Articulus 22
De præsidentia Papæ super totam et universalem Ecclesiam, ex dictis catholicis diversorum doctorum.
QUAMVIS nunc introducenda, magna ex parte sint in prioribus tractatulis sententialiter introducta, tamen, ut adversarii veritatis veridicorum multitudine testium obruantur, quædam de omnibus et pauca de multis commemorabo.
Et primo occurrit quod quidam devotissimus doctor, scilicet Hieronymus de Praga, in tractatu suo contra Hussitas detestabilissimos hæreticos scribit, dicendo: B. Petrus est petra Ecclesiæ, quoniam primus in nationibus posuit fidei fundamenta, ut tanquam saxum immobile totius Ecclesiæ compagem molemque contineat. Ita habetur in Canone, distinctione 50, capitulo Fidelior. Unde S. Marcellus Papa sic ait: Rogamus vos, fratres, ut non aliud doceatis quam quod a B. Petro et reliquis ejus successoribus accepistis.1 Ipse enim est caput Ecclesiæ:2 cui Dominus dixit, Tu es Petrus: quod interpretatur Cephas, id est caput. Et habetur in Decreto, causa 24, quæstione 1, capitulo Rogamus vos, fratres.3 Ex quibus verbis contra articulum Bohemorum concludo: Justum est ut tota Ecclesia catholica seu universalis ab uno regatur capite et principe sacerdotum, scilicet Papa; ipsa quoque Romana Ecclesia sit regina, mater et domina omnium salvandorum. Hanc conclusionem catholicam probat doctor eloquentissimus Cassiodorus, Epistolarum suarum libro septimo, in hæc verba: Omnia sine capite sunt confusa, et dum unusquisque secundum voluntatem cogitat vivere, regulam agnoscitur amittere disciplinæ. Ergo utile est semper unum præesse, cui reliqui debeant obedire: quia si aliorum voluntas vaga relinquitur, amica culparum confusio generatur. Hæc Cassiodorus. Sanctus quoque Hieronymus idem confirmat in epistola ad Rusticum monachum, et habetur in Decreto, causa 7, quæstione 1, capitulo In apibus, ubi sic ait:4 Apes unum habent principem, et grues unam sequuntur ordine litterario*:5 Imperator unus, et judex provinciæ unus; Roma etiam condita duos reges simul habere non potuit, et fratricidio dedicatur; unus gubernator in navi, et unus paterfamilias in domo: ergo et unus summus Pontifex in Ecclesia Christi. Et ratio est, quoniam ex regali institutione nullus populus, nulla universitas aliter durat, quum sine rectore regi non possit. Denique Aristoteles, quamvis paganus, idem sentit, dicendo: Pluralitas principantium mala; unus ergo princeps. Hucusque ex præallegato doctore.*
Cui concordat Alexander de Hales, super tertium Sententiarum affirmans: Omnis ordo qui quantum ad gradum principatus in irrationalibus commendatur, est ordo secundum instinctum naturæ et secundum rationis dictamen; sed in apibus commendatur unitas principatus, atque in gruibus unitas ducatus: ergo de instinctu naturæ et dictamine rationis est unitas ducatus ac principatus. Ideo in eodem gradu esse non possunt duo duces aut principes non subalternati, videlicet duo summi Pontifices aut duo Imperatores. Unde in lege institutus fuit unus summus sacerdos, et unus rex. Sicque tota christiani populi multitudo uno summo rectore, qui dicitur Papa, est gubernanda.
Præterea, Clemens Papa in canonizatione S. Petri confessoris, olim Cœlestini Papæ V, sic ait : Dispensatione provida sanctus vir Petrus ad summum pontificatus apicem est provectus ; at vero beatus hic vir miræ simplicitatis et in spectantibus ad regimen universalis Ecclesiæ inexpertus, honori papatus cessit, ne ob prædicta ex suo regimine quomodocumque periculum universali Ecclesiæ promoveretur. Ex his patet, quod Papæ sit universalem Ecclesiam regere, et quod sit pastor, rector et caput ipsius.
Amplius, Petrus de Alliaco, qui præfati Petri confessoris vitam tam eleganter quam devote conscripsit, in prologo illius Legendæ testatur : Venerabilium fratrum precibus inclinatus, timens et trepidus scribere præsumo. Quis, de quo? Sane Petrus de Petro, episcopus de episcopo ; sed parvus de maximo, infimus de summo, imo de totius christianæ Ecclesiæ olim sanctissimo præsule Cœlestino. Postea de hujus confessoris incarceratione loquens, fatetur : Bonifacius ille tanquam alter Herodes Petrum servabat in carcere :6 qui Petrus nuper custos erat et pastor totius christiani ovilis. Cui verbo concordat quod in sermone de Ascensione Leo Papa disseruit : In his diebus Petro apostolo dominici ovilis cura committitur.
Proinde, Apparatus Joannis cardinalis super decretalem Bonifacii VIII quæ incipit, Antiquorum habet fida relatio, scribit : Ad hoc quod indulgentiæ valeant, quatuor principaliter requiruntur, et quintum in proposito ratione materiæ potest addi.7 Requiritur enim auctoritas in conferente, idoneitas in recipiente, pietas in fide, utilitas in opere, et quintum quod addi potest, congruitas in tempore. Primo requiritur auctoritas in conferente : quæ principaliter residet in summo Pontifice. Sicut enim in corpore naturali unicum est caput, in quo positi sunt omnes sensus ; sic in corpore mystico, quod est tota et universalis Ecclesia, est unum caput, quod summus est Pontifex, habens plenitudinem potestatis. Hoc enim sic esse voluit ordinatio divina : voluit namque ut Ecclesia militans repræsentaret triumphantem, tanquam exemplata et formata instar Ecclesiæ triumphantis, in qua omnibus præsidet unus.
Huic concordans quidam doctor, effatur : Petrus apostolus summi pontificatus totius Ecclesiæ regimen a Christo sibi collatum suscepit, et princeps, magister ac pastor Ecclesiæ factus est. Hinc quidam præcipui expositores symboli Apostolorum, circa illud, Credo in Deum, conscribunt : Deus, ut nomen sonat, gubernator est. Dispositio autem rerum humanarum melius fit per unum quam per multos, quoniam multitudo præsidentium sæpe in subditis dissensionem inducit. Hinc corpori hominis, ut bene regatur, anima una infunditur ; partesque corporis, ut bene in suis actibus regulentur, per unum caput seu cor regulantur. Familia quoque melius regitur per unum quam per duos ; similiter navis et civitas, regnum et mundus. Similiter in ecclesiastico regimine cernimus, quoniam toti Ecclesiæ unus Pontifex summus præponitur. Ideo dicit Thomas : Dispositio illa rerum humanarum est optima in qua toti multitudini præficitur unus.
Præterea, quidam expositores, doctores et sermocinatores mystice interpretantes illud Geneseos, Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet, exponunt ista de beatissimo Petro, dicentes :8 Per domum istam designatur Ecclesia, quæ est domus magna, quia ab oriente usque in occidentem, ab aquilone in meridiem dilatatur ; cujus imperium est regimen totius seu universalis Ecclesiæ ; cui prælatus est Petrus tanquam rector ipsius, quando a Christo consecratus et spirituali unctione unctus est in summum Pontificem. Hujus domus est duplex potestas, videlicet ecclesiastica et sæcularis ; et utriusque potestatis apicem tenet Pontifex summus : cujus imperium debet revereri, timeri ac diligi, cunctusque populus christianus ei obedire tenetur. Christus enim curam Ecclesiæ generaliter Petro commisit, et cathedram potestatis ei super alios Apostolos dedit. Hinc, sicut in Legenda S. Alexii scribitur, Arcadius et Honorius imperatores de adstante summo Pontifice asserebant : Hic curam gerit universalem regiminis pastoralis. Unde et Ubertinus super illud Joannis, Intuens Jesus Petrum, in persona Christi ait ad illum : Totius mundi prælatus eris, et totum mundum post me in fide firmabis.9 Hinc Sixtus ad senatum populumque Romanum disseruit : Fratres, convenit gaudere in Domino, quod superna clementia urbem hanc caput et fundamentum christianæ religionis effecit, et in ea primatum totius Ecclesiæ collocavit.
Denique, in Practica magistri Laurentii docetur talis forma scribendi summo Pontifici : Sanctissimo in Christo Patri, Domino N. divina providentia sacrosanctæ Romanæ ac universalis Ecclesiæ summo Pontifici, Romanorum imperator et semper augustus : Vestræ apostolicæ Sedi, quam orbi Dominus præposuit universo, supplicamus cum reverentia subjectiva.
Postremo, summi Pontifices in quibusdam litteris suis communiter vocant se catholicæ Ecclesiæ episcopos. In collecta quoque de S. Urbano cantatur : Deus, qui Urbanum universali Ecclesiæ præfecisti, et per eum eamdem Ecclesiam reformasti. In Legenda quoque Bonifacii episcopi sociorumque ejus, S. Gregorius appellatur præsul universalis : per quod evacuatur argumentum volentium persuadere quod Papa non præsit universali Ecclesiæ nisi divisim, eo quod Gregorius noluerit universalis Papa vocari. Sed de hoc in fine primi opusculi dictum est plenius.
Footnotes
Chapter 81 of 94