per sui ipsius exclusionem.

Footnotes

  1. lib. I, art. II et s.; lib. II, art. I et s. ↩

  2. Gen. VII, 16. ↩

  3. lib. VI, 8. ↩

  4. lib. I, art. IV, V, XXIV ; lib. II, art. III, VI, VIII, XII. cap. 76. ↩

  5. Osee 1, 11. ↩

  6. art. v, vi, vii. ↩

  7. Joan. x, 16. ↩

Chapter 73 of 94