Skip to the text

Articulus 4

Demonstratio earumdem veritatum, et de prælatione ac præeminentia beatissimi Petri super ceteros Apostolos, et qualiter domini cardinales succedunt Apostolis, ex dictis ejusdem doctoris, cujus scripta cœlesti revelatione facta de S. Clara corroborantur.

RURSUS in libro de Ecclesiastica potestate Petrus de Alliaco affirmat: Ecclesiasticæ potestates, scilicet papatus et cardinalatus, in Apostolis præfulserunt, puta in Petro papalis dignitas, et in aliis Apostolis ipsius cardinalatus auctoritas: quia, ut patet ex decursu Actuum Apostolorum aliisque ecclesiasticis historiis, atque sanctorum Patrum decretis, ante divisionem Apostolorum ipsi Apostoli Petro tanquam principale gerenti officium adstiterunt, tanquam cardinalatus ministerium exercentes, sicut nunc Papæ adsistunt cardinales, tanquam ipsius principales assessores et consiliarii et cooperatores in regimine universalis Ecclesiæ.1 Postquam vero Apostoli a Petro separati et per diversa mundi loca ad prædicandum divisi sunt, speciales sibi diœceses sunt sortiti, atque ex tunc episcopale officium exercuerunt. Unde ex hoc potest inferri, quod dicti Apostoli prius fuerunt cardinales quam episcopi, seu quod prius exercuerunt cardinalatus ministerium quam episcopale officium.

Præterea scribit hic doctor libro prætacto: Sicut Petrus prius fuit Papa orbis, id est universalis Ecclesiæ, quam urbis, puta Romanæ Ecclesiæ; sic et Apostoli prius fuerunt cardinales orbis quam aliqui fierent cardinales urbis, seu Ecclesiæ Romanæ. Et in signum hujus distinctionis, in investitura papatus dicitur Papæ: Investio te de papatu Romano, ut præsis Urbi et Orbi. In utraque autem præsidentia adsistunt Papæ cardinales, tanquam speciales ipsius adjutores, vice et nomine tam Romanæ quam universalis Ecclesiæ. Ideo Papa ante suam consecrationem profiteri debet sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cardinalium consensu, directione et rememoratione ministerium suum gerere atque peragere, ut patet in professione quam Bonifacius fecit octavus. Itaque sacro collegio atque senatui Apostolorum succedit in ordine hierarchiæ collegium sacrum cardinalium, videlicet quantum ad illum statum quo Apostoli adsistebant Petro, antequam post eorum divisionem fierent particularium Ecclesiarum episcopi; statui autem Apostolorum in quantum fuerunt episcopi, succedit ordo episcoporum; septuaginta vero discipulis succedunt presbyteri. Ex præinductis infert hic doctor: Ex his sequitur, quod ad Romanos Pontifices pertineat episcopos ordinare; unde et Petrus multos in Roma ordinavit episcopos, quos ad loca diversa direxit, et de consilio Apostolorum Jacobum Jerosolymorum ordinavit episcopum.

Insuper scribit hic doctor: Apostoli possunt tripliciter considerari. Primo, ut Christo præsentialiter adstiterunt ante ejus ascensionem. Secundo, ut adstiterunt Petro tanquam primo pastori, ante Apostolorum divisionem et separationem a Petro. Tertio, ut ex præcepto Christi postea a Petro separati, per mundum se diviserunt. In primo statu Apostoli pares fuerunt, nec præfuit eis Petrus; in secundo et tertio præfuit eis. Et quantum ad primum et secundum statum cardinales repræsentant Apostolos, in hoc quod adsistunt Papæ, qui est Christi vicarius et Petri successor; sed quantum ad tertium statum, episcopi succedunt Apostolis. Hinc ad statum cardinalium, tanquam ad statum apostolicum, primo pertinet una cum Papa regimen et ordinatio totius Ecclesiæ. Nam sicut perfectio episcopalis status in hoc consistit, secundum Thomam in secunda secundæ, quod quis ex divina dilectione se obligat ad hoc, quod curam proximorum gerat, et eorum saluti insistat qui suo regimini specialiter sunt commissi;2 ita perfectio status cardinalium in hoc consistit, quod ex caritate se obligant ut cum capite suo Christi vicario generaliter fidem et Christianitatem usque ad sanguinis effusionem defendant: in cujus signum galerum vel pileum rubrum ferre dicuntur. Hinc ad Papam et cardinales pertinet declaratio veritatum necessariarum aut utilium ad salutem, præ ceteris Ecclesiis particularibus.

Denique, præinductis hujus doctoris doctrinis concordat quod in Legenda sanctissimæ Claræ narratur. Ut enim ibidem describitur, quum B. Clara graviter infirmaretur moxque moritura æstimaretur, atque ob hoc Sorores ac filiæ ejus inconsolabiliter flerent, quædam divina ac veneranda persona in visione apparens, eisdem dixit: Nolite, o filiæ, flere victuram hanc Claram, quoniam mori non poterit quousque Dominus cum suis discipulis veniat. Ecce post modicum tempus pervenit curia Romana Perusium. Revolutoque anno, dominus Papa cum cardinalibus de Perusio transivit Assisium, ut de transitu S. Claræ præostensa visio sortiretur effectum: ipse namque summus

Pontifex citra Deum et ultra hominem exsistens, personam Domini repræsentat, cui in templo militantis Ecclesiæ familiarius adhærent velut discipuli domini cardinales. Et S. Clara quum a summo Pontifice fuisset in extremis visitata, dixit: Laudate Dominum, filiæ meæ, quoniam tale beneficium mihi Christus hodie dare dignatus est, quod cœlum et terra non sufficiunt compensare: nam ipsum recepi in Sacramento Altissimum, et videre merui ejus vicarium.

Ex his digne pensatis patescit quanta in exordio primitivæ Ecclesiæ fuerat beatissimi Petri excellentia super ceteros Apostolos in auctoritate, prælatione et potestate: talis utique qualis et nunc est summi Pontificis super cardinales atque episcopos. Quo constat verum esse quod in secundo scripsi opusculo, Petrum post Christi resurrectionem aliorum fuisse Apostolorum prælatum;3 quod item eis præcipere potuit. Reprobavi etiam illic opinionem dicentium quod in omnibus Apostolis fuit auctoritas personalis æqualis, imo et eadem, ita quod fuerunt capita Ecclesiæ æque prima et principalia.

Præterea, ex eo quod in præcedenti articulo dictum est, Petrum episcopatum utrumque, videlicet apostolatum orbis et Urbis, immediate suscepisse a Christo, ostenditur inepta esse opinio asserentis, quod Petrus apostolus auctoritatem et potestatem potestatisque plenitudinem non immediate accepit a Christo, sed ipsa Ecclesia, et Petrus per Ecclesiam: contra quod in secundo libro satis arbitror disputatum.4

Quibus nunc addo, quod in libro de Ecclesiastica potestate asserit Petrus de Aliaco: Christus dixit ad Petrum, Pasce oves meas, id est, sis pastor et prælatus generalis, ad quem pertinet dispositio et regimen universale ovium et ovilis.5 Quemadmodum autem Apostoli et discipuli, sic episcopi et presbyteri Ecclesiæ ministri a Christo immediate potestatem ecclesiasticam acceperunt, tanquam ab eo qui solus est proprie et maxime caput Ecclesiæ. Nihilo minus Petrus et quilibet ejus vicarius Pontifex summus, potest dici caput Ecclesiæ, in quantum principalis est inter ministros, et a quo tanquam a principali hierarcha et architecto aliquo modo dependet totus ministrorum ecclesiasticus ordo.6 Unde licet ceteris Apostolis generaliter dictum est, Quæcumque ligaveritis super terram, etc.;7 tamen quia hoc Petro singulariter dictum est, ideo specialiter dicitur claves accepisse, propter principalitatem quam a Christo præ ceteris immediate accepit. Iterum ait hic doctor: Potestas et auctoritas Papæ non ab Ecclesia seu electoribus, sed a Christo immediate dependet. Rursusque: Universalis Ecclesia vel congregatio ipsam repræsentans, originaliter et principaliter habet a Christo jus eligendi sibi caput seu rectorem; cujus tamen capitis et rectoris auctoritas seu potestas non ab Ecclesia, sed a Christo immediate dependet. Ex quo verbo probatur et hoc, quod Papa sit caput et rector universalis Ecclesiæ: quod doctor iste sæpissime asserit.

Postremo sic scribit: Christus Ecclesiam suam instituit statibus, officiis, gradibus variis hierarchice distinctam, juxta illud Apostoli:8 Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Ex quo sequitur, quod varietas officiorum, graduum, statuum et dignitatum in Ecclesia, non est principaliter ex institutione Ecclesiæ, nec ex cujuscumque puri hominis auctoritate processit: unde nec eam destituere potest. Præmissa vero varietas ad sui pulchritudinem ordinemque requirit, quod inter auctoritates Ecclesiæ regitivas sit hierarchica subordinatio, et quod una, scilicet papalis auctoritas, sit suprema ex institutione divina, juxta illud Joannis:9 Pasce oves meas. Unde licet pluraliter dicat Apostolus, quod Christus dedit Apostolos, etc.;10 tamen ad innuendum quod dictum est, præmisit:11 Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; tanquam dicat, Uni plus, alteri minus datum est. Et uni supremum regimen ecclesiasticum Christus ita commisit, utique respectu totius universalis Ecclesiæ, ut doctor iste frequenter testatur, imo et Bonaventura super quartum Sententiarum (ex cujus Scripto hæc sumpta videntur) disseruit.

Itaque, ex dictis in isto ac præcedenti articulis facile est probare quod in duobus præcedentibus scripsi opusculis, puta quod summi Pontificis sit totam universalem Ecclesiam purgare, illuminare, perficere, gubernare et judicare.12 Quilibet enim pontifex et prælatus Ecclesiam, gregem seu plebem sibi commissam habet purgare, illuminare, perficere, judicare ac regere in his quæ prælationem et cathedram suam respiciunt; sed domino Papæ commissa est tota universalis militans tempore suo exsistens Ecclesia, ut præinducta declarant. Simili comprobatur processu, quod totius ac universalis Ecclesiæ Papa sit sponsus, rector, præceptor, hierarcha, pater, præses et judex.

Footnotes

  1. * papale ↩

  2. q. clxxxiv, a. 5 et s. ↩

  3. art. IV. ↩

  4. art. V. ↩

  5. Joana. 17. ↩

  6. Matth. XVIII, 18. ↩

  7. Matth. XVI, 19. ↩

  8. Ephes. IV, 7. ↩

  9. Joann. XXI, 17. ↩

  10. Ephes. IV, 11. ↩

  11. Ibid. 7. ↩

  12. lib. I, art. II, V; lib. II, art. XII. ↩

Chapter 63 of 94