Skip to the text

Articulus 19

De eminentia et præsidentia summi Pontificis, et an possit judicari ab homine, secundum Hugonem de S. Victore et Alexandrum de Hales.

MAGNUS ille theologus ac solidissimus doctor Alexander de Hales super tertium Sententiarum, quæstione qua quæritur an domino Papæ solvendæ sint decimæ decimarum, inter cetera scribit, quod et alibi sæpe affirmat, puta quod summus Pontifex noster toti Christianitati præest et providet. Insuper, omnia bona Ecclesiæ sua sunt, et accipit inde quantum vult: unde non oportet sibi fieri hanc taxationem, ut scilicet solum recipiat decimam decimarum; si vero sit necessitas Ecclesiæ, et petat decimas decimarum, videtur quibusdam quod ei solvendæ sint. Præterea, quæstione tricesima quarta sciscitatur utrum habentes spiritualem potestatem possint occidere. Inter plurima dicit: Ecclesia ordinat sæcularem potestatem, ut Papa Imperatorem, traditque ei auctoritatem ad suum officium. Verum est enim quod Imperator recipit suam auctoritatem a Papa ad puniendum maleficos; exsecutionem autem suæ potestatis sumit a lege. Unde a Deo per Papam recipit auctoritatem [ut sit minister legis et justitiæ divinæ, sed ab ipsa lege auctoritatem] usus ministerii justitiæ. Hinc Augustinus in Quæstionibus Levitici asserit: Quum homo juste occidit, lex occidit, non in homine judex. Hinc Hugo de S. Victore libro de Sacramentis testatur: Spiritualis potestas terrenam instituere habet ut sit, et judicare, si bona non fuerit. Potestas etenim sæcularis spirituali potestati subjicitur, ut Imperator summo Pontifici; et quantum vita spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus, tantum spiritualis potestas sæcularem honore ac dignitate præcedit: nam et sæcularia ad spiritualia ordinantur.

Præterea Alexander super tertium, quæstione quadragesima, inquirit an suprema potestas spiritualis, quæ est summi Pontificis, possit habere aliquam humanam potestatem quæ ipsam dijudicet. Ad hujus quæstionis utramque partem hic doctor varios auctores adducit: quos quia in primo induxi opusculo, nunc omitto. Deinde responsione concludit:1 Itaque summus Pontifex non habet ab alio quam a Deo judicari, ipseque Pontifex judex est ordinarius singulorum, et nullus est qui judicet eum nisi Deus. Ad quod probandum Alexander allegat Hugonem libro de Sacramentis, secunda parte, dicentem: Potestas summi Pontificis a Deo primum est instituta, et quum deviat, a solo Deo judicari potest, sicut ad Corinthios scribitur: Spiritualis homo omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. — Porro ad argumenta quibus probatur summum Pontificem posse ab homine judicari, eo quod Petrus apostolus a Paulo sit reprehensus, et quidam summi Pontifices exposuerunt se judicio hominum, doctor iste respondet, quod illa dicuntur facta ad humilitatis exemplum, non ex juris necessitate.2 Ideo Glossa fatetur, quod Petrus pietate humilitatis accepit quod a Paulo utiliter libertate caritatis fiebat, atque ita exemplum posteris tribuit, ut non dedignentur majores, ubi forte tramitem recti reliquerint, a posterioribus corrigi.

Ista ex præfato scribimus doctore, non quia nunc sic prorsus tenendum est, præsertim propter generalis concilii Constantiensis ad oppositum determinationem, cujus auctoritas major est quam cujuscumque doctoris catholici: sed ut pateat cum quam ineffabili reverentia, pietate et longanimitate occurrendum sit summo Pontifici tanquam ipsimet Christo, et ne qui sint nimis proclives ad practicandum de ejus depositione; itemque cum quanto conatu captanda sit benevolentia ejus in celebratione concilii, et quid in ipso emendandum occurrat. Quod ut clarius innotescat, quædam adjicio quæ primis in opusculis (ut arbitror) non sunt dicta, quæ super tertium Alexander inducit.

Siquidem quæstione qua quærit an inferior possit judicare superiorem, sic arguit:3 Super illud in Psalmo, Tibi soli peccavi, loquitur Glossa: Rex omnibus superior est, ideo a solo Deo est judicandus, nec habet hominem qui facta ejus dijudicet, nec est ab homine puniendus; si quis autem de populo peccaverit, Deo peccaverit et regi. — Insuper, super illud ad Timotheum, Seniorem ne increpaveris, ait Glossa:4 Seniorem ætate vel dignitate. — Rursus, super illud primi Regum, Præscidit David oram chlamydis Saul, scribit Gregorius:5 Facta præpositi a subditis gladio oris ferienda non sunt, quantumcumque reprehensibilia videantur.

Ad hanc quæstionem ita respondet: Judicare accipitur proprie, et item improprie. Proprie enim accipitur prout procedit ex auctoritate superiori in examinandis factis, et arguendis ac puniendis; sicque judicare superiorum est respectu inferiorum, et non econtra. Alio modo judicare accipitur communiter, extenso vocabulo ad arguere et corripere atque monere: et arguere, proprie est superiorum respectu inferiorum; corripere, est respectu parium; monere, est inferiorum respectu superiorum. Itaque judicare ex caritate, extenso vocabulo in monendo, bonorum est subditorum respectu prælatorum malorum. Similiter increpatione quæ est ex caritate, inferior potest increpare seniorem. — Quamvis autem rex vel Imperator in suo ordine non habet superiorem, spirituali tamen potestati subjicitur. — Porro ad id quod de chlamydis præcisione adductum est, respondendum quod per chlamydem regis, potestas regni intelligitur seu regia, quam præscindit qui prælatum suum sententia damnationis ferit: quod nulli subditorum licet. Propter quod ait Gregorius, Facta præpositi a subditis gladio oris ferienda non sunt: ubi per gladium oris intelligitur sententia damnationis.

Præterea, quod Paulus reprehendit Ptrum, ideo fuit quoniam Petrus gentes conversas fecit judaizare, et suo exemplo ab Evangelii veritate discedere.67 Pari autem modo reprehendendus est qui in se a fide exorbitat, et qui alios verbo aut exemplo deviat. Hoc ergo exemplo non probantur prælati a subditis non arguendi, si a fide exorbitaverint aut alios fecerint exorbitare.8 — Si autem objiciatur, quod Judæi conversi Petrum arguebant, quia ad Cornelium introisset; dicendum, secundum Gregorium, quod Petrus potestatem regendi acceperat, et tamen Apostolorum primus querimoniæ contra se factæ, non ex potestate officii, qua potuit dici, Oves pastorem suum non reprehendant, sed auctoritate divinæ virtutis, qua gentiles acceperant Spiritum Sanctum, respondit.9

Ex his constat quanta reverentia etiam malo debeatur prælato. Unde, secundum Alexandrum, per asinam quæ Balaam reprehendit, boni intelliguntur subditi;10 per Balaam, mali prælati. Non tamen per hoc probantur prælati a subditis arguendi; sed subditis datur forma humiliter renitendi prælatis, si eos forte ad malum cogere velint.

Præterea, quæstione quadragesima secunda super tertium Sententiarum, ubi quærit hic doctor, an subditi possint accusare prælatos, sic arguit quod non: B. Fabianus Papa, causa 2, quæstione 7, dicit: Qualis damnatio immineat his qui in patres peccant, divina Scriptura ostendit.11 Si enim Cham, quia non operuit pudenda patris, maledictus est, multo ampliori damnatione sunt digni qui patribus legatione

Dei fungentibus contumeliam inferunt. Si dicatur quod istud intelligatur de falsa impositione:12 contra, canon B. Anacleti Papæ, qui eadem quæstione disseruit: Sententia Cham filii Noe damnantur qui præpositorum vel doctorum suorum culpam produnt.13 Sed et B. Zephyrinus in eadem sic14 dicandi, a fidelibus autem portandi, ipso Domino dante exemplum, qui per se ipsum vendentes et ementes ejecit de templo.15 Iterum ait Anacletus: Nullus (ut reor) invenitur inter nos, qui velit servum suum ab aliquo quam a se judicari; et si præsumptum fuerit, multa indignatione irascitur. Amplius, B. Telesphorus Papa, causa 6, quæstione 1, testatur: Dei ordinationem accusant, qui eos qui ab ipso constituuntur sacerdotes accusant.16 Canon quoque B. Pii ait ibidem: Oves pastorem suum non reprehendant;17 plebs suum episcopum non accuset, nec vulgus arguat eum: quia non est discipulus super magistrum. — David quoque percussit cor suum, eo quod præscidisset oram chlamydis Saul.18 — Ex quibus videtur, quod subditi suos non possint accusare prælatos, etiam si boni sint subditi, et prælati sint mali.19

In oppositum vero arguitur: quoniam, teste Gregorio, sicut laudabile et discretum est reverentiam et honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis indigent correctione, nulla dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus morbus invadat, si languor non fuerit curatus in capite. Rursus ait Gregorius: Verba illa Apostoli, Seniorem ne increpaveris, servanda sunt, quando culpa senioris ad interitum non trahit corda minorum;20 ubi autem senior suo exemplo ad interitum trahit, ibi discreta increpatione est feriendus. Insuper, Gelasius Papa, causa 2, quæstione 7, quibusdam subditis scribit: Si quid in Ecclesia damni pontificem vestrum videritis admittere, mox auribus nostris revelate, ut quid fieri debeat censeamus.21 Gregorius quoque in eodem approbat, quod quidam episcopus inter alia mala corporali crimine lapsus, a suis clericis accusatus atque convictus, sede depositus est.22

Ad hæc Alexander respondet, dicendo secundum quosdam, quod sunt subditi criminosi, et isti prohibentur accusare prælatos; et quod sunt subditi boni, qui inde non prohibentur. Unde dicit Augustinus:

Præsumunt prælati non debere se reprehendi vel accusari, pro eo quod canones passim non constituunt eos accusandos; quod tamen negatur solis criminosis, quum de reprehendendo Veritas ipsa constituat: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo.23 Sed potest opponi, quoniam canones determinant casum in quo pastores sint a subditis accusandi: ergo in nullo alio poterunt accusari. Casus autem est quum a fide exorbitant. Unde B. Eusebius Papa, causa 2, quæstione 7: Oves, quæ pastori suo commissæ sunt, nequeunt eum reprehendere, nec eum possunt ullatenus accusare, nisi exorbitaverit a fide.24 Dicendum, quod est accusatio facta ex affectu caritatis fraternæ, et est accusatio ex malignitatis affectu; rursus, est accusatio facta a criminosis, et est accusatio facta a bonis. Dicendum ergo, quod ex affectu caritatis a bonis licita est accusatio prælatorum. — Ad id ergo quod de David objicitur, respondendum quod in hoc datur forma non accusandi prælatum de crimine quod ab uno solo scitur: quod designatur per hoc quod David in abscondito oram chlamydis præscidit. — Ad ultimum quod contra distinctionem Augustini et determinationem Eusebii objicitur, respondendum quod canon Eusebii de criminosis atque infamibus intelligitur, quoniam tales oves pastorem suum accusare non possunt, nisi a fide exorbitaverit: tanta est enim illius criminis labes, quod ad ejus accusationem servus contra dominum, et quilibet criminosus etiam contra quemlibet admittitur.

Footnotes

  1. art. xxxii. ↩

  2. 1Cor. 11, 15. ↩

  3. Ps. 1, 6. ↩

  4. 1Tim. v, 1. ↩

  5. 1Reg. xxiv, 5. ↩

  6. Galat. 11, 11 et seq. ↩

  7. Galat. 11, 1 et seq. ↩

  8. Act. xi, 2 et seq. ↩

  9. Decret. p. 11, caus. 2, q. 7, c. 40. ↩

  10. Num. xxii, 21 et seq. ↩

  11. Decret. p. 11, caus. 2, q. 7, c. 9. Gen. ix, 22, 25. ↩

  12. Decret. p. 11, caus. 2, q. 7, c. 12. ↩

  13. Num. c. 11. ↩

  14. Num. c. 15. ↩

  15. Math. xxi. 12, 13, 14, 15, 16. ↩

  16. Decret. p. 11, caus. 6, q. 1, c. 6. ↩

  17. Num. c. 9. ↩

  18. I Reg. xxiv, 5. ↩

  19. Math. 1, 21. 1 Reg xvi, 6. ↩

  20. Decret. p. 11, caus. 2, q. 7, c. 25. 1 Tim. 1, 1. ↩

  21. Decret. p. 11, caus. 2, q. 7, c. 16. ↩

  22. Num. c. 16. ↩

  23. Joann. XVIII, 23. ↩

  24. Decret. p. 1, caus. 2, 1, 7, c. 13 ↩

Chapter 78 of 94